monumenta.ch > Augustinus > 90
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXI, 19-12, ubi Iesus arborem arefecit; et de illis Lucae, cap. XXIV, 28, ubi finxit se longius ire . <<<     >>> SERMO XCI. De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus interrogavit Iudaeos, cuius filium dicerent esse Christum. Cap. XXII, V. 42-46 .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XC[Habuimus exemplaria in duobus Mss. cb, et apud Sirm.] [Note: Alias, ex Sirmondianis 14.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, 1-14, ubi de nuptiis filii regis. Contra Donatistas, de charitate. Habitus Carthagine in Restituta [Sic in altero e Mss. Corbeiensibus inscribitur. Porro de Basilica Restituta dictum est supra, ad sermonem 19.].

1 [Convivium dominicum duplex: aliud hic, fidelium; aliud in coelis, beatorum.] Nuptias filii regis eiusque convivium norunt omnes fideles, et apparatus mensae dominicae omnium est voluntati propositus. Interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non vetatur. Scripturae quippe sanctae docent nos dominica duo esse convivia; unum quo veniunt boni et mali, alterum quo non accedunt mali. Ergo convivium Domini, unde modo cum Evangelium legeretur audivimus, habet utique bonos et malos. Omnes qui ab hoc convivio excusaverunt, mali sunt: sed non omnes qui intraverunt, boni sunt. Alloquor ergo vos, qui in hoc convivio boni discumbitis, quicumque attenditis quod dictum est, Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit [I Cor. XI, 29]. Omnes qui tales estis, alloquor vos, ut foris non quaeratis bonos, intus toleretis malos.
2 [Iusti omnes hac in vita et mali sunt et boni.] Non dubito audire velle Charitatem vestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens disputavi, ut foris non quaerant bonos, intus tolerent malos. Si omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? Si autem omnes boni sunt intus, quos monui ut tolerent malos? Prius ergo adiuvante Domino, de hac quaestione ut possumus, exeamus. Bonum si perfecte liquidoque perpendas, nemo bonus nisi unus Deus. Habes apertissime Dominum dicentem, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus [Matth. XIX, 17]. Quomodo ergo nuptiae illae habent bonos et malos, si nemo bonus nisi unus Deus? Primo scire debetis, secundum quemdam modum omnes nos esse malos. Prorsus secundum quemdam modum omnes mali sumus: secundum autem quemdam modum, non omnes boni sumus. Possumus enim nos Apostolis comparare? quibus ipse Dominus ait, Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Si consideremus Scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim Apostolos, propter quem Dominus ait quodam loco, Et vos mundi estis, sed non omnes [Ioan. XIII, 10]. Allocutus tamen in commune omnes ait, Si vos cum sitis mali. Audivit hoc Petrus, audivit Ioannes, audivit Andraeas, audierunt caeteri omnes undecim Apostoli. Quid audierunt? Vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se [Matth. VII, 11]? Audito quod mali essent, desperaverunt: audito quod Deus in coelis esset pater ipsorum, respiraverunt. Cum sitis, inquit, mali: quid ergo debetur malis, nisi supplicium? Quanto magis, inquit, Pater vester, qui in coelis est? quid debetur filiis, nisi praemium? In nomine malorum, metus poenarum: in nomine filiorum, spes haeredum.
3 [Mali a convivio exclusi, quinam intelligendi.] Secundum quid ergo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. Quibus enim dictum est, Cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; continuo subiectum, Quanto magis Pater vester qui in coelis est? Pater ergo malorum, sed non relinquendorum; quia medicus sanandorum. Secundum ergo quemdam modum mali erant. Et tamen illi convivae patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo numero, de quibus dictum est, Invitaverunt bonos et malos; ut in numero malorum deputentur, quos audivimus exclusos in illo, qui inventus est non habere vestem nuptialem. Secundum quid, inquam, mali erant qui boni erant: secundum quid boni erant qui mali erant. Audi Ioannem secundum quid mali erant: Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ecce secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. Secundum quid boni erant? Si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate [I Ioan. I, 8, 9]. Si ergo dixerimus, secundum hanc expositionem, quam audistis me de sanctis Scripturis, ut arbitror, protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et malos secundum quemdam modum; si secundum hunc sensum voluerimus accipere quod dictum est, Invitaverunt bonos et malos, id est eosdem ipsos et bonos et malos; si hoc voluerimus accipere, non permittimur, propter illum qui inventus est non habens vestem nuptialem, et non utcumque proiectus, ut tantum illo convivio privaretur, sed ut aeterno in tenebrarum supplicio damnaretur.
4 [Uno excluso multos exclusos significari.] Sed dicit aliquis: Quid de uno homine? quid mirum? quid magnum, si servis patrisfamilias subrepsit unus in turba non habens vestem nuptialem? Numquid propter illum poterat dici, Invitaverunt bonos et malos? Intendite ergo, et intelligite, fratres mei. Unus ille unum genus erat; nam multi erant [Vide infra sermonem 95.]. Respondeat hic mihi diligens auditor, et dicat: Nolo mihi narres suspiciones tuas; probari mihi volo quia unus ille multi erant. Aderit Dominus, probabo plane, nec longius requiram ut possim probare. In ipsis suis verbis Deus adiuvabit me, et quod vobis apertum sit ministrabit per me. Ecce ingressus paterfamilias, ut inspiceret discumbentes. Videte, fratres mei, quia non pertinuit ad servos, nisi invitare et adducere bonos et malos: videte quia non dictum est, Consideraverunt servi discumbentes, et ibi invenerunt hominem non habentem vestem nuptialem, et dixerunt ei. Non hoc scriptum est. Paterfamilias inspexit, paterfamilias invenit, paterfamilias distinxit, paterfamilias separavit. Hoc quidem praetereundum non fuit. Aliud autem probare suscepimus, quomodo multi essent ille unus. Intravit ergo paterfamilias inspicere discumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem: et ait illi, Amice, quomodo huc venisti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Talis enim interrogabat, cui ille fingere nihil poterat. Vestis quippe illa in corde, non in carne inspiciebatur: quae si desuper fuisset induta, etiam servis non fuisset occultata. Ubi sit induenda vestis nuptialis, accipite, ubi loquitur, Sacerdotes tui induantur iustitiam [Psal. CXX, 9]. De ea veste dicit Apostolus, Si tamen induti, et non nudi inveniamur [II Cor. V, 3]. Ergo inventus est a Domino qui servos latebat. Interrogatus obmutescit: ligatur, proiicitur, damnatur unus a multis. Domine, dixeram, quia tu admones omnes admonere. Recolite mecum verba quae addistis, et multos fuisse unum illum modo invenietis, modo iudicabitis. Unum certe interrogaverat Dominus, uni dixerat, Amice, quomodo huc intrasti? Unus obmutuerat, et de ipso uno dictum fuerat, Ligate illi manus et pedes, et mittite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Quare hoc? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quid huic manifestationi veritatis quispiam contradicat? Mittite, inquit, illum in tenebras exteriores. Illum certe unum, de quo dicit Dominus, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Ergo pauci non mittuntur foras. Certe unus erat ille, qui non habebat vestem nuptialem. Proiicite eum. Quare proiicitur? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Dimittite paucos, proiicite multos. Certe unus erat. Unus omnino iste, non solum multi erant, sed multitudine bonorum numerum superabant. Multi enim et boni: sed in comparatione malorum pauci sunt boni. Multa frumenta nata sunt: compara paleis, et pauca grana sunt. Iidem ipsi in se ipsis multi, in comparatione malorum pauci. Quomodo probamus quia in se ipsis multi? Multi ab oriente et ab occidente venient. Quo venient? Ad illud convivium, in quod boni et mali intrant. De alio convivio locutus adiunxit, Et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, in regno coelorum [Matth. VIII, 11]. Illud est convivium quo non accessuri sunt mali. Hoc quod modo est digne accipiatur, ut ad illud perveniatur. Iidem ergo multi, qui pauci: multi in se ipsis, pauci in malorum comparatione. Ergo quid ait Dominus? Invenit unum, et ait, Proiiciantur multi, remaneant pauci. Dicere enim, Multi vocati, pauci vero electi, nihil est aliud, quam aperte ostendere, qui in isto convivio tales habeantur, ut ad aliud convivium perducantur, quo nullus accedet malorum.
5 [Quaenam sit vestis nuptialis.] Quid ergo est? Omnes qui acceditis ad mensam dominicam, quae hic est, nolo esse cum multis separandis, sed cum paucis conservandis. Unde hoc poteritis? Accipite vestem nuptialem. Expone, inquies, nobis vestem nuptialem. Procul dubio illa vestis est, quam non habent nisi boni, in convivio relinquendi, servandi ad convivium quo nullus malus accedit, per Domini gratiam perducendi: ipsi habent vestem nuptialem. Quaeramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit vestis nuptialis. Si Sacramenta dixerimus, videtis quemadmodum sint malis bonisque communia. Baptismus est? Sine Baptismo quidem nemo ad Deum pervenit: sed non omnis qui habet Baptismum ad Deum pervenit. Non ergo possum intelligere Baptismum esse vestem nuptialem, id est ipsum sacramentum; quam vestem video in bonis, video in malis. Forte altare est, vel quod accipitur de altari. Videmus quia multi manducant, et iudicium sibi manducant et bibunt. Quid ergo est? Ieiunatur? Ieiunant et mali. Ad Ecclesiam concurritur? Concurrunt et mali. Postremo miracula fiunt? Non solum boni faciunt et mali, sed aliquando non faciunt boni. Ecce in vetere populo magi Pharaonis miracula faciebant [Exod. VII ] [et VIII], Israelitae non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron faciebant; caeteri non faciebant, sed videbant, timebant, credebant. Numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam populus Israel, qui miracula facere non valebat, et ad Deum tamen populus pertinebat? In ipsa Ecclesia, Apostolum audi, Numquid omnes prophetae? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur [I Cor. XII, 29, 30]?
6 [Vestis nuptialis charitas. Bona caetera sine charitate non prosunt. Charitas et cupiditas in homine.] Quae est ergo vestis illa nuptialis? Haec est vestis nuptialis: Finis autem praecepti est, Apostolus dicit, charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta [I Tim. I, 5]. Haec est vestis nuptialis. Non quaecumque charitas: nam plerumque videntur se diligere etiam homines participes malae conscientiae. Qui simul latrocinia faciunt, qui simul maleficia, qui simul histriones amant, qui simul aurigis et venatoribus clamant, plerumque diligunt se: sed non est in eis charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Talis charitas vestis est nuptialis. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum, inquit, ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Advenerunt linguae solae, et dicitur eis, Quid huc intrastis non habentes vestem nuptialem? Si habuero, inquit, prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Ecce sunt illa miracula hominum plerumque non habentium vestem nuptialem. Si haec, inquit, habeam omnia, et Christum non habeam, nihil sum. Nihil, inquit, sum. Ergo prophetia nihil est? ergo scientia sacramentorum nihil est? Non illa nihil sunt: sed ego, si illa habeam, et charitatem non habeam, nihil sum. Quanta bona nihil prosunt sine uno bono? Si non habeam charitatem, si eleemosynas largior in pauperes, si ad confessionem nominis Christi usque ad sanguinem, usque ad ignes accedo, possunt ista fieri et amore gloriae, inania sunt. Quia ergo possunt fieri etiam amore gloriae inania, non charitate pinguissima pietatis, etiam ipsa commemorat, et ipsa audi: Si distribuero omnia mea in usum pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 1-3]. Haec est vestis nuptialis. Interrogate vos; si habetis illam, securi estis in convivio dominico. Duae sunt in homine uno, charitas et cupiditas. Charitas nascatur in te, si nondum nata est; et si nata est, alatur, nutriatur, crescat. Illa vero cupiditas, et si in hac vita exstingui penitus non potest; quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: in quantum autem est in nobis cupiditas, in tantum sine peccato non sumus: charitas crescat, cupiditas decrescat; ut aliquando illa perficiatur, hoc est charitas, cupiditas consumatur. Induite vos vestem nuptialem: vos alloquor, qui necdum habetis. Iam intus estis, iam ad convivium acceditis, et vestem in honorem sponsi nondum habetis: vestra adhuc quaeritis, non quae Iesu Christi. Vestis enim nuptialis in honore accipitur coniugationis, id est sponsi et sponsae. Nostis sponsum: Christus est. Nostis sponsam: Ecclesia est. Deferte nubenti, deferte ducenti. Si istis bene detuleritis qui nubent, vos filii eritis. Ergo in hoc proficite. Diligite Dominum, et ibi discite diligere vos: ut cum diligendo Dominum dilexeritis vos, securi diligatis proximos sicut vos. Quando enim non invenio se ipsum diligentem, quomodo ei permitto proximum, quem diligat sicut se ipsum? Et quis est, inquit, qui non diligat se ipsum? Ecce quis est: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Numquid diligit se, qui amat carnem suam, et odit animam suam, malo suo, malo animae suae et carnis suae? Quis autem diligit animam suam? Qui diligit Deum ex toto corde suo, et ex tota mente sua. Iam tali committo proximum [Sic Corbeiensis Ms. antiqua manu emendatus: nam habuit primum, sicuti Sirmondus ex eo edidit, committo proximo.]. Diligite proximos, tanquam vos ipsos.
