monumenta.ch > Augustinus > 73
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XII, 33, Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum, etc. . <<<     >>> SERMO LXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 52, Ideo omnis Scriba eruditus in regno Dei, etc.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXXIII[Correximus ad gr. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 46.]. De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus Iesus parabolas seminantis exponit. Cap. XIII, V. 24-30, 36-43.

1 [Mali inter bonos.] Et hesterno die et hodie, loquente Domino nostro Iesu Christo, parabolas seminantis audivimus. Qui adfuistis heri, recordamini hodie. Heri lectum est de illo seminante qui cum semina spargeret, aliud cecidit in viam, quod aves collegerunt; aliud in petrosis locis, quod aestu exaruit; aliud inter spinas, quod suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam, et attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum [Matth. XIII, 3-23]. Hodie autem aliam parabolam rursus Dominus de seminante narravit, qui seminavit bonum semen in agro suo. Dormientibus hominibus venit inimicus, et superseminavit zizania. Quando herba erat, nondum apparebat: ubi coepit fructus boni seminis apparere, ibi etiam zizania claruerunt. Offensi sunt servi patrisfamilias, videntes in bona segete multa zizania, et voluerunt eradicare, et permissi non sunt: sed dictum est eis, Sinite utraque crescere usque ad messem. Exposuit autem etiam Dominus Iesus Christus istam parabolam: et boni seminis seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum hominem diabolum ostendit; tempus messis, finem saeculi; agrum suum, totum mundum. Sed quid ait? In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo. Quid festinatis, inquit, servi zelo pleni? Videtis zizania inter frumentum, videtis malos christianos inter bonos; eradicare vultis malos: quiescite, non est tempus messis. Veniat, et frumentum vos inveniat. Quid stomachamini? quid aegre toleratis malos permixtos bonis? In agro vobiscum esse possunt, in horreo non erunt.
2 [Una res multa nomina, et duae res unum interdum nomen sortiuntur in figuris Scripturae.] Nostis autem illa tria hesterno die commemorata, ubi semen non profecit, viam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur. Quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. In rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. In parabolis autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem vobis, Via illa, loca illa saxosa, illa spinosa christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. Nonne agnus Christus? nonne et leo Christus? Inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque Christus. Illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem. Plus etiam est quod accidit, ut per similitudinem multum a se res distantes, vocentur uno nomine. Quod enim tam distat ab invicem, quam Christus et diabolus? Tamen leo et Christus est appellatus, et diabolus. Christus leo: Vicit leo, de tribu Iuda [Apoc. V, 5]. Diabolus leo: Nescitis quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret [I Petr. V, 8]? Ergo et ille leo et ille leo: ille leo propter fortitudinem; ille leo propter feritatem: ille leo ad vincendum; ille leo ad nocendum. Ipse coluber diabolus est, serpens antiquus [Apoc. XII, 9]: numquid iussi sumus diabolum imitari, quando nobis dixit Pastor noster, Estote simplices ut columbae, astuti ut serpentes [Matth. X, 16]?
3 [Ad Christianos malos, ut mutentur.] Ergo heri allocutus sum viam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca spinosa: et dixi, Mutamini, cum potestis; dura aratro versate [Sic vetus codex Germanensis. At editi, dura corda versate.], de agro lapides proiicite, de agro spinas evellite. Nolite habere durum cor, unde cito verbum Dei pereat. Nolite habere tenuem terram, ubi radix charitatis alta non sedeat. Nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum semen, quod vobis spargitur laboribus nostris. Etenim Dominus seminat: sed nos operarii eius sumus. Sed estote terra bona. Heri diximus, et hodie omnibus dicimus: Ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. In alio maior, in alio minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt. Heri ista diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oves zizania. O christiani mali! o qui implendo premitis Ecclesiam male vivendo! corrigite vos antequam messis adveniat! Non dicatis, Peccavi, et quid accidit mihi [Eccli. V, 4]? Non perdidit Deus potentiam: sed a te exigit poenitentiam. Hoc dico malis, et tamen christianis; hoc dico zizaniis. In agro enim sunt: et fieri potest ut qui hodie sunt zizania, cras sint frumentum. Ideo et triticum alloquor.
4 [Ad bonos Christianos, ut malos tolerent.] O vos, christiani, qui bene vivitis, pauci inter multos suspiratis, pauci inter plurimos gemitis. Transiet hiems, veniet aestas, ecce aderit messis. Venient Angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. Nos in hoc tempore similes sumus servis illis, de quibus dictum est: Vis, imus et colligimus ea? Volebamus enim, si fieri possit, nullum malum remanere inter bonos. Sed dictum est nobis: Sinite utraque crescere usque ad messem. Quare? Tales enim estis, ut falli possitis. Denique audi: Ne forte, dum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum. Quid boni facitis? Nonne messem meam vestra diligentia vastabitis? Venient messores: et exposuit qui sunt messores: Messores autem Angeli sunt. Nos homines sumus, Angeli messores sunt. Erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus, aequales Angelis Dei: sed modo quando stomachamur contra malos, adhuc homines sumus. Et nos modo audire debemus: Quapropter qui se putat stare, caveat ne cadat [I Cor. X, 12]. Putatis enim, fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas? Putatis quia deorsum sunt, et sursum non sunt? Utinam hoc non simus. Mihi autem minimum est ut a vobis iudicer [Id. IV, 3]. Dico sane Charitati vestrae, et in apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in populis sunt frumenta, sunt zizania. Boni tolerent malos: mali mutentur, et imitentur bonos. Omnes, si fieri potest, ad Deum pertineamus: omnes malitiam saeculi huius in illius misericordia evadamus. Quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed in diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies pervenire possimus.
Augustinus HOME

bke16.32v bnf1594.65 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XII, 33, Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum, etc. . <<<     >>> SERMO LXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 52, Ideo omnis Scriba eruditus in regno Dei, etc.
monumenta.ch > Augustinus > 73