monumenta.ch > Augustinus > 80
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXXIX. Rursum de verbis Evangelii Matthaei, ubi se Iesus demonstravit in monte tribus discipulis. Cap. XVII, V. 1-8. <<<     >>> SERMO LXXXI. De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap. XVIII, V 7-9 .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXXX[Correctus ad cl. et Sirm.] [Note: Alias, ex Sirmondianis 34.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 18-20, Nos quare eum non potuimus eiicere? etc. Ubi de oratione.

1 [Apostolorum incredulitas.] Dominus noster Iesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo Evangelium cum legeretur, audivimus. Cum enim dixissent, Nos quare eum non potuimus eiicere? respondit, Propter incredulitatem vestram. Si Apostoli increduli, quis fidelis? Quid faciunt agni, si titubant arietes? Nec tamen eos misericordia Domini despexit incredulos; sed arguit, nutrivit, perfecit, coronavit. Nam et ipsi memores infirmitatis suae, quodam loco in Evangelio, sicut legimus, dixerunt ei: Domine, auge nobis fidem [Luc. XVII, 5]. Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: maior felicitas, scire unde petebant. Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Videte si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. Pulsari ad se voluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes.
2 [Deus etsi nostram inopiam novit, orandus tamen.] Putatis enim, rfatres, nescire Deum quid vobis nec essarium sit? Scit praeveniens desideria nostra, qui novit inopiam nostram. Denique cum doceret orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: Nolite, inquit, multiloqui esse; novit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo [Matth. VI, 7 ] [et 8]. Aliud iam dicit Dominus. Quid est? Nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, Nolite multum loqui quando oratis; scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Si scit Pater noster quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, quare loquimur vel parum? Quae causa est ipsius orationis, si iam novit Pater noster quid nobis necessarium sit? Dicit alicui: Noli me diu petere; novi enim quid tibi necessarium sit. Si nosti, Domine, quare vel petam? Tu non vis me habere diuturnam petitionem, imo iubes ut habeam pene nullam. Et ubi est illud alio loco? Qui dicit, Nolite multum loqui in oratione: alio loco dicit, Petite, et dabitur vobis? Et ne transeunter tibi putares esse praedictum ut peteres, addidit, Quaerite, et invenietis. Et ne hoc transitorium existimares, vide quid adiunxerit, vide ubi conclusit, Pulsate, et aperietur vobis [Id. VII, 7]: vide quid adiunxerit. Voluit te, ut accipias, petere; ut invenias, quaerere; ut intres, pulsare. Quomodo ergo, quia iam Pater noster scit quid nobis necessarium sit, quare petimus? quare quaerimus? quare pulsamus? quare in petendo et quaerendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? Alio loco Domini verba sunt, Oportet semper orare, et non deficere [Luc. XVIII, 1]. Si oportet semper orare, quomodo dicit, Nolite multiloqui esse? Quomodo oro semper, qui cito finio? Hac me iubes cito finire, hac iubes semper orare, et non deficere: quid est hoc? Et ut hoc intelligas pete, quaere, pulsa. Ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. Ergo, fratres, cohortari debemus ad orationem, et nos, et vos. Alia enim spes in nobis non est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat Pater tuus, quod scit tibi non expedire. Quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit ille novit. Puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut et verum est: omnis enim vita ista nostra, infirmitas; et longa vita nihil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. Delectavit recentem, delectavit potum vini usurpare petere a medico. Non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. Noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. Si hoc sub homine medico carnis tuae; quanto magis sub Deo medico, creatore, reparatore et carnis et animae tuae?
3 [Orandus Deus, ut a vitiis sanet.] Proinde, quoniam in hoc capitulo Dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, Propter incredulitatem vestram non potuistis hoc daemonium eiicere: ad orationem enim hortatus sic conclusit, Hoc genus non eiicitur, nisi ieiuniis et orationibus. Si orat homo, ut eiiciat daemonium alienum; quanto magis ut eiiciat avaritiam suam? quanto magis, ut eiiciat vinolentiam suam? quanto magis, ut eiiciat luxuriam suam? quanto magis, ut eiiciat immunditiam suam? Quanta sunt in homine, quae si perseveraverint, non admittunt ad regnum coelorum? Videte, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis vestigia lavare? Et quid, si dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero, adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me. Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum patitur, ut serius moriatur: et non vult pauca pati, ut nunquam moriatur! Si tibi dicat Deus, qui coelestis est super nos medicus: Tu sanari vis? quid dicturus es, nisi, Sanari? Forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod peius aegrotas.