7 [Proximus, omnis homo.] Quis est, inquit, mihi proximus? Omnis homo proximus tuus est. Nonne duos parentes habuimus omnes? Proxima sunt sibi cuiusque generis animalia, columbus columbo, pardus pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini? Recolite institutionem creaturae. Dixit Deus, protulerunt aquae; natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt. Numquid de una ave omnes aves? Numquid de uno vulture omnes vultures? Numquid de uno columbo omnes columbi? Numquid de uno colubro omnes colubri? Numquid de una aurata omnes auratae? Numquid de una ove omnes oves? Utique simul terra genera protulit omnia. Ventum est ad hominem, et non protulit terra hominem. Factus est nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est, inquam, nobis unus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno patre una mater; unus de nullo, sed a Deo factus est, et una de illo [Gen. I ] [et II]. Attendite genus nostrum: de uno fonte manavimus; et quia ille unus in amaritudinem versus est, omnes ex oliva oleaster facti sumus. Venit et gratia. Generavit unus ad peccatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes; tamen non solum similes, sed etiam cognatos. Venit unus contra unum: contra unum qui sparsit, unus qui colligit. Sic contra unum qui occidit, unus qui vivificat. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 22]. Sed quomodo de illo omnis qui nascitur, moritur: sic in Christo omnis qui credit, vivificatur. Sed si habeat vestem nuptialem, si invitetur servandus, non separandus.
8 [Fides non quaelibet laudatur.] Habete itaque charitatem, fratres mei. Exposui vobis vestem nuptialem, exposui vobis vestem. Laudatur fides, constat, laudatur: sed quae fides, distinguit Apostolus. Nam quosdam gloriantes de fide, et non habentes bonos mores, obiurgat apostolus Iacobus, et dicit: Tu credis quoniam unus est Deus, et bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt [Iacobi II, 19]. Unde laudatus est Petrus, unde dictus est beatus, recolite mecum. Quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi [Matth. XVI, 16, 17]? Ille non sonum verborum, sed affectum cordis intendit, qui beatum pronuntiavit. Nam vultis nosse beatitudinem Petri non in illis verbis fuisse? Haec dixerunt et daemones. Scimus qui sis; tu es Filius Dei [Marc. I, 24]. Filium Dei confessus est Petrus: Filium Dei confessi sunt daemones. Distingue, domine, distingue. Distinguo plane. Petrus dixit in amore, daemones a timore. Denique ille dicit, Tecum sum usque ad mortem [Luc. XXII, 33]. Illi dicunt, Quid nobis et tibi [Matth. XIII, 29]? Ergo qui venisti ad convivium, noli de sola fide gloriari. Distingue et ipsam fidem, et tunc in te agnoscitur vestis nuptialis. Distinguat Apostolus, doceat nos: Neque circumcisio, inquit, aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae: numquid non et daemones credunt et contremiscunt? Dico, inquit, audi, distinguo, modo distinguo: Sed fides, quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]. Quae ergo fides? qualis fides? Quae per dilectionem operatur. Omnem, inquit, scientiam si habeam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Habete fidem cum dilectione: nam dilectionem non potestis habere sine fide. Hoc moneo, hoc exhortor, hoc in nomine Domini doceo Charitatem vestram, ut habeatis fidem cum dilectione: quia potestis habere fidem sine dilectione. Nam non vos exhortor ut habeatis fidem, sed charitatem. Non potestis enim habere charitatem sine fide; charitatem enim dico Dei et proximi: unde potest ista esse sine fide? Quomodo amat Deum, qui non credit in Deum? Quomodo amat Deum stultus, qui dicit in corde suo, Non est Deus [Psal. XIII, 1]? Potest fieri ut credas venisse Christum, et non diligas Christum. Non potest autem fieri ut diligas Christum, et non dicas venisse Christum.
