monumenta.ch > Augustinus > 63
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 8-12, Non sum dignus ut sub tectum meum intres, etc. Necnon de verbis Apostoli, I Cor. VIII, 10-12, Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, etc. . <<<     >>> SERMO LXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 16, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, etc. . Habitus in solemnitate Martyrum.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LXIII[Hunc sermonem non invenimus est nisi Edit. Par. et Lov.] [Note: Alias, 3 inter additos a Parisiensibus.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 23-27, Et ascendente eo in naviculam, etc.

1 [Navigantes in saeculo.] De lectione recentissima sancti Evangelii, donante Domino, alloquor vos, et in illo exhortor, ut contra tempestates et fluctus saeculi huius non dormiat fides in cordibus vestris. Non enim revera Dominus Christus mortem habuit in potestate, somnum non habuit in potestate; et forte Omnipotentem navigantem somnus pressit invitum. Hoc si credideritis, dormit in vobis: si autem in vobis vigilat Christus, vigilat fides vestra. Apostolus dicit, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris [Ephes. III, 17]. Ergo et somnus Christi signum est sacramenti. Navigantes sunt animae in ligno saeculum transeuntes. Etiam navis illa Ecclesiam figurabat. Et singuli quippe templa sunt Dei, et unusquisque in corde suo navigat: nec facit naufragium, si bona cogitat.
2 [Excitandus Christus inter irae tempestates.] Audisti convicium, ventus est: iratus es, fluctus est. Vento igitur flante, fluctu surgente, periclitatur navis, periclitatur cor tuum, fluctuat cor tuum. Audito convicio vindicari desideras: et ecce vindicatus es, et malo alieno cedens, fecisti naufragium. Et quare hoc? Quia dormit in te Christus. Quid est, dormit in te Christus? Oblitus es Christum. Excita ergo Christum, recordare Christum, evigilet in te Christus: considera illum. Quid volebas? Vindicari. Excidit tibi, quia ipse cum crucifigeretur dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]? Qui dormiebat in corde tuo, noluit vindicari. Excita illum, recole illum. Memoria ipsius, verbum ipsius: memoria ipsius, iussio ipsius. Et dices apud te, si vigilat in te Christus: Qualis ego homo, qui volo vindicari? Qui sum ego, qui in hominem exsero comminationes? Morior forte antequam vindicer. Et cum anhelans, ira inflammatus, et sitiens vindictam, exiero de corpore, non me suscipit ille qui noluit vindicari: non me suscipit ille qui dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 37, 38]. Ergo compescam me ab iracundia mea, et redibo ad quietem cordis mei. Imperavit Christus mari, facta est tranquillitas.
3 [Imperante Christo fit tranquillitas.] Quod autem dixi ad iracundiam, hoc tenete regulariter in omnibus tentationibus vestris. Nata est tentatio, ventus est: turbatus es, fluctus est. Excita Christum, loquatur tecum. Quis est hic, quando et venti et mare obediunt ei? Quis est hic, cui obaudit mare? Ipsius est mare, et ipse fecit illud [Psal. XCIV, 5]. Omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 3]. Magis imitare ventos et mare: obtempera Creatori. Sub iussione Christi mare audit, et tu surdus es? Mare audit, et ventus cessat, et tu sufflas? Quid? Dico, facio, fingo: quid est aliud nisi sufflare, et sub verbo Christi nolle cessare? Non vos vincat fluctus in perturbatione cordis vestri. Sed tamen quia homines sumus, si ventus impulerit, si affectum animae nostrae moverit, non desperemus: Christum excitemus, ut in tranquillo navigemus, et ad patriam veniamus. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.15r bnf1594.65 bnf13367.236