monumenta.ch > Augustinus > 79
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXXVIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 1-8, Post dies sex assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, etc. <<<     >>> SERMO LXXX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 18-20, Nos quare eum non potuimus eiicere? etc. Ubi de oratione.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXXIX[Correctus ad gr. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 23.]. Rursum de verbis Evangelii Matthaei, ubi se Iesus demonstravit in monte tribus discipulis. Cap. XVII, V. 1-8.

1 Visionem magnam in monte, ubi se Dominus Iesus tribus discipulis demonstravit, Petro, Iacobo et Ioanni, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Splenduit vultus eius sicut sol; hoc significat Evangelii claritatem. Vestimenta eius facta sunt candida sicut nix: hoc significat Ecclesiae mundationem, cui dictum est per prophetam, Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo [Isai. I, 18]. Elias et Moyses colloquebantur ei: quia Evangelii gratia testimonium habet a Lege et Prophetis. In Moyse Lex, in Elia Prophetae: ut breviter loquamur. Sunt enim beneficia Dei per Martyrem sanctum, quae recitabuntur [Libellus recitandus de beneficiis Dei per Martyrem sanctum. Vide infra, sermones de S. Stephano.]. Audiamus. Placuit Petro tria fieri tabernacula, Moysi unum, Eliae unum, et Christo unum. Delectabat eum montis solitudo: taedium patiebatur a tumultu rerum humanarum. Sed tria tabernacula quare quaerebat, nisi quia unitatem Legis, Prophetiae et Evangelii nondum sciebat? Denique nube emendatus est. Haec eo loquente, inquit, ecce nubes lucida obumbravit eos. Ecce unum tabernaculum nubes fecit: tu tria quare quaerebas? Et vox de nube: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite. Loquitur Elias; sed hunc audite. Loquitur Moyses: sed hunc audite. Loquuntur Prophetae, loquitur Lex: sed hunc audite, vocem Legis, et linguam Prophetarum. Ipse in illis sonuit, ipse in se ipso quando est dignatus apparuit. Hunc audite: hunc audiamus. Quando Evangelium loquebatur, putate quia nubes erat: inde nobis vox sonuit. Hunc audiamus: quod dicit faciamus, quod promisit speremus.
Augustinus HOME

bke16.34v bnf1594.72 bnf13367.236