9 [Charitas ad inimicos extendi debet. Oratio contra inimicos quaenam illicita, quaenam licita.] Ergo habete fidem cum dilectione. Ista est vestis nuptialis. Amate invicem, qui Christum diligitis: amate amicos, amate inimicos. Non sit vobis durum. Quid ergo perditis, ubi multum acquiritis? Quid pro magno rogas Deum, ut moriatur inimicus tuus? Non est vestis ista nuptialis. Attende ipsum sponsum in cruce pro te pendentem, et pro suis inimicis Patrem rogantem: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Vidisti sponsum ista dicentem, vide et amicum sponsi cum veste nuptiali invitatum. Benedictum Stephanum attendite, quomodo increpat Iudaeos, tanquam saevus, tanquam iratus: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos restitistis Spiritui sancto. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti quomodo lingua saeviat. Adhuc tu paratus es dicere in quemlibet, atque utinam in eum dicas, qui Deum offenderit, non qui te. Offendit Deum et non increpas; offendit te, clamas: ubi est vestis illa nuptialis? Audistis ergo quomodo saevierit Stephanus: audite quomodo dilexerit. Offendit eos quos increpabat, lapidatus est ab eis. Et cum undique furentium manibus, et lapidum ictibus premeretur et tunderetur, prius ait: Domine Iesu Christe, accipe spiritum meum. Deinde posteaquam pro se stans oravit, pro illis qui lapidabant eum, genu fixit, et dixit: Domine, ne statuas eis hoc delictum: ego moriar in carne, non illi in corde. Et hoc dicto obdormivit [Act. VII, 51-59]. Post haec verba nihil addidit: dixit, et abiit; novissima eius oratio pro inimicis fuit. Discite habere vestem nuptialem. Ita et tu fige genua, et collide frontem in terra, et accessurus ad mensam Domini, ad convivium sanctarum Scripturarum, noli dicere, Si moriatur inimicus: Domine, si quid a te merui, occide inimicum meum. Quod si forte dicis, non times ne tibi respondeat: Si occidere vellem inimicum tuum, te prius occiderem? An gloriaris, quia modo invitatus venisti? Cogita, paululum ante quid fuisti. Nonne me blasphemasti? nonne me irrisisti? nonne nomen meum de terra delere voluisti? sed plaudis tibi, quia invitatus venisti. Si te occidissem inimicum, quem facerem amicum? Quid male orando doces me, quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te, ut imiteris me. In cruce pendens dixi, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc militem meum. Esto tiro meus contra diabolum. Aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Dic plane, dic etiam hoc, dic ut inimicum tuum persequaris: sed scienter dic; distingue quod dicis. Ecce homo est inimicus tuus: responde mihi, quid in illo inimicetur tibi; numquid hoc quod homo est, inimicatur tibi? Non. Sed quid? Quod malus est. Quod homo est, quod ego feci, non tibi inimicatur. Dicit tibi: Ego hominem feci non malum: factus est malus per inobedientiam, qui potius zabulo obedivit, quam Deo. Quod ipse fecit, hoc tibi inimicatur: unde malus, tibi inimicus est; non unde homo est. Audio enim hominem, et malum: unum nomen est naturae, alterum culpae: sano culpam, et servo naturam. Hoc tibi dicit Deus tuus: Et ecce vindico te, occido inimicum tuum; de illo tollo quod malus est, servo quod homo est: numquid si fecero illum hominem bonum, non occidi inimicum tuum, et feci amicum tuum? Sic roga quod rogas, ut non homines pereant, sed ipsae inimicitiae pereant. Si autem hoc oras, ut homo moriatur; malus oras contra malum: et cum dicis, Occide malum; respondet tibi, Quem vestrum [Ita Corbeiensis Ms. tametsi qui eo utebatur Sirmondus descripserit, quem malum? Versus etiam aliquot ex eodem codice tum supra, tum infra post verba, Habete fidem ad Deum, restituimus omissos a Sirmondo.].
10 [Extendenda dilectio, ut omnes rapiat ad Deum.] Extendite ergo dilectionem, non usque ad coniuges et filios vestros. Ista dilectio etiam in pecoribus et passeribus invenitur. Scitis istos passeres et hirundines quemadmodum diligant coniuges, simul ova foveant, simul pullos nutriant, grata quadam et naturali bonitate, nulla cogitata mercede. Non enim dicit passer: Nutriam filios meos, ut cum senuero, pascant me. Nihil horum cogitat: gratis amat, gratis pascit; affectum parentis exhibet, retributionem non requirit. Et nos, novi, scio, sic amatis filios vestros. Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis [II Cor. XII, 14]. Hinc etiam multi excitatis [Forte, excusatis.] avaritiam vestram, quia filiis vestris acquiritis, eisque servatis [Vide supra sermonm 86, n. 11.]. Sed extendite dilectionem, crescat ista dilectio: amare autem filios et coniuges, nondum vestis illa nuptialis est. Habete fidem ad Deum. Prius diligite Deum. Extendite ad Deum; et quos poteritis, rapite ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Filius est, uxor est, servus est: rapiatur ad Deum. Peregrinus est: rapiatur ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Rape, rape inimicum: rapiendo non erit inimicus. Sic proficiatur [Sic Corbeiensis Ms. At Sirmondus, perficiatur.], sic charitas nutriatur, ut nutrita perficiatur: sic vestis nuptialis induatur: sic imago Dei, ad quam creati sumus, proficiendo resculpatur. Peccando enim obsolefacta erat, attrita erat. Unde attrita? unde obsolefacta? Cum fricatur ad terram. Quid est, ad terram fricatur? Terrenis cupiditatibus teritur. Quanquam enim in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur [Psal. XXXVIII, 7]. Veritas quaeritur in Dei imagine, non vanitas. Amando enim veritatem imago illa, ad quam creati sumus, resculpatur, et proprius nummus Caesari nostro reddatur. Sic enim ex responsione Domini audistis, tentantibus Iudaeis dicentem Dominum, Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census, id est, expressionem imaginis et superscriptionem. Ostendite mihi quid solvitis, quid paratis, quid a vobis exigitur; ostendite mihi. Ostenderunt illi denarium: et quaesivit cuius haberet imaginem et superscriptionem. Responderunt, Caesaris [Matth. XXII, 18-21]. Caesar iste et imaginem suam quaerit. Caesar non vult sibi perire quod iussit, et Deus non vult perire quod fecit. Caesar, fratres mei, non fecit nummum: monetarii faciunt; artificibus iubetur, suis ministris imperavit. Imago exprimebatur in nummo: in nummo est imago Caesaris. Et tamen quod alii impresserunt quaeritur: ille thesaurizat, ille non vult sibi negari. Moneta Christi homo est. Ibi imago Christi, ibi nomen Christi [Apud Sirmondum deest, ibi nomen Christi, habetur in Corbeiensi Ms.; moxque in eodem codice pro, munus Christi, legitur, nummus Christi.], munus Christi, et officia Christi.
Augustinus HOME

bke16.49r bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXXXIX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXI, 19-12, ubi Iesus arborem arefecit; et de illis Lucae, cap. XXIV, 28, ubi finxit se longius ire . <<<     >>> SERMO XCI. De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus interrogavit Iudaeos, cuius filium dicerent esse Christum. Cap. XXII, V. 42-46 .
monumenta.ch > Augustinus > 90