Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXXVI. Rursus in Matthaei cap. XIV, 24-33, de Domino ambulante super aquas maris, et de Petro titubante .
1 | [Mare, saeculum. Petrus Ecclesiae typus.] Evangelium quod recentissime recitatum est de Domino Christo, qui super aquas maris ambulavit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendo titubavit, et diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere mare praesens saeculum esse, Petrum vero apostolum Ecclesiae unicae typum. Ipse enim Petrus in Apostolorum ordine primus, in Christi amore promptissimus, saepe unus respondet pro omnibus. Ipse denique Domino Iesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum esse, et opiniones varias hominum discipulis respondentibus, rursusque Domino interrogante et dicente, Vos autem quem me esse dicitis? respondit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Unus pro multis dedit responsum, unitas in multis. Tunc ei Dominus ait: Beatus es, Simon Bar-Iona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Deinde addidit: Et ego dico tibi. Tanquam diceret: Quia tu dixisti mihi, Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, Tu es Petrus. Simon quippe antea vocabatur. Hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a Domino impositum est: et hoc in ea figura, ut significaret Ecclesiam. Quia enim Christus petra, Petrus populus christianus. Petra enim principale nomen est. Ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a christiano Christus, sed a Christo christianus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc petram quam confessus es, super hanc petram quam cognovisti, dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 13-18]: id est, Super me ipsum Filium Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Super me aedificabo te, non me super te. |
2 | [Ecclesia non super homines, sed super Christum aedificata.] Nam volentes homines aedificari super homines, dicebant: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ipse est Petrus. Et alii qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, Ego autem sum Christi. Apostolus autem Paulus ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis [I Cor. I, 12, 13]? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri; sed in nomine Christi: ut Petrus aedificaretur super petram, non petra super Petrum. |
3 | [Petrus primo beatus, et mox satanas dictus.] Idem ergo Petrus a petra cognominatus beatus, Ecclesiae figuram portans, apostolatus principatum tenens, continuo post paululum iam audito quod beatus esset, iam audito quod Petrus esset, iam audito quod supra petram aedificandus esset , posteaquam audivit futuram Domini passionem, quia praedixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei. Timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat vitae fontem. Turbatus est, dicens: Absit a te, inquit, Domine; non fiet istud. Propitius esto tibi, Deus; nolo te mori. Petrus dicebat Christo, Nolo te mori; sed melius dicebat Christus, Volo pro te mori. Denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudaverat; et quem beatum dixerat, satanam appellat. Redi, inquit, post me, satana; scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum [Matth. XVI, 22, 23]. Quid nos vult facere ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? Vultis scire quid nos velit facere? Audite Psalmum: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sed humana sapiendo: Vos autem sicut homines moriemini [Psal. LXXXI, 6, 7]. Idem ipse Petrus paulo ante beatus, postea satanas, in momento uno, infra pauca verba. Miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. Quid miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? Attende causam quare beatus. Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ideo beatus, quia tibi non caro et sanguis revelavit. Si enim caro et sanguis hoc tibi revelaret; de tuo: quia vero non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est; de meo, non de tuo. Quare de meo? Quia omnia quae habet Pater, mea sunt [Ioan. XVI, 15]. Ecce audisti causam, quare beatus, et quare Petrus. Quare autem illud quod horrescimus, et repetere nolumus? Quare, nisi quia de tuo? Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. |
4 | [In Petro firmi et infirmi figurati.] Hoc intuentes nos Ecclesiae membrum, discernamus quid de Dei, quid de nostro. Tunc enim non titubabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles erimus adversus ventos, imbres, flumina, tentationes videlicet praesentis saeculi. Illum tamen videte Petrum, qui tunc erat figura nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortalem confitetur, modo timet ne moriatur. Proinde quia Ecclesia Christi habet firmos, habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis: unde dicit Paulus apostolus, Debemus autem nos firmi, infirmorum onera sustinere [Rom. XV, 1]; in eo quod dixit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi, firmos significat; in eo autem quod trepidat et titubat, et Christum pati non vult, mortem timendo, vitam non agnoscendo, infirmos Ecclesiae significat. In illo ergo uno apostolo, id est, Petro, in ordine Apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum fuit, id est, firmi et infirmi: quia sine utroque non est Ecclesia. |
5 | [Homo in se infirmus, potens in Domino.] Hinc est ergo et quod modo lectum est, Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. Si tu es, iube me: non enim possum hoc in me, sed in te. Agnovit quid sibi esset a se, quid ab illo, cuius voluntate credidit se posse, quod nulla infirmitas humana possit. Ergo, Si tu es, iube: quia cum iusseris, fiet. Quod ego non valeo praesumendo, tu potes iubendo. Et Dominus, Veni, inquit. Et sine ulla dubitatione Petrus ad verbum iubentis, ad praesentiam sustentantis, ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et ambulare coepit. Potuit quod Dominus, non in se, sed in Domino. Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux; sed in Domino [Ephes. V, 8]. Quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro, nemo in alio ullo Apostolorum, hoc potest in Domino. Ideo bene Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo. |
6 | [Infirmitatis propriae cognitio necessaria ad gratiam obtinendam.] Ergo ambulavit Petrus super aquas in iussu Domini, sciens hoc se a se habere non posse. Fide valuit quod humana infirmitas non valeret. Hi sunt firmi Ecclesiae. Attendite, audite, intelligite, agite. Neque enim agendum est cum firmis alibi , ut sint infirmi: sed agendum est cum infirmis, ut sint firmi. Multos autem impedit a firmitate praesumptio firmitatis. Nemo erit a Deo firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae. Quid praeceditis, qui quod dicturus sum nostis? Temperetur velocitas, ut sequatur tarditas. Hoc dixi, et hoc dico: audite, capite, facite. Nemo a Deo fit firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam ergo voluntariam, sicut Psalmus dicit, voluntariam; non meritorum nostrorum, sed voluntariam. Pluviam ergo voluntariam segregans Deus haereditati suae: etenim infirmata est; tu vero perfecisti eam [Psal. LXVII, 10]. Quia pluviam voluntariam segregasti, non attendens hominum merita, sed tuam gratiam et misericordiam. Infirmata est ergo ipsa haereditas, et agnovit se infirmam in se, ut firma esset in te. Non firmaretur, si non infirmaretur, ut abs te in te perficeretur. |
7 | [Paulus infirmitatem suam agnoscens perficitur.] Vide huius haereditatis portiunculam Paulum, vide infirmatum, qui dixit: Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Quare ergo Apostolus es? Gratia Dei sum quod sum. Non sum idoneus, sed gratia Dei sum quod sum. Infirmatus est Paulus, tu vero perfecisti eum. Iamvero quia gratia Dei est quod est, vide quid sequatur: Et gratia eius in me non fuit vacua, sed pius omnibus illis laboravi. Vide ne praesumptione perdas, quod infirmitate meruisti. Bene hoc, bene: Non sum idoneus vocari Apostolus; gratia eius sum quod sum; et gratia eius in me non fuit vacua: omnia optime. Sed, Plus illis omnibus laboravi: quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo ante Deo dederas. Agnosce, et sequere: Non ego autem, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV, 9, 10]. Bene, infirme: firmissime eris exaltatus, quia non es ingratus. Tu es idem ipse Paulus in te parvus, in Domino magnus. Tu es qui ter Dominum rogasti, ut stimulus carnis, angelus satanae, a quo colaphizabaris, auferretur a te. Quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. [II Cor. XII, 7-9]. Etenim infirmatus est, tu vero perfecisti eum. |
8 | [Petrus potens non in se, sed in Domino.] Sic et Petrus, Iube me, inquit, venire ad te super aquas. Homo audeo, sed non hominem rogo. Iubeat Deus homo, ut possit quod non potest homo. Veni, inquit. Et descendit, et coepit ambulare super aquas: et potuit Petrus, quia iusserat petra. Ecce quid Petrus in Domino; quid in se? Videns ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi, exclamavit: Domine, pereo, libera me. Praesumpsit de Domino, potuit de Domino: titubavit ut homo, rediit ad Dominum. Si dicebam, Motus est pes meus. Psalmus loquitur, sancti cantici vox est; et si agnoscamus, et nostra: imo si velimus, et nostra est. Si dicebam, motus est pes meus, Quare motus, nisi quia meus? Et quid sequitur? Misericordia tua, Domine, adiuvabat me [Psal. XCIII, 18]. Non virtus mea; sed misericordia tua. Numquid enim Dominus deseruit titubantem, quem audivit invocantem? Ubi est illud, Quis invocavit Deum, et desertus est ab eo [Eccli. II, 12]? Ubi et illud, Et omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [Ioel. II, 32]? Continuo porrigens adiutorium dexterae suae, levavit mergentem, increpavit diffidentem: Modicae fidei, quare dubitasti? De me praesumpsisti, de me dubitasti. |
9 | [In saeculi adversitate seu felicitate cupiditas tempestas est.] Eia, fratres, sermo concludendus est. Attendite saeculum quasi mare, ventus validus, et magna tempestas. Unicuique sua cupiditas, tempestas est. Amas Deum; ambulas super mare, sub pedibus tuis est saeculi tumor . Amas saeculum; absorbebit te. Amatores suos vorare novit, non portare. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas tuam cupiditatem, invoca Christi divinitatem. Putatis tunc esse ventum contrarium, quando est huius saeculi adversitas? Quando enim bella, quando tumultus, quando fames, quando pestilentia, quando cuique hominum, etiam singulo evenit privata calamitas, tunc putatur ventus adversus, ibi putatur invocandus Deus. Quando autem temporali felicitate saeculum arridet, quasi non est ventus contrarius. Noli hinc interrogare temporis tranquillitatem: interroga, sed tuam cupiditatem. Vide si tranquillitas est in te; vide si non te subvertit ventus interior: hoc vide. Magnae virtutis est, cum felicitate luctari, ne illiciat, ne corrumpat, ne ipsa subvertat felicitas. Magnae, inquam, virtutis est, cum felicitate luctari; magnae felicitatis est, a felicitate non vinci. Disce calcare saeculum: memento fidere in Christo. Et si motus est pes tuus, si titubas, si aliqua non superas, si mergi incipis, dic: Domine, pereo, libera me. Dic, Pereo; ne pereas. Solus enim a morte carnis liberat te, qui mortuus est in carne pro te. Conversi ad Dominum, etc. |