monumenta.ch > Augustinus > 57
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LVI. De Evangelio Matthaei, cap. VI, 7-13, de oratione Dominica, ad Competentes. <<<     >>> SERMO LVIII. Item in Matthaei VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LVII[Ad gr. r. Ulim. Par. Lov. emendatus.] [Note: Alias, de Diversis 9.]. Rursum in Matthaei caput VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes.

1 [Symbolum prius, tum Oratio tradenda.] Ordo est aedificationis vestrae, ut discatis prius quid credatis, et postea quid petatis. Sic enim dicit Apostolus, Erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hoc testimonium beatus Paulus posuit de propheta: quia praedicta sunt per prophetam ista tempora, quando omnes invocaturi erant Deum: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et adiunxit: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient, sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur [Ioel. II, 32] [Rom. X, 13-15]? Missi sunt ergo praedicatores, praedicaverunt Christum. Illis praedicantibus populi audierunt, audiendo crediderunt, credendo invocaverunt. Quia ergo rectissime et verissime dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? ideo prius didicistis quod crederetis: hodie didicistis cum invocare, in quem credidistis.
2 [Filius Dei fratres suos nos esse voluit.] Filius Dei Dominus noster Iesus Christus docuit nos orationem: et cum sit ipse Dominus, sicut in Symbolo accepistis et reddidistis [Ita Mss. At editi, credidistis.], Filius Dei unicus, tamen noluit esse unus. Unicus est, et unus esse noluit: fratres habere dignatus est. Quibus enim dicit, Dicite, Pater noster, qui es in coelis? Quem voluit a nobis appellari Patrem nostrum, nisi Patrem suum? Numquid invidit nobis? Parentes aliquando cum genuerint unum filium, duos, tres; iam timent generare, ne faciant alios mendicare. Sed quia talis est haereditas quam nobis promittit, quam multi obtineant, et angustias nemo patiatur; ideo in suam fraternitatem vocavit populos gentium, et habet Unicus innumerabiles fratres qui dicant, Pater noster qui es in coelis. Dixerunt ista qui fuerunt ante nos: dicturi sunt qui erunt post nos. Videte quantos fratres habeat Unicus in sua gratia, communicans cum illis hereditatem, pro quibus pertulit mortem. Habebamus patrem et matrem in terra, ut nasceremur ad labores et mortem: invenimus alios parentes, Deum Patrem et matrem Ecclesiam, a quibus nascamur ad vitam aeternam. Cogitemus, charissimi, cuius filii esse coepimus: et sic vivamus, quomodo decet eos qui talem habent Patrem. Videte, quia Creator noster dignatus est esse Pater noster.
3 [Quid a Patre petendum.] Audivimus quem invocare debeamus, qua spe haereditatis aeternae Patrem in coelis habere coepimus: audiamus quid ab illo petamus. A tali Patre quid petituri sumus? Numquid non [Editi omiserant, non; quod habent potiores Mss.] ab illo et hodie et heri et nudiustertius pluviam petimus? Nihil magnum est quod a tali Patre quaesivimus: et tamen videtis cum quanto gemitu, cum quanto desiderio pluviam petamus, cum mors timetur, et hoc timetur quod evadere nullus potest. Omnis enim homo citius serius moriturus est: et gemimus, rogamus, parturimus, clamamus ad Deum, ut paulo serius moriamur. Quanto magis ad illum debemus clamare, ut veniamus ubi nunquam moriamur?
4 [Prima petitio.] Ideo, Sanctificetur nomen tuum, dictum est. Hoc etiam ab illo petimus, ut sanctificetur nomen eius in nobis: nam semper est sanctum. Quomodo autem sanctificatur nomen eius in nobis, nisi dum nos efficit sanctos? Nos enim fuimus non sancti, et per nomen eius efficimur sancti: ipse autem semper sanctus, et nomen ipsius semper sanctum. Pro nobis rogamus, non pro Deo. Non enim bene optamus Deo, cui nihil mali potest aliquando evenire. Sed optamus nobis bonum, ut sanctificetur sanctum nomen eius: quod semper sanctum est, sanctificetur in nobis.
5 [Secunda petitio. Veniat regnum tuum.] Petamus, non petamus, venire habet. Habet quidem regnum Deus sempiternum. Quando enim non regnavit? Quando regnare coepit? Quando regnum eius initium non habet, nec finem habebit. Sed ut sciatis quia et hoc pro nobis oramus, non pro Deo (non enim sic dicimus, Veniat regnum tuum, quasi optantes, ut regnet Deus); regnum ipsius nos erimus, si in illum credentes in eo profecerimus. Omnes fideles redempti sanguine Unici ipsius, erunt regnum ipsius. Venturum est autem ipsum regnum, cum facta fuerit resurrectio mortuorum: tunc enim veniet ipse. Et cum resurrexerint mortui, dividet eos, sicut ipse dicit, et ponet alios ad dexteram, alios ad sinistram. Dicet eis qui ad dexteram erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Hoc est quod optamus et rogamus, quando dicimus, Veniat regnum tuum, ut nobis veniat. Nam si nos reprobi fuerimus, illud regnum aliis venturum est, non nobis. Si autem in eo numero fuerimus, qui pertinent ad membra unigeniti Filii eius, nobis veniet regnum eius: et non tardabit. Numquid enim saecula tanta restant, quanta transierunt? Apostolus Ioannes dixit: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II, 18]. Sed pro ipso die magno longa est hora: et ipsa hora novissima videte quot annos ducat. Tamen sic vobis sit quasi qui vigilet, dormiat, surgat et regnet. Modo vigilemus, morte dormiemus, in fine resurgemus, sine fine regnabimus.
6 [Tertia petitio. Huius petitionis interpretatio multiplex. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.] Tertio petimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Et hoc nobis bene optamus. Nam voluntas Dei necesse est ut fiat. Voluntas Dei est ut regnent boni, damnentur mali. Numquid potest ista voluntas non fieri? Sed quid nobis bene optamus, quando dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Audite. Multis enim modis haec petitio intelligi potest, et multa sunt cogitanda in ista petitione; quando rogamus Deum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Quomodo te non offendunt Angeli tui, sic te non offendamus et nos. Iterum quomodo intelligitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Sancti omnes Patriarchae, omnes Prophetae, omnes Apostoli, spirituales omnes tanquam coelum sunt Deo: nos autem in comparatione ipsorum terra sumus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: sicut in illis, ita et in nobis. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ecclesia Dei coelum est, inimici eius terra sunt. Bene optamus inimicis nostris, ut credant et ipsi, et fiant christiani: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Spiritus noster coelum est, caro terra, quomodo innovatur spiritus noster credendo, sic caro innovetur resurgendo: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, mens nostra qua videmus veritatem, et condelectamur ipsi veritati, coelum est. Ecce coelum: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Quid est terra? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae [Rom. VII, 22, 23]. Quando ista pugna transierit, et concordia plena carnis et spiritus facta fuerit, fiet voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Quando petitionem istam dicimus, omnia ista cogitemus, et omnia ista a Patre petamus. Omnia autem ista, charissimi, tria quae diximus, tres petitiones istae ad vitam aeternam pertinent. Quod enim sanctificatur in nobis nomen Dei nostri, aeternum erit. Quod regnum ipsius veniet, ubi semper vivemus, aeternum erit. Quod voluntas eius fit, sicut in coelo, ita et in terra, omnibus modis, quos exposui, aeternum erit.
