Augustinus, Sermones, 10, SERMO LX. De verbis Evangelii, Matthaei, cap. VI, 19-21, Nolite vobis condere thesauros in terra, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas .
1 | [In huius mundi tribulatione consilium a Christo capiendum.] Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa deficiens, prudentem aliquem quaerit, a quo consilium accipiat, et norit quid agat. Existimemus ergo, universum mundum quasi esse hominem unum. Evadere mala quaerit, et facere bona piget: ac per hoc crebrescentibus tribulationibus suis in sua causa deficiens, quem potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum? Certe meliorem inveniat, et quod vult agat. Si autem non habet ubi meliorem inveniat, ad hunc veniat, quem ubicumque inveniat, consulat, accipiat consilium, servet mandatum bonum, evadat magnum malum. Praesentia enim mala temporalia, quae multum homines exhorrent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt emendatorem, ne inveniant Salvatorem: praesentia ergo mala sine dubio transitoria sunt; aut illa per nos transeunt, aut nos per illa transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod tempore breve est. Quisquis cogitas crastinum diem, non revocas hesternum diem. Minente die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis tantis homines aestuant ad evadendas temporales et transcurrentes, vel potius transvolantes tribulationes; quid est cogitandum ut homo evadat manentes et sine fine durantes? |
2 | [Vita hic laboriosa. Consilium vanitatis, quo hic thesaurizatur.] Dura causa est vita mortalis. Quid est aliud hic nasci, nisi ingredi laboriosam vitam? De labore futuro nostro, testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo est excusatus. Bibendum fuit quod propinavit Adam. Facti quidem sumus manibus veritatis: sed propter peccatum proiecti in dies vanitatis. Facti sumus ad imaginem Dei [Gen. I, 27]: sed detrivimus eam transgressione peccati. Ideo Psalmus nos admonet, quomodo facti fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim: Quanquam in imagine Dei ambulet homo. Ecce quod factus est. Quo pervenit? Audi quod sequitur: Tamen vane conturbabitur. In imagine ambulat veritatis, et conturbatur in consilio vanitatis. Denique vide conturbationem eius; vide, et tanquam in speculo displice tibi. Quanquam, inquit, in imagine Dei ambulet homo; et ideo magna res sit homo: tamen vane conturbabitur. Et quasi quaereremus, Unde, rogo te, unde vane conturbabitur? Thesaurizat, inquit, et ignorat cui congreget ea [Psal. XXXVIII, 7]. Ecce ille homo, id est, universum genus humanum, quasi unus homo, qui in causa sua defecit, consilium perdidit, de via sanae mentis erravit: Thesaurizat, et nescit cui congreget ea. Quid dementius? quid infelicius? Certe enim sibi? Non. Quare sibi non? Quia moriturus est, quia brevis vita hominis est ; quia thesaurus durat, et cito transit qui cengregat. Ideo miseratus hominem in imagine Dei ambulantem, vera fatentem, vana sectantem: Vane, inquit, conturbabitur. Doleo: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Sibi ea? Non: quia moritur homo, perdurante thesauro. Cui ergo? Consilium habes; da et mihi. Non habes consilium quod mihi des; nec tu ergo tenes. Proinde si ambo non habemus, ambo quaeramus, ambo accipiamus, ambo tractemus. Conturbatur, thesaurizat, cogitat, laborat, curis invigilat. Per diem vexaris laboribus, per noctem agitaris timoribus. Ut saccellus tuus impleatur nummis, anima tua febrit curis. |
3 | [Varie conturbatur qui thesaurizat. Cui colligat, nescit.] Video, doleo: conturbaris, et sicut dicit qui fallere nescit, vane conturbaris. Thesaurizas enim: ut bene proveniat quidquid agis, ut damna taceamus, ut tanta pericula et in singulis lucris singulas mortes: mortes dico non corporum, sed malarum cogitationum; ut accedat aurum, perit fides; ut foris vestiaris, intus exspoliaris: ut ista omittamus, ut alia taceamus, ut adversa praetereamus, prospera sola cogitemus; ecce thesaurizas, ecce undique lucra confluunt, et more fontium nummi currunt; ubique ardet inopia, undique fluit copia. Non audisti, Divitiae si affluant, ne apponatis cor [Psal. LXI, 11]? Ecce acquiris, non infructuose conturbaris, tamen vane conturbaris. Quare, inquis, vane conturbor? Ecce saccos impleo, parietes mei vix capiunt quod acquiro: quare ego vane conturbor? Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Aut si scis cui; obsecro te, dic et mihi. Audiam te; cui? Si non vane conturbaris, dic cui thesaurizas. Mihi, inquis. Hoc audes dicere moriturus? Filiis meis, inquis. Hoc audes dicere de morituris? Magna pietas, quod thesaurizat pater filiis: imo magna vanitas; thesaurizat moriturus morituris. Si propter te, quia moriturus dimittis, quid colligis? Haec causa et filiorum; successuri sunt, non permansuri. Omitto dicere qualibus filiis, ne forte quod congregavit avaritia, perdat luxuria. Alius fluendo perdit, quod tu laborando congregasti. Sed omitto hoc. Forte boni erunt filii, luxuriosi non erunt; servabunt quod dimisisti, augebunt quod servasti, non perdent quod congregasti. Filii tui tecum sunt pariter vani, si hoc faciunt, si te patrem in hoc imitantur. Illis dico quod tibi dicebam. Filio tuo dico cui servas, illi dico, Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Sicut enim tu nescisti, sic et ille nescit. Si in illo permansit vanitas, numquid ad ipsum defecit veritas? |
4 | [Furi forte thesaurizat.] Omitto dicere, quia forte dum vivis, thesaurizas furi. Una nocte venit, et tot diebus ac noctibus congregatum paratum invenit. Thesaurizas forte latroni, forte praedoni. Nolo amplius dicere, ne commemorem et refricem perpessorum dolorem. Quam multa quae congregavit inanis vanitas, parata invenit hostilis crudelitas? Non est enim meum optare, sed omnium est timere. Avertat hoc Deus. Sufficiant flagella ipsius. Omnes oremus, avertat hoc Deus. Parcat nobis, quem rogamus. Sed si dicat quibus, quid respondemus? Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu qui vane thesaurizas, unde mihi respondes tractanti tecum, et tecum quaerenti consilium in causa communi? Dicebas enim et respondebas: Thesaurizo mihi, filiis meis, posteris meis. Dixi quanta sint et in ipsis filiis metuenda. Sed omitto poenaliter victuros filios, sicut optat inimicus: sic vivant sicut optat pater. Quam multi in hos casus inciderunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid enim responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sic sum locutus: Forte, inquam, furi, forte latroni, forte praedoni. Non dixi, Certe; sed, Forte. Inter forte fiet, forte non fiet: nescis ergo quid fiet; vane conturbaris. Vides quam verum dixerit veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Audisti, tandem aliquando sapuisti, quia hoc ipsum cum dicis, Forte filiis meis; non autem audes dicere, Certus sum quia filiis meis; nescis cui congreges ea. Ecce ergo ut video, et ut ante dicebam, defecisti in causa tua; non invenis quod mihi respondeas: sed nec ego quid tibi. |
5 | [Consilium a Christo petendum.] Ambo itaque quaeramus, ambo consilium petamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius Sapientiae. Audiamus ambo Christum: Iudaeis scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam [I Cor. I, 23, 24]. Quid paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius. Quid paras argumenta divitiis tuis? Audi Sapientiam Dei: nihil prudentius. Forte enim cum dixero, scandalizaberis, Iudaeus eris; quia Christus Iudaeis scandalum. Forte cum dixero, stultum tibi videbitur, Gentilis eris; quia Christus Gentibus stultitia. Christianus es, vocatus es: vocatis autem Iudaeis et Graecis Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia. Nolite contristari, cum dixero; nolite scandalazari, nolite velut insipientiae meae ore torto insultare. Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus dixit. Contemnis praeconem: time iudicem. Quid ergo ego dicam? Iam me propemodum Evangelii lector paulo ante hac cura liberavit. Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quaerebas in causa tua deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid imples, venenum non times . |
6 | [Thesaurus in coelo condendus. Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.] Quid exspectas amplius? Res aperta est. Consilium patet, sed cupiditas latet: imo non latet, sed etiam ipsa, quod peius est, patet. Non enim cessat rapina grassari: non enim cessat fraudare avaritia: non enim cessat periurare malitia. Totum ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra. Recte quidem a terra in terram. Homini enim, a quo nobis dixi laborem fuisse propinatum, peccanti dictum est, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]. Merito thesaurus in terra, quia cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Deum? Dolete qui intellexistis: corrigimini, si doluistis. Quamdiu laudare , et non facere? Verum est, nihil verius. Fiat ergo quod verum est. Unum Deum laudamus, et non mutamur , ut non etiam in hoc vane conturbemur. |
7 | [Migrandae e terra in coelum divitiae.] Ergo, Nolite vobis condere thesaurum in terra; sive experti quomodo pereat quod in terra reconditur, sive non experti, sed et vos saltem metuentes experiri. Quem non corrigunt verba, corrigant experimenta. Non surgitur, non proceditur, nisi ut una voce dicatur ab omnibus: Vae nobis, ruit mundus. Si ruit, quare non migras? Si tibi architectus diceret, ruituram domum tuam; nonne prius migrares, quam murmurares? Structor mundi dicit tibi ruiturum mundum, et non credis? Audi vocem praedicentis, audi consilium commonentis. Vox praedicentis est, Et coelum et terra transibunt [Matth. XXIV, 35]. Vox commonentis est, Nolite vobis condere thesaurum in terra. Ergo si creditis Deo praedicenti, si non contemnitis commonentem, fiat quod dicit. Non enim ille te fallit, qui tale consilium dedit. Non perdes quod dedisti, sed sequeris quo misisti . Consilium ergo do: Da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Non sine thesauro remanebis: sed quod habes in terra sollicitus, habebis in coelo securus. Migra ergo. Consilium do servandi, non perdendi. Habebis, inquit, thesaurum in coelo: et veni, sequere me [Id. XIX, 21]; ut ducam te ad thesaurum tuum. Non est hoc dispendium, sed compendium. Evigilent homines . Audiant vel experti quod timeant , faciant unde non timeant, migrent in coelum. Frumentum ponis in terra; venit amicus tuus, qui novit frumenti et terrae naturam, docet tuam imperitiam, dicit tibi: Quid fecisti? Frumentum in terra in inferioribus posuisti: humidus locus est, putrescit quod posuisti, perdes laborem tuum. Respondes: Quid ergo faciam? migra inquit, in superiora. Audis ergo amicum consilium dantem de frumento tuo, et contemnis Deum consilium dantem de corde tuo? Frumentum tuum times ponere in terra, et cor tuum perdis in terra? Ecce Dominus Deus tuus, cum dat tibi consilium de corde tuo , Ubi enim, inquit, fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Leva, inquit, cor in coelum, ne computrescat in terra. Consilium est eius qui vult servare, non perdere. |
8 | [Laturarii nostri pauperes sunt.] Si ergo ita est, quomodo poenitet eos qui non fecerunt? Modo quid sibi dicunt? In coelo haberemus quod in terra perdidimus. Invasit hostis domum, numquid invaderet coelum? Occidit servum custodem, numquid occideret Dominum servatorem? Quo fur non accedit, neque tinea corrumpit? Quam multi dicunt: Ibi haberemus, ibi nostros thesauros reconderemus, quo eos securi post paululum sequeremur? Quare non audivimus Dominum nostrum? Quare contempsimus Patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono consilio: et si migranda sunt quae habemus, in eum locum transferamus, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in coelum de terra migramus? Da: laturario tuo das, ad coelum portat quod das. Quomodo, inquis, ad coelum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus, non tenendo, sed manducando transportat . An excidit tibi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem pervenerit quod dedisti. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti. Ille accepit, qui tibi unde dares dedit: ille accepit, qui in fine tibi se ipsum dabit . |
9 | [Opera misericordiae sola commemoranda sunt in iudicio.] Nam et hoc aliquando, fratres, commonui Charitatem vestram, quod me, fateor, in Scriptura Dei plurimum movet, et saepius debeo commonere. Rogo vos ut cogitetis, quod ait ipse Dominus noster Iesus Christus, in fine saeculi, cum venerit ad iudicium, congregaturum se omnes gentes in conspectu suo, et divisurum homines in duas partes, ad dexteram alios, et ad sinistram alios positurum, dextrisque dicturum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sinistris autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Quaere causas vel tantae mercedis, vel tanti supplicii, percipite regnum; et, Ite in ignem aeternum. Quare isti percepturi regnum? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem aeternum? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare [Matth XXV, 31-42]. Quid est hoc, rogo? Video de his qui percepturi sunt regnum, quia dederunt tanquam boni et fideles Christiani, verba Domini non contemnentes, et cum fiducia promissa sperantes, fecerunt hoc; quia si non fecissent, vitae ipsorum bonae sterilitas ista non utique convenisset. Forte enim casti erant, non fraudatores, non ebriosi, abstinentes se ab operibus malis. Si hoc non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim, Declina a malo: non fecissent, Et fac bonum [Psal. XXXIII, 15]. Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnum; caste enim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem pauperem oppressistis, limitem nullius invasistis, neminem iurando fefellistis. Non dixit haec: sed, Percipite regnum, quia esurivi, et dedistiss mihi manducare. Quantum hoc excellit, quando caetera tacuit, et hoc solum Dominus nominavit? Rursus ad illos: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Quam multa posset in impios dicere, si quaererent, Quare imus in ignem aeternum? Quare, quaeris, adulter, homicida, fraudator, sacrilege, blasphemator, infidelis? Nihil horum: sed, Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. |