4 [Aegrotorum duo genera. Christus medicus omnes aegrotos invenit.] Nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit flenti, plangit ridentem. Quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? Sic erant et Iudaei. Ad aegrotos venit Christus, omnes aegrotos invenit. Nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. Omnes aegrotos invenit; apostolica sententia est: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei [Rom. III, 23]. Cum ergo omnes invenisset aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. Alii veniebant ad medicum, inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, convertebantur. Ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. Cum ergo susciperet eos, et adiungeret sibi sanandos, illi exsultaverunt. Aliud vero genus aegrotorum, qui iam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultaverunt illi, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis eius: Ecce qualis est magister vester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat. Et ille qui noverat quid essent, et qui essent [Colbertinus Ms., quid esset.], respondit illis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores [Matth. IX, 11-13]. Si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare veni? propter quos veni? Si omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? Ergo illud genus aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarentur, medico cohaerebant. Illi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. Ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? Ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. Quid miraris? Medicum occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanavit phreneticum.
5 [Quo remedio per Christum sanati aegroti. Mercimonium coeleste. Oratio Christi pro crucifixoribus suis.] Primo enim non obliviscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et exemplum praebens diligendi inimicos nostros; videns eos circumfremere, qui noverat morbum illorum, quia medicus, qui noverat phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad Patrem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Putatis autem, quia non illi Iudaei maligni erant, saevi, cruenti, turbulenti, inimici Filio Dei? Putatis quia vacavit vox illa, et inanis fuit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Omnes videbat, sed suos futuros ibi cognoscebat. Denique mortuus est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem. Mortuus est Deus, ut compensatio fieret coelestis cuiusdam mercimonii, ne mortem videret homo. Deus enim Christus, sed non ibi mortuus ubi Deus. Idem enim Deus, idem homo: unus enim Christus, Deus et homo. Homo assumptus est, ut in melius mutaremur, non Deum ad deteriora detorsit. Assumpsit enim quod non erat, non amisit quod erat. Cum ergo Deus esset et homo, volens nos vivere de suo, mortuus est de nostro. Unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec nos unde viveremus. Quid enim ille erat, qui non habebat unde moreretur? In principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere de Deo unde moriatur, non invenies. Nos autem morimur, qui sumus caro, peccati carnem portans homo [Forte legendum sic, qui sumus caro peccati: carnem portans homo peccati, etc.]. Peccatum quaere unde vivat, non habet. Nec ille ergo potuit habere mortem de suo, nec nos vitam de nostro: sed nos vitam de ipsius, ille mortem de nostro. Qualia commercia! quid dedit, et quid accepit? Mercantes homines veniunt ad commercia, ad res mutandas. Nam antiqua commercia rerum mutatio fuit. Dabat homo quod habebat, et acciepiebat quod non habebat. Verbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non habebat; alter hordeum habebat, et triticum non habebat: dabat ille triticum quod habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. Quanti erat ut maior copia vilem speciem compensaret? Ecce ergo alius dat hordeum, ut accipiat triticum: postremum alius dat plumbum, ut accipiat argentum; sed multum dat plumbum contra parum argentum: alius dat lanam, ut accipiat vestem. Et quis enumerat omnia? Tamen nemo dat vitam, ut accipiat mortem. Non ergo vox medici pendentis in ligno inanis fuit. Ut enim moreretur pro nobis, quia Verbum mori non poterat, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14]. Pependit in cruce, sed in carne. Ibi vilitas, quam contempserunt Iudaei: ibi charitas, per quam liberati sunt Iudaei. Pro ipsis enim dictum est, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Et non vacavit vox illa. Mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum discipulis suis, ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum in eos qui exspectabant promissum. Illi accepto Spiritu sancto impleti sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. Tunc Iudaei qui aderant, expavescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas, imperitos, quos inter se nutritos noverant in lingua una, expaverunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. Ille hoc donavit, qui in ligno pependit. Ille hoc donavit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret Spiritum sanctum sedens in coelo. Audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Crediderunt, baptizati sunt, atque est facta conversio. Quae conversio? Sanguinem Christi, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt.
6 [Oratio in vitae huius periculis.] Ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de Deo praesumamus: vivamus quomodo iubet, et ubi titubamus in ipsa vita, ipsum invocemus, quomodo illum invocaverunt discipuli dicentes, Domine, auge nobis fidem [Luc. XVII, 5]. Et Petrus praesumpsit, et titubavit: nec tamen contemptus mersus est, sed sublevatus et erectus est. Etenim quod praesumpsit, unde erat? Non de suo erat: de Domini erat. Quomodo? Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquam. Ambulabat enim Dominus super aquas. Si tu es, iube me venire ad te super aquam. Scio enim quia si tu es, iubes et fit. Et ille ait, Veni. Descendit in illius iussione, et trepidavit in sua infirmitate. Tamen quando trepidavit, ad illum exclamavit, Domine, inquit, libera me. Tunc Dominus tenuit illi manum, et dixit: Modicae fidei, quare dubitasti? Ipse invitavit, ipse nutantem et titubantem liberavit [Matth. XIV, 25-31]: ut impleretur quod dictum est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adiuvabat me [Psal. XCIII, 18].
7 [Beneficia temporalia et aeterna quomodo petenda.] Duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. Temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera vitae huius ubi peregrinamur. Ponamus nos ergo in stabulo vitae huius, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. Aeterna vero beneficia sunt, primum ipsa vita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et animae, societas Angelorum, civitas coelestis, dignitas indeficiens, Pater et patria, ille sine morte, illa sine hoste. Haec beneficia toto ardore desideremus, omni perseverantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. Desiderium semper orat, etsi lingua taceat. Si semper desideras, semper oras. Quando dormitat oratio? Quando friguerit desiderium. Ergo illa beneficia sempiterna tota aviditate postulemus, illa bona tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. Habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. Temporalia vero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. Multis profuit paupertas, et nocuerunt divitiae: multis profuit privata vita, et nocuit altus honor. Et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit: male autem utentibus non ablata plus nocuit. Ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si accipimus, ille dat qui novit quid nobis expediat. Petisti, non est tibi datum quod petebas? Crede Patri, qui si tibi expediret, daret tibi. Ecce de te ipso fac tibi coniecturam. Qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud Dominum nesciens res divinas. Ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. Ploret, affligat se, collidat se, ut leves eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et occidet illum. Cui negas partem, totum illi servas. Sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.
8 [Tempora mala unde, et quomodo ferenda.] Ideo dicimus, fratres, orate quantum potestis. Abundant mala, et Deus voluit ut abundarent mala. Utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. Mala tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. Bene vivamus, et bona sunt tempora. Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. Sed quid facimus? Non possumus ad bonam vitam convertere multitudinem hominum? Pauci qui audiunt bene vivant: pauci bene viventes multos male viventes ferant. Grana sunt, in area sunt: paleas secum in area habere possunt, in horreo non habebunt. Ferant quod nolunt, ut veniant ad quod volunt. Quare contristamur et causamur Deum? Abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. Magni viri, fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non possumus contemnere nec foedum. Malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur, quasi bonus esset. Quid est autem malus mundus? Non enim malum est coelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, volatilia, arbores. Omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt. Sed quoniam carere non possumus malis hominibus, quamdiu vivimus, sicut dixi, ad Dominum Deum nostrum gemamus; et mala feramus, ut ad bona perveniamus. Patremfamilias non reprehendamus; charus est enim. Ipse nos portat, non nos illum. Novit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod iussit, et spera quod promisit.
Augustinus HOME

bke16.34v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXXIX. Rursum de verbis Evangelii Matthaei, ubi se Iesus demonstravit in monte tribus discipulis. Cap. XVII, V. 1-8. <<<     >>> SERMO LXXXI. De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap. XVIII, V 7-9 .
monumenta.ch > Augustinus > 80