7 [Quarta petitio. Panis quotidianus duplex est, corporalis et spiritualis. Eucharistia. Sermones, lectiones et hymni sacri, quotidianus panis.] Restant petitiones pro ista vita peregrinationis nostrae: ideo sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Da aeterna, da temporalia. Promisisti regnum, noli negare subsidium. Dabis apud te sempiternum ornamentum, da in terra temporale alimentum. Ideo quotidie, ideo hodie, id est, hoc tempore. Cum transierit vita ista, numquid petemus panem quotidianum? Tunc enim non vocabitur quotidie; sed hodie. Nunc vocatur quotidie, quando transit dies, et venit alius dies. Numquid vocabitur quotidie, quando erit aeternus unus dies? Sane duobus modis intelligenda est ista petitio de pane quotidiano: sive pro necessitate carnalis victus, sive etiam pro necessitate spiritualis alimoniae [Mss. addunt, spiritualis cibi; omisso, Carnalis cibi necessitas.]. Carnalis cibi necessitas, propter quotidianum victum, sine quo vivere non possumus. Victus est et tegumentum, sed a parte totum intelligitur. Quando panem petimus, ibi omnia accipimus. Norunt etiam spiritualem alimoniam fideles, quam et vos scituri estis [Sic vetustissimus et optimae notae Germanensis liber. Regius vero Ms., omisso verbo scituri, habet sic, quam et vos estis accepturi de altari Dei. Ulimmeriana editio, cui Lovanienses inhaeserunt, quam et vos si puri estis, accepturi iam estis de altari Dei. Sic etiam impressus Ulimmerii cura Algerus de Corpore et Sanguine Domini, libro 1, cap. 8, nisi quod habet, accepturi estis; omisso, iam.], accepturi de altare Dei. Panis erit et ipse quotidianus, huic vitae necessarius. Numquid enim Eucharistiam accepturi sumus, cum ad ipsum Christum venerimus, et cum illo in aeternum regnare coeperimus? Ergo Eucharistia panis noster quotidianus est: sed sic accipiamus illum, ut non solum ventre, sed et mente reficiamur [Germanensis Ms., sed si accipimus illum, non solum ventre, sed et mente. Virtus enim, etc. Regius, sed si accipiamus illum ut non ventrem, sed ut mentem reficiamus.]. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus eius, effecti membra eius, simus quod accipimus. Tunc erit vere panis noster quotidianus. Et quod vobis tracto, panis quotidianus est: et quod in Ecclesia lectiones quotidie auditis, panis quotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis quotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae. Numquid illuc quando venerimus, codicem sumus audituri? Ipsum Verbum visuri, ipsum Verbum audituri, ipsum manducaturi, ipsum bibituri, quomodo Angeli modo. Numquid Angelis codices sunt necessarii, aut disputatores, aut lectores? Absit. Videndo legunt: vident enim ipsam Veritatem, et illo fonte satiantur, unde nos irroramur. Dictum est ergo de pane quotidiano; quia in ista vita nobis est necessaria haec petitio.
8 [Quinta petitio. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.] Numquid necessaria est nisi hic? Ibi enim debita non habebimus. Debita enim quid sunt, nisi peccata? Ecce baptizabimini, omnia ibi vestra peccata delebuntur: nullum omnino ibi remanebit. Si quid mali aliquando gessistis, fecistis, dixistis, concupistis, cogitastis, totum delebitur. Et tamen si in ista vita posteriori securitas esset, talem orationem non disceremus, ubi diceremus, Dimitte nobis debita nostra. Sed plane faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Maxime ergo vos qui intraturi estis ad accipiendam plenam indulgentiam debitorum vestrorum, videte ne aliquid in cordibus vestris adversus alterum teneatis, ut procedatis inde securi [Mss., ut procedatis securi; omisso inde. Mox editi, quia liberi. Sed aptius Germanensis Ms., quasi liberi.], quasi liberi et ab omnibus debitis absoluti; et incipiatis vos velle vindicare de inimicis vestris, qui vobis ante iniurias fecerunt. Dimittite, quomodo vobis dimittitur. Deus nulli fecit iniuriam, et tamen dimittit qui nihil debet. Quomodo debet dimittere cui dimittitur, quando ille omnia dimittit, qui non debet quod ei dimittatur?
9 [Sexta petitio. Tentatio duplex. Deserente Deo continuo possidet tentator. Concupiscentiae remanent post Baptismum. Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.] Numquid et hoc necessarium erit in illa vita? Non dicitur, Ne nos inferas in tentationem, nisi ubi potest esse tentatio. In sancti Iob libro legimus, Numquid non tentatio est vita humana super terram [Iob. VII, 1]? Quid ergo rogamus? Quid, audite. Apostolus Iacobus dicit, Nemo cum tentatur dicat quod a Deo tentatur [Iacobi I, 13]. Tentationem istam malam dixit, qua quisque decipitur, et diabolo subiugatur; ipsam dixit tentationem. Est enim alia tentatio, quae appellatur probatio: de ipsa tentatione scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum [Deut. XIII, 3]. Quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat: nam ipse novit. In illa tentatione qua quisque decipitur et seducitur, neminem tentat Deus: sed plane iudicio suo alto et occulto quosdam deserit. Cum ille deseruerit, invenit quid faciat tentator. Non enim invenit adversus se luctatorem, sed continuo illi se exhibet [Regius Ms. ille se exhibet.] possessorem, si deserat Deus. Ne deserat ergo nos, ideo dicimus, Ne nos inferas in tentationem. Unusquisque enim tentatur, ait idem apostolus Iacobus, a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem [Iacobi, I, 14 ] [et 15]. Quid nos docuit? Ut pugnemus contra concupiscentias nostras. Etenim in Baptismo sancto peccata dimissuri estis: concupiscentiae remanebunt, cum quibus regenerati pugnetis. Restat enim conflictus in vobis ipsis. Nullus hostis metuatur extrinsecus [Ita Germanensis Ms. At editi, Quid tibi facturus est tentator extrinsecus? Te vince, etc.]: te vince, et mundus est victus. Quid tibi facturus est tentator extraneus, sive diabolus, sive minister diaboli? Quicumque homo proponit lucrum, ut seducat, avaritiam in te non inveniat: quid facit propositor lucri? Si autem avaritia in te inventa fuerit, viso lucro inardescis, vitiosae escae [Regius liber, visa esca.] caperis laqueo. Si autem non in te invenerit avaritiam, remansit frustra extenta muscipula. Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam: adsit intus castitas, victa est foris iniquitas. Ut ergo non te capiat proposita pulchritudine mulieris alienae, cum tua libidine intus pugna. Non sentis hostem tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. Diabolum non vides, sed quid te delectet, vides. Vince intus quod tu sentis. Pugna, pugna; quia qui te regeneravit, iudex est: proposuit luctam, parat coronam. Sed quia sine dubio vinceris, si illum adiutorem non habueris, si te deseruerit; ideo proponis in Oratione, Ne nos inferas in tentationem. Ira iudicis donavit [Mss. Ira Unici donavit.] quosdam concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis illorum [Rom. I, 24]. Quomodo tradidit? Non cogendo, sed deserendo.
10 [Liberatio a malo. Libera nos a malo:] potest ad eamdem ipsam sententiam pertinere. Ideo sic est, ut intelligas unam sententiam, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ideo addidit sed: ut ostenderet hoc totum ad unam sententiam pertinere, ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Quomodo? Singula illa proponam: Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Liberando nos a malo, non nos infert in tentationem: non nos inferendo in tentationem, liberat nos a malo.
11 [Magna tentatio, horrenda tentatio, velle vindicari.] Magna vero tentatio est, charissimi, magna tentatio est in hac vita, quando illud nostrum tentatur, quo meremur veniam, sicubi tentati lapsi fuerimus. Horrenda tentatio est, quando nobis tollitur, unde ab aliarum tentationum vulneribus sanari possimus. Scio nondum vos intellexisse: adeste animo, ut intelligatis. Puta, tentat avaritia, victus est quisquam (quia et luctator aliquando et bonus praeliator vulneratur) in aliqua una tentatione: vicit hominem avaritia, etiam bonum luