monumenta.ch > Augustinus > 59
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LVIII. Item in Matthaei VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes. <<<     >>> SERMO LX. De verbis Evangelii, Matthaei, cap. VI, 19-21, Nolite vobis condere thesauros in terra, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LIX[Exemplaria habuimus duo manuscripta r. v. cum excusis Am. Er. Par. et Lov.] [Note: Alias. de Tempore 135.]. Item in Matthaei cap. VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes.

1 [Symbolum regula fidei.] Reddidistis quod creditis, audite [Sic Mss. Editi vero, audistis.] quid oretis. Quoniam invocare non possetis, in quem non credidissetis, Apostolo dicente, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt [Rom. X, 14]? ideo prius Symbolum didicistis, ubi est regula fidei vestrae brevis et grandis: brevis, numero verborum; grandis pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accipitis [Editi, accepistis. At Mss., accipitis. Qui mox prosequuntur sic, retinenda est, et ad octo dies reddenda.] tenendam, et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab ipso Domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis pervenit ad nos; quoniam in omnem terram exivit sonus eorum [Psal. XVIII, 5].
2 [Omnium unus pater.] Ergo nolite inhaerere terrenis, qui Patrem invenistis in coelis. Dicturi enim estis, Pater noster, qui es in coelis. Ad magnum genus pertinere coepistis. Sub isto Patre fratres sunt dominus et servus: sub isto Patre fratres sunt imperator et miles: sub isto Patre fratres sunt dives et pauper. Omnes Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobiles, alii ignobiles: unum vero Patrem invocant, qui est in coelis. Si ibi est Pater noster, ibi nobis praeparatur haereditas. Talis est autem iste Pater, cum quo possideamus quod donat. Dat enim haereditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. Non enim ipse discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem Patrem male petendo offendamus.
3 [Prima petitio.] Quid ergo nos docuit Dominus Iesus Christus petere a Patre, qui est in coelis? Sanctificetur nomen tuum. Quale beneficium est, quod petimus a Deo, ut sanctificetur nomen eius? Nomen Dei semper est sanctum: quare ergo petimus ut sanctificetur, nisi ut nos per ipsum sanctificemur? Quod ergo semper sanctum est, ut in nobis sanctificetur oramus. Sanctificetur in vobis nomen Dei, quando baptizamini. Utquid hoc orabitis, cum baptizati fueritis, nisi ut quod accipietis perseveret in vobis?
4 [Secunda petitio.] Sequitur alia petitio: Veniat regnum tuum. Sive petamus, sive non petamus, venturum est regnum Dei. Quare ergo petimus, nisi ut veniat et nobis, quod venturum est omnibus sanctis; ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus venturum est regnum eius?
5 [Tertia petitio.] Dicimus tertia petitione, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Quid est hoc? Ut quomodo tibi serviunt Angeli in coelo, et nos tibi serviamus in terra. Angeli autem ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt iussa amando eum. Hoc ergo oramus, ut et nos praecepta Dei charitate faciamus [Codices Mss., ut nobis praecepta charitate faciamus.]. Iterum verba ista aliter intelliguntur. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Coelum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Sicut et nos audimus praecepta tua, sic nobis consentiat caro nostra; ne dum contendunt caro et spiritus, praecepta Dei minus implere possimus.
6 [Quarta petitio.] Sequitur in Oratione: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sive exhibitionem corpori necessariam petamus a Patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium, sive quotidianum panem illum intelligamus, quem accepturi estis de altari, bene petimus ut det nobis eum. Quid est enim quod oramus, nisi ne mali aliquid admittamus, unde a tali pane separemur? Et verbum Dei quod quotidie praedicatur, panis est. Non enim quia non est panis ventris, ideo non est panis mentis. Cum autem vita ista transierit, nec panem illum quaeremus quem quaerit fames; nec Sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo, cuius corpus accipimus; nec verba nobis ista dici habent, quae dicimus vobis, nec codex legendus est, quando ipsum videbimus quod est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quo pascuntur Angeli, quo illuminantur Angeli, quo sapientes fiunt Angeli, non quaerentes verba locutionis anfractuosae; sed bibentes unicum Verbum, unde impleti ructuant laudes, et non deficiunt in laudibus. Beati enim, ait Paslmus, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII., 5].
7 [Quinta petitio.] Ergo in hac vita petimus quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In Baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus dimittuntur nobis. Sed quia nemo hic potest vivere sine peccato, et si non magno crimine [Regius Ms., potest tamen sine magno crimine.] unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum Baptismum semel; in Oratione accipimus, unde quotidie lavemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Itaque, fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illo Patre fratres meos, moneo vos, ut quando aliquis offendit et peccat in vos, et venit et confitetur, et petit a vobis veniam, ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis; ne vobis a Deo veniam venientem prohibeatis. Si enim non dimittitis vos, nec ille dimittet vobis. Ergo et hoc in ista vita petimus: quia et hic possunt dimitti, ubi possunt haberi peccata. In illa autem vita non dimittuntur, quia nec habentur.
8 [Sexta petitio.] Deinde petimus dicentes, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Et hoc in ista vita nobis necessarium est petere, ne inferamur in tentationem, quia hic sunt tentationes; et liberemur a malo, quia hic est malum. Ac per hoc omnes istae petitiones septem, tres ad vitam aeternam pertinent, quatuor ad vitam praesentem. Sanctificetur nomen tuum: semper erit. Veniat regnum tuum: hoc regnum semper erit. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: non semper erit. Dimitte nobis debita nostra: non semper erit. Ne nos inferas in tentationem: non semper erit. Sed libera nos a malo: non semper erit; sed ubi est tentatio, et ub est malum, ibi necessarium est ut petamus [Editi addunt, Unde Deus omnipotens ita a nobis orandus est, ut quidquid humana fragilitas cavere et vitare non praevalet, hoc ille propitius nobis conferre dignetur, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. Id vero Mss. non habent.].
Augustinus HOME

bke16.8r bnf1594.65 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LVIII. Item in Matthaei VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes. <<<     >>> SERMO LX. De verbis Evangelii, Matthaei, cap. VI, 19-21, Nolite vobis condere thesauros in terra, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas .
monumenta.ch > Augustinus > 59