10 | [Ratio cur de eleemosynis tantum agatur in iudicio.] Video vos moveri sicut moveor. Et vere mira res. Huius autem admirabilis rei rationem colligo ut possum, quam vos non celabo. Scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33]. Item scriptum est: Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Dominum [Id. XXIX, 15]. Item scriptum est : Consilium meum audi, Rex, et peccata tua eleemosynis redime [Dan. IV, 24]. Et alia multa sunt divini eloquii documenta, quibus ostenditur multum valere eleemosynam ad exstinguenda et delenda peccata. Proinde illis quos damnaturus est, imo plus illis quos coronaturus est, solas eleemosynas imputabit, tanquam dicens: Difficile est, ut si examinem vos et appendam vos, scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem: sed ite in regnum, esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Non ergo itis in regnum, quia non peccastis: sed quia vestra peccata eleemosynis redemistis. Rursus et illis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et illi tanquam noxii, olim rei, sero trementes, attendentes peccata sua, quando auderent dicere, immerito se damnari, immerito in se hanc depromi a iudice tam iusto sententiam? Considerando conscientias suas, considerando omnia vulnera animae suae, quando auderent dicere, Iniuste damnamur? De quibus ante in Sapientia dictum est: Traducent eos ex adverso iniquitates eorum [Sap. IV, 20]. Sine dubio videbunt se iuste damnari pro sceleribus et criminibus suis: et quasi eis diceret, Non, non inde unde putatis; sed quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si enim ab illis omnibus vestris factis aversi, et ad me conversi, illa omnia crimina atque peccata eleemosynis redemissetis, ipsae eleemosynae modo liberarent vos, et a reatu tantorum criminum absolverent. Beati enim misericordes, quoniam ipsis misericordia praestabitur [Matth. V, 7]. Modo autem ite in ignem aeternum. Iudicium sine misericordia, ei qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13] |
11 | [Deus egere voluit in pauperibus.] Commendaverim vobis, fratres mei: date panem terrenum, et pulsate ad coelestem. Dominus panis est: Ego sum panis, inquit, vitae [Ioan. VI, 35]. Quomodo dabit tibi, qui non das egenti? Eget ad te alter, eges ad alterum: et cum eges ad alterum et eget ad te alter, ille ad egentem eget. Nam ad quem tu eges, nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim quomodo inter se solent improperare quodam modo beneficia amici: Ego tibi praestiti hoc; respondetur, Et ego tibi hoc: vult ut praestemus ei, quia et ipse praestitit nobis. Nullius indiget, ideo verus est Dominus. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges [Psal. XV, 2]. Cum ergo sit Dominus et verus Dominus, et bonorum nostrorum non egeat; tamen ut aliquid etiam erga illum faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis. Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Domine, quando te vidimus esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Breviter ergo audiant homines, digneque considerent quantum sit meritum, Christum pavisse esurientem; et quale sit crimen, Christum contempsisse esurientem. |
12 | [Poenitentia sterilis nihil prodest.] Mutat quidem homines in melius poenitentia peccatorum: sed nec ipsa videtur aliquid profutura, si ab operibus misericordiae sterilis fuerit. Testatur hoc Veritas per Ioannem, qui venientibus ad se dicebat: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus poenitentiae. Et ne dicatis, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Ahrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. De hoc utique fructu superius ait. Facite fructus dignos poenitentiae. Quisquis itaque istos fructus non fecerit, sine causa putat per sterilem poenitentiam se mereri veniam peccatorum. Qui sint autem isti fructus, ipse consequenter ostendit. Nam post haec eius verba interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? id est, qui sunt isti fructus, quos ut faciamus hortaris, et terres? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat [Luc. III, 7-11]. Quid manifestius, fratres mei? quid certius? quid expressius? Quid ergo aliud sonat, quod superius ait, Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: nisi quod sinistri audituri sunt, Ite in ignem aeternum; esurivi enim, et non dedistis mihi manducare? Parum est itaque recedere a peccatis, si praeterita curare neglexeris: sicut scriptum est, Fili, peccasti, ne adiicias iterum. Et ne hoc solo securum se esse putaret: Et de pristinis, inquit, deprecare, ut tibi dimittantur [Eccli. XXI, 1]. Sed quid proderit deprecari, si te non dignum feceris exaudiri, non faciendo frutus dignos poenitentiae; ut tanquam sterilis arbor excidaris, et in ignem mittaris? Si ergo vultis exaudiri, cum deprecamini pro peccatis vestris, Dimittite, et dimittetur vobis, date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]. |