Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XII, 33, Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum, etc. .
1 | [Bona opera habere malus homo non potest.] Admonuit nos Dominus Iesus Christus, ut bonae arbores simus, et fructus bonos habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. De fructu enim arbor cognoscitur. Ubi ait, Facite arborem bonam, et fructum eius bonum: hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui obedientia necessaria est. Quod autem dicit, Facite arborem malam, et fructum eius malum: non praeceptum est, ut facias; sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, vel bona opera habere. Hoc Dominus Iesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est , bona opera habere non potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. |
2 | [Mali nos omnes inventi.] Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit [Rom. V, 6]? Omnes ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine eius [Ioan. I, 12]. Quisquis igitur homo hodie bonus est, id est, arbor bona, mala inventa est et bona facta est. Et si quando venit, malas arbores eradicare vellet; quae remaneret, quae non digna esset eradicari? Sed venit praerogare misericordiam, ut postea exerceret iudicium, cui dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum, fecit arbores bonas . Distulit securim, dedit securitatem. |
3 | [Patientia Dei erga nos.] De hac securi Ioannes loquitur, dicens: Iam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Matth. III, 10]. De hac securi comminatur paterfamilias in Evangelio, dicens: Ecce triennium est quod venio ad hanc arborem, et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare : proinde amputetur. Et intercedit colonus, dicens: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin minus, venies et amputabis eam [Luc. XIII, 7, 9]. Tanquam per triennium Dominus visitavit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. Primum tempus, ante Legem; secundum, in Lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. Nam si non visitavit genus humanum ante Legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Iacob? quorum se Dominum dici voluit; et cuius omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset: Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Isaac, et Iacob [Exod. III, 14]. In Lege autem si non visitaret, ipsam Legem non daret. Post Legem venit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, Spiritum sanctum dedit, Evangelium per totum orbem praedicari fecit, et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis humani, quae adhuc se non corrigit. Intercedit colonus; pro plebe orat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro vobis ad Patrem, ut in charitate radicati et fundati, valeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei [Ephes. III, 14-19]. Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo quia necesse est ut veniat, agamus ut fructuosos nos inveniat. Circumfossio arboris, est humilitas poenitentis. Omnis enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes poenitentiae. Quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius? |
4 | [Duae radices charitas et cupiditas. Quid est bonum.] Sit ergo unusquisque arbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta charitatem. Sicut enim radix est omnium malorum cupiditas [I Tim. VI, 10]; sic et radix omnium bonorum charitas. Quid ergo mussitant homines inter se, vel contendunt, dicentes: Quid est bonum? O si scires quid est bonum! Quod habere vis, non est valde bonum: quod esse non vis, hoc est bonum. Vis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum: nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere vis; ecce et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis, bonum est: sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit? Quam multis honor ministerium boni operis fuit? |
5 | [Homo bona omnia vult habere praeter seipsum.] Discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos convertat, in se discat , se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inveniat: et quod displicet, necet; quod placet, optet et plantet. Cum enim se homo inanem invenerit meliorum bonorum, utquid est avidus externorum bonorum? Et quid prodest plena bonis arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse? Non vides te erubescere debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis, et te habet malum? Quid enim est quod velis habere malum? Dic mihi. Nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo non caligam: et tamen vis habere malam vitam. Rogo te, praepone vitam tuam caligae tuae. Omnia quae circumiacent oculis tuis, elegantia et pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse vilis es ac foedus? Si tibi possent respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos volumus bonum habere Dominum? Tacita voce interpellant contra te Dominum tuum: Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit, non habet. |
6 | [Verum bonum quid.] Quaerit ergo aliquis admonitus his verbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quaerenti, et dicam: Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum vero quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quaero ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidam admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est, graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et ad haec ergo ait quod quaerendum est: Scitote, quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum [Psal. IV, 3, 4]. Iam et Christus venit, iam magnificatus est, iam surrexit et ascendit in coelum, iam nomen eius per totum mundum praedicatur: quousque graves corde? Sufficiant praeterita tempora: iam magnificato illo Sancto, quousque graves corde? Post triennium quid restat, nisi securis? Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Adhuc vana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et volatica, ita Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur? Iam clamat veritas, et adhuc quaeritur vanitas? Quousque graves corde? |
7 | [Cur mundus tam acriter flagellatur.] Merito fortiter flagellatur hic mundus: cognovit enim iam verba Domini mundus. Et servus, inquit, nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis. Quare? Ut quaerat voluntatem domini sui. Servus ergo nesciens voluntatem, hoc erat mundus, antequam magnificaret Sanctum suum; servus erat nesciens voluntatem domini sui, et ideo vapulabat paucis. Servus autem iam voluntatem sciens domini sui, hoc est modo, ex quo magnificavit Deitas Sanctum suum; et non faciens voluntatem eius, vapulabit multis. Quid ergo mirum, si mundus multum vapulat? Servus est sciens voluntatem domini et faciens digna plagis. Non ergo recuset vapulare multis [Luc. XII, 48, 47]: quoniam si non vult audire praeceptorem iniuste, iuste patietur ultorem. Vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur: per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen . |