Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVIII, 15-18, Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, etc. Et de verbis Salomonis, Annuens oculis cum dolo, congerit hominibus moestitiam: qui autem arguit palam, pacem facit. Prov. cap. X, V. 10, sec. LXX .
1 | [Observatio praevia. Festuca, ira; trabes, odium.] Admonet nos Dominus noster non negligere invicem nostra peccata, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Eius quippe dixit acutum oculum ad eiiciendam festucam de oculo fratris sui, qui trabem in oculo suo non habet. Quid autem hoc sit, breviter insinuo Charitati vestrae. Festuca in oculo, ira est: trabes in oculo, odium est. Quando ergo qui odit reprehendit irascentem, festucam vult de oculo fratris sui tollere: sed trabe impeditur, quam ipse portat in oculo suo [Matth. VII, 3-5]. Festuca initium trabis est. Nam trabes quando nascitur, prius festuca est. Rigando festucam, perducis ad trabem: alendo iram malis suspicionibus, perducis ad odium. |
2 | [Peccatum irascentis: crudelitas odio habentis.] Multum autem interest inter peccatum irascentis, et crudelitatem odio habentis. Nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis invenitur? In ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem vitulum taedio quodam avertit irascens: sed visceribus amplectitur matris. Quasi taedium facit, cum impingit: quaeritur tamen, si deest. Nec damus aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando: nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. Usque adeo non omnis qui irascitur, odit; ut aliquando magis odisse convincatur, si non irascitur. Fac enim puerum velle in aqua fluminis ludere, cuius impetu pereat: tu si vides, et patienter permittis, odisti; tua patientia, illius mors est. Quanto melius est si irasceris et corrigis, quam non irascendo interire permittis? Odium ergo ante omnia vitandum est, trabes de oculo eiicienda est. Multum quippe aliud est, quando quisque irascens in aliquo verbi modum excedit, quod postea deleat poenitendo; et aliud est, servare insidias inclusas in corde. Multum postremo interest inter haec verba Scripturae, Turbatus est prae ira oculus meus [Psal. VI, 8]. De illo autem quid dictum est? Qui odit fratrem suum, homicida est [I Ioan. III, 15]. Multum interest inter turbatum oculum, et exstinctum. Festuca turbat, trabes exstinguit. |
3 | [Odium ei qui odit gravius nocet, quam alteri.] Hoc ergo primum nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque implere possimus, ante omnia non odisse. Tunc enim quando trabes non est in oculo tuo, vides recte quidquid fuerit in oculo fratris tui; et vim pateris, donec eiicias de oculo fratris tui, quod vides nocere oculo fratris tui. Lumen quod in te est, non te permittit negligere lumen fratris tui. Nam si odisti, et vis corripere, quomodo emendas lumen, qui perdidisti lumen? Dixit enim et hoc aperte eadem Scriptura, ubi scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est. Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris est usque adhuc [Id. II, 9]. Odium, tenebrae sunt. Non potest autem fieri ut qui odit alterum, non sibi prius noceat. Illum enim laedere conatur extrinsecus, se vastat intrinsecus. Quantum autem animus noster corpore maior est, tantum ei prospicere debemus, ne ipse laedatur. Laedit autem animum suum, qui odit alterum. Et quid facturus est ei quem odit? quid facturus? Tollit pecuniam, numquid fidem? Laedit famam, numquid conscientiam? Quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi attende quid noceat. Intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit alterum. Sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum saevit, eo periculosius vivens, quo non sentit quid secum mali agit; quia et saeviendo sensum perdidit. Saevisti in inimicum tuum: te saeviente ille nudatus est, tu iniquus es. Multum interest inter nudum et iniquum. Ille perdidit pecuniam, tu innocentiam. Quaere quis gravius damnum perpessus est. Ille perdidit rem perituram, tu factus es periturus. |
4 | [Quo animo frater corripiendus. Peccatum in hominem non contemnendum.] Ideo debemus amando corripere; non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Tales si fuerimus, optime facimus quod hodie admoniti sumus: Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quare illum corripis? Quia te doles , quod peccaverit in te? Absit. Si amore tui id facis, nihil facis. Si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende, cuius amore id facere debeas, utrum tui, an illius. Si te audierit, inquit, lucratus es fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Si faciendo lucraris, nisi fecisses perierat. Quid est ergo quod plerique homines ista peccata contemnunt, et dicunt, Quid magnum feci? in hominem peccavi. Noli contemnere. In hominem peccasti: vis nosse quia in hominem peccando peristi? Si te ille in quem peccasti, corripuerit inter te et ipsum solum, et audieris illum, lucratus est te. Quid est, lucratus est te; nisi quia perieras, si non lucraretur te? Nam si non perieras, quomodo te lucratus est? Nemo ergo contemnat, quando peccat in fratrem. Ait enim quodam loco Apostolus, Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis [I Cor. VIII, 12]: ideo quia membra Christi omnes facti sumus. Quomodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi? |
5 | [Huius peccati remedium.] Nemo ergo dicat, quia non peccavi in Deum, sed peccavi in fratrem, in hominem peccavi: leve peccatum est, vel nullum peccatum est. Forte inde dicis, Leve est, quia cito curatur. Peccasti in fratrem: fac satis, et sanatus es. Cito fecisti mortiferam rem, sed remedium cito invenisti. Quis nostrum speret regnum coelorum, fratres mei, quando dicit Evangelium, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Magnus terror; sed vide ibi remedium: Si obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare. Non irascitur Deus quia differs imponere munus tuum: te quaerit Deus magis quam munus tuum. Nam si malum animum gerens adversus fratrem tuum, adveneris cum munere ad Deum tuum, respondet tibi: Tu peristi, mihi quid attulisti? Offers munus tuum, et tu non es munus Dei. Plus quaerit Christus quem redemit sanguine suo, quam quod tu invenisti in horreo tuo. Ergo relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et sic veniens offeres munus tuum [Matth. V, 22-24]. Ecce ille reatus gehennae quam cito solutus est. Nondum reconciliatus, eras gehennae reus: reconciliatus, securus offers munus tuum ad altare. |
6 | [Quid agere debeat, qui iniuriam passus est.] Homines autem faciles sunt ad irrogandas iniurias, et difficiles ad concordiam requirendam. Pete, inquit, veniam ab homine quem offendisti, ab homine quem laesisti. Respondet: Non me humiliabo. Vel Deum tuum audi, si fratrem tuum contemnis: Qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Non vis te humiliare qui cecidisti? Multum interest inter se humiliantem et inter iacentem. Iam iaces, et humiliare te non vis? Bene diceres, Nolo descendere; si noluisses ruere. |
7 | [Idem tractatur argumentum.] Hoc ergo debet facere, qui fecit iniuriam. Qui autem passus est, quid debet? Quod audivimus hodie: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si neglexeris, peior es. Ille iniuriam fecit, et iniuriam faciendo gravi se ipsum vulnere percussit: tu vulnus fratris tui contemnis? Tu eum vides perire, vel perisse, et negligis? Peior es tacendo, qaum ille conviciando. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis; nam gloriosum est iniurias oblivisci: sed obliviscere iniuriam tuam, non vulnus fratris tui. Ergo corripe eum inter te et ipsum solum, intendens correctioni , parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem vis facere correctiorem, facis peiorem. Corripe ergo eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: quia perierat, nisi faceres. Si autem non te audierit, id est, peccatum suum quasi iustitiam defenderit, adhibe tecum duos vel tres; quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Noli illum deputare iam in numero fratrum tuorum. Nec ideo tamen salus eius negligenda est. Nam et ipsos Ethnicos, id est, Gentiles et Paganos in numero quidem fratrum non deputamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Hoc ergo audivimus Dominum ita monentem, et tanta cura praecipientem, ut etiam hoc adderet continuo: Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo. Coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum, ligas illum in terra: sed ut iuste alliges, vide. Nam iniusta vincula disrumpit iustitia. Cum autem correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra. Cum solveris in terra, solutus erit et in coelo. Multum praestas, non tibi, sed illi; quia multum nocuit, non tibi, sed sibi. |
8 | [Conciliatur Evangelium cum Salomone.] Haec cum ita sint, quid est quod ait Salomon, quod hodie ex alia lectione primitus audivimus: Annuens oculis cum dole, congerit hominibus moestitiam: qui autem arguit palam, pacem facit? Si ergo qui arguit palam, pacem facit; quomodo, Corripe illum inter te et ipsum solum? Metuendum est, ne sibi contraria sint praecepta divina. Sed intelligamus esse ibi summam concordiam, non quemadmodum quidam vani sapiamus, qui errantes opinantur contraria sibi esse duo Testamenta in Libris veteribus et novis: ut ideo putemus hoc esse contrarium, quoniam illud est in Salomonis libro, hoc in Evangelio. Si enim aliquis imperitus et calumniator divinarum Scripturarum diceret, Ecce ubi sibi contradicunt duo Testamenta. Dominus dicit, Corripe illum inter te et ipsum solum. Salomon dicit, Qui arguit palam, pacem facit. Ergo nescit Dominus quid praecepit? Salomon vult contundi frontem peccantis: Christus parcit pudori erubescentis. Ibi enim scriptum est, Qui arguit palam, pacem facit: hic autem, Corripe illum inter te et ipsum solum; non palam, sed in secreto et occulte. Vis nosse, quisquis talia cogitas, non sibi repugnare duo Testamenta, quia illud in libro Salomonis, hoc in Evangelio reperitur? Apostolum audi. Certe Apostolus minister est Novi Testamenti. Audi ergo apostolum Paulum Timotheo praecipientem et dicentem, Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant [I Tim. V, 20]. Iam non Salomonis liber cum Evangelio, sed Pauli apostoli Epistola videtur confligere. Salomonem paululum sine iniuria seponamus: Christum Dominum et Paulum servum eius audiamus. Quid dicis, Domine? Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quid dicis, Apostole? Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Quid facimus? Controversiam istam velut iudices audimus? Absit. Imo sub iudice constituti pulsemus, uti nobis aperiri impetremus: fugiamus sub alas Domini Dei nostri. Non enim Apostolo suo contrarium locutus est, quia et in illo ipse locutus est, sicut dicit: An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Christus in Evangelio, Christus in Apostolo: Christus ergo utrumque dixit; unum ore suo, alterum ore praeconis sui. Quia quando praeco de tribunali aliquid dicit, non scribitur in Gestis, Praeco dixit: sed ille dixisse scribitur, qui praeconi quod diceret imperavit. |
9 | [Correptio alias secreta, alias publica esse debet.] Duo ergo ista praecepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, et inter utraque praecepta pacati constituamur. Cum corde nostro nos concordemus, et Scriptura sancta in nulla parte discordat. Verum est omnino, utrumque verum est: sed discernere debemus, aliquando illud, aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te et ipsum solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et caeteri timorem habeant. Si aliquando illud, aliquando illud fecerimus; concordiam Scripturarum tenebimus, et in faciendo atque obtemperando non errabimus. Sed dicit mihi aliquis: Quando facio illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum, quando debeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram omnibus, quando debeo in secreto corripere? |
10 | [Quando secreta esse debet, quando publica.] Cito videbit Charitas vestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere pigri non simus. Intendite, et videte: Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? Quia peccavit in te. Quid est, in te peccavit? Tu scis quia peccavit. Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit; secretum quaere, cum corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere; non es correptor, sed proditor. Attende quemadmodum vir iustus, Ioseph, tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat: quia gravidam senserat, et se ad illam non accessisse noverat. Restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo ait Evangelium? Ioseph autem cum esset vir iustus, et nollet eam divulgare. Mariti dolor non vindictam quaesivit: voluit prodesse peccanti, non punire peccantem. Cum, inquit, nollet eam divulgare, voluit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit ei in somnis; et indicavit quid esset, quia non violavit viri torum, quia de Spiritu sancto conceperat Dominum amborum [Matth. I, 19, 20]. Peccavit ergo in te frater tuus; si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit. Nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Dico enim, fratres charissimi, quod et vos ipsi in vobis ipsis potestis agnoscere. Quando me audiente, fratri meo quisque iniuriam facit, absit ut a me iniuriam illam alienam putem. Prorsus et mihi fecit: imo et mihi plus fecit, cui putavit placere quod fecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordat Scriptura. |
11 | [Correptionis modus, curve secreto fiat. Peccata carnis mortifera.] Sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur. In secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne volentes publice arguere, prodamus hominem. Nos volumus corripere et corrigere: quid, si inimicus quaerit audire quod puniat? Novit enim nescio quem homicidam episcopus, et alius illum nemo novit. Ego volo publice corripere, at tu quaeris inscribere. Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto; pono ante oculos Dei iudicium; terreo cruentam conscientiam; persuadeo poenitentiam. Hac charitate praediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus. Sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te corripio; quia curare volo, non accusare. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quaerentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. Ubi contigit malum, ibi moriatur malum. Non tamen vulnus illud negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse mortiferum: quod aliquando qui committunt, nescio qua perversitate contemnunt; et nescio unde sibi testimonia nulla et vana conquirunt, dicentes, Peccata carnis Deus non curat. Ubi est quod hodie audivimus: Fornicatores et adulteros iudicat Deus? Ecce attende, quisquis tali morbo laboras. Quod dicit Deus audi: non quod tibi dicit favens peccatis tuis animus tuus , aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus amicus tuus, vel potius inimicus tuus et suus. Audi ergo quod dicit Apostolus: Honorabiles, inquit, nuptiae in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros iudicat Deus [Hebr. XIII, 4]. |
12 | [Vita cito emendanda.] Age ergo, frater, esto correctus. Times ne te inscribat inimicus; et non times ne te iudicet Deus? Ubi est fides? Time cum est quando timeas. Longe est quidem dies iudicii: sed uniuscuiusque hominis dies ultimus longe esse non potest; quia brevis est vita. Et quia ipsa brevitas semper incerta, quando sit dies tuus ultimus, nescis. Corrige te hodie, propter cras. Prosit tibi et modo in secreto correptio. Palam enim loquor, et in secreto arguo. Aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam convenio. Si dicerem, Tu, adulter, corrige te: primo forte dicerem quod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. Non dico, Tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter es, corrige te. Publica est correptio, sed secreta correctio. Scio quia ille qui timuerit, corrigit se. |
13 | [Peccata carnis non contemnenda.] Non dicat in corde suo, Peccata carnis non curat Deus. Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quisquis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus [I Cor. III, 16, 17]. Nemo se fallat. Sed forte ait aliquis, Templum Dei animus meus est, non corpus meum: adiecit etiam testimonium, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni [I Petr. I, 24]. Infelix interpretatio! punienda cogitatio! Fenum dicta est caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum crimine. Vis nosse apertam etiam inde sententiam? Nescitis, inquit idem apostolus, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? (Iam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et corpora vestra templum in vobis sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo .) Contemnebas corporale peccatum, contemnis quod peccas in templum? Ipsum corpus tuum templum in te est Spiritus Dei. Iam vide quid facias de templo Dei. Si eligeres in ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset sceleratius? Modo autem tu ipse es templum Dei. Templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. Vide quid agas, vide ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in ruinam vertaris. Nescitis, inquit, quia corpora vestra (et hoc de fornicatione loquebatur Apostolus, ne contemnerent corporalia peccata) templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno [I Cor. VI, 19, 20]. Si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum. |
14 | [Correctio non procrastinanda. Vox corvina. Homines bona volunt habere omnia praeter vitam.] Scio ego, et mecum omnis homo qui paulo attentius consideraverit, neminem Deum timentem sub verbis eius non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet vivere. Ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, Cras, cras: et subito ostium clauditur. Remansit foris cum voce corvina, quia non habuit gemitum columbinum. Cras, cras; corvi vox. Geme ut columbus, et tunde pectus: sed plagas tibi dando in pectus, caesus correctus esto; ne non videaris conscientiam caedere, sed malam conscientiam pugnis pavimentare, solidiorem reddere , non correctiorem. Geme non inani gemitu. Forte enim dicis tibi: Promisit mihi Deus indulgentiam, quando me correxero; securus sum: lego divinam Scripturam, Iniquus in qua die conversus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit iustitiam, omnes iniquitates eius obliviscar [Ezech. XVIII, 21 ] [et 22]. Securus sum; quando me correxero, dat mihi Deus indulgentiam de malis meis. Et quid ego dicturus sum? Contra Deum reclamaturus? Dicturus sum Deo: Noli illi dare indulgentiam? Dicturus sum hoc scriptum non esse, hoc Deum non promisisse? Si ista dixero, omnia falsa dico. Bene dicis, verum dicis: indulgentiam correctioni tuae promisit Deus, negare non possum: sed dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia indulgentiam Deus promisit tibi; crastinum enim diem quis tibi promisit? Ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te correxeris; lege ibi mihi quantum victurus sis. Non lego, inquis. Nescis ergo quantum victurus sis. Esto correctus et semper paratus. Noli timere diem ultimum, tanquam furem qui te dormiente effodiat parietem: sed vigila, et corrige te hodie. Quid differs in crastinum? Longa vita erit. Ipsa longa, bona sit. Prandium bonum longum nemo differt, et vitam malam longam vis habere? Utique si longa erit, melius bona erit: si brevis erit, bene factum est, ut bona produceretur. Sic autem homines negligunt vitam suam, ut nolint habere malam, nisi ipsam. Villam emis, bonam quaeris; uxorem vis ducere, bonam eligis; filios tibi vis nasci, bonos optas; caligas locas, et non vis malas: et vitam amas malam! Quid te offendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis malus? |
15 | [Pastoris onus non abiiciendum.] Ergo, fratres mei, si aliquem vestrum vellem in parte corripere, forte audiret me: multos vestrum publice corripio; omnes me laudant; audiat me aliquis. Non amo in voce laudatorem, et in corde contemptorem. Cum enim laudas, et non te corrigis, contra te testis es. Si malus es, et quod dico placet tibi, displice tibi: quia si malus displicueris tibi, correctus placebis tibi , quod nudiustertius, nisi fallor, dixi. In omnibus verbis meis speculum propono. Nec mea ista sunt verba: sed Domino iubente loquor, quo terrente non taceo. Nam quis non eligeret tacere, et rationem de vobis non reddere? Sed iam suscepimus onus, quod ab humeris nostris excutere non possumus, nec debemus. Audistis, fratres mei, cum Epistola ad Hebraeos legeretur: Obedite praepositis vestris, et subditi estote; quia ipsi vigilant pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri pro vobis: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis [Hebr. XIII, 17]. Quando facimus ista cum gaudio? Quando videmus homines proficere in verbis Dei. Quando laborat cum gaudio operarius in agro? Quando attendit arborem, et fructum videt; quando attendit segetem, et frugum in area prospicit ubertatem: non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus et aestum toleravit. Hoc est quod ait, Ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis. Numquid dixit, Non illis expedit. Non; sed dixit, Non expedit vobis. Nam illi praepositi quando contristantur de malis vestris, expedit illis; ipsa tristitia prodest illis: sed non expedit vobis. Nihil autem nobis volumus expedire, quod non expedit vobis. Simul ergo in Dominico agro, fratres, bonum operemur; ut simul de mercede gaudeamus. |