monumenta.ch > Augustinus > 64
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 23-27, Et ascendente eo in naviculam, etc. <<<     >>> SERMO LXV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 28, Nolite timere eos qui corpus occidunt, etc. Habitus in solemnitate Martyrum.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXIV[Hunc sermonem vidimus ad Ms. rm. et apud Lov. et Vign.] [Note: Alias, de Diversis 119.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 16, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, etc. [Notatur in Possidii Indiculo, cap. 8.]. Habitus in solemnitate Martyrum.

1 [Lupi oves facti.] Audistis, fratres, cum sanctum Evangelium legeretur, quemadmodum Dominus noster Iesus Christus disciplina sua martyres suos corroboraverit dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Considerate, fratres mei, quid faciat. Si unus lupus inter multas oves veniat, quantacumque sint ovium millia, uno lupo in medio turbabuntur: et si non omnes laniantur, omnes tamen terrentur. Qualis ergo erat ista ratio, quale consilium, qualis potestas, nec lupum ad oves admittere, sed in lupos oves mittere? Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum: non ad limites luporum, sed in medio luporum. Erat ergo luporum agmen, oves paucae. Cum enim multi lupi occiderent paucas oves, conversi sunt lupi, et facti sunt oves [Hic ipse sermo in Vigneriano Supplemento, ubi excusus sub isto exordio fuerat, Memoriam martyrum celebramus, etc., habet hoc loco additamentum huiuscemodi: Omnibus tamen dicitur, et qui futuri erant in Domino credituri ante nos et post nos, omnibus dicitur, Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Per omnes gentes futura Ecclesia praedicata est: sicut promissam legimus, ita redditam cernimus, et sunt omnes gentes christianae. Antea oderant eos omnes gentes propter nomen eius: modo autem omnes gentes clarificant nomen eius, gentes omnes christianae germen Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae. Audiamus ergo quid monuit, etc.].
2 [Unde fiducia christiano inter lupos.] Audiamus ergo quid monuit, qui coronas promisit, et agonem praemisit; et qui exspectat certantes, adiuvat laborantes. Cuiusmodi certamen indixit? Estote, inquit, astuti ut serpentes, et simplices sicut columbae. Hoc qui intellexerit et tenuerit, securus moritur, quia non morietur. Nemo enim debet securus mori [Sic Remigiensis vetus codex et Vignerius. At Lov., et tenuerit, securus moritur. Quis autem securus moritur, nisi qui se, etc.], nisi qui se noverit sic moriturum, ut mors in illo moriatur, vita coronetur.
3 [Serpentis astutia quomodo imitanda.] Quapropter, charissimi, exponendum est vobis, quamvis hinc iam saepius dixerimus, quid sit esse simplices ut columbae, astuti ut serpentes. Si iam simplicitas columbarum indicta est nobis, astutia serpentis quid facit in columbae simplicitate? Amo in columba quod fel non habet: timeo in serpente quod venenum habet. Noli ex omni parte horrere serpentem: habet quod oderis, habet quod imiteris. Serpens enim cum fuerit senectute praegravatus, et senserit pondus vetustatis, coarctat se per cavernam, et deponit tunicam veterem, ut novus exultet [Bartholomaeus de Urbino in Milleloquio, exsiliat.]. Imitare illum, christiane, qui audis Christum dicentem, Intrate per angustam portam [Matth. VII, 13]. Et Paulus apostolus tibi dicit: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum [Coloss. III, 9, 10, ] [et Ephes. IV, 22, 24]. Habes ergo quod imiteris in serpente. Noli mori pro vetustate, sed pro veritate. Qui moritur pro commodo temporali, pro vetustate moritur. Cum autem exutus fueris omni ista vetustate, imitatus es astutiam serpentis. Imitare illum et in hoc: serva caput tuum. Quid est, serva caput tuum? Tene apud te Christum. Si forte aliquis vestrum advertit aliquando, cum voluerit colubrum occidere, quomodo pro capite suo totum corpus obiicit ictibus ferientis. Illud in se feriri non vult, ubi se novit vitam habere. Et Christus vita nostra est. Ipse enim dixit: Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Audi et Apostolum: Caput viri Christus est [I Cor. XI, 3]. Qui ergo Christum servat in se, caput suum servat pro se.
4 [Columbae simplicitas imitanda.] Iam vero quid opus est commendare multis verbis simplicitatem columbarum? Cavenda enim erant venena serpentis; ibi imitatio periclitabatur, ibi erat quod timeretur: columbam vero securus imitare. Attende columbas in societate gaudere [Vignerius addit, charitate fervere.]: ubique simul volant, simul pascuntur, nolunt esse solae, communione gaudent, charitatem servant, gemitibus amoris murmurant; osculis filios generant. Nam quando columbae, quod plerumque advertimus, inter se rixantur de cellulis suis, quodam modo pacata contentio est. Numquid quia rixantur, separantur? Simul volant, simul pascuntur, et ipsa inter se pacata est rixa. Videte rixam columbarum. Apostolus dicit: Si quis verbo nostro non obaudit per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Ecce rixa: sed attende quoniam columbarum rixa est, non luporum. Continuo subiecit: Et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem [II Thess. III, 14, 15]. Columba amat et quando rixatur: lupus odit et quando blanditur. Columbarum ergo simplicitatem habentes, et astutiam serpentum, solemnia martyrum celebrate in sobrietate mentis, non in ebrietate ventris, Deo laudes dicite. Ipse est enim Dominus Deus noster, qui martyrum Deus; ipse coronator noster. Si bene luctati fuerimus, coronamur ad eo, qui coronavit eos quos imitari concupiscimus.
Augustinus HOME

bke16.15r bnf1594.65 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 23-27, Et ascendente eo in naviculam, etc. <<<     >>> SERMO LXV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 28, Nolite timere eos qui corpus occidunt, etc. Habitus in solemnitate Martyrum.
monumenta.ch > Augustinus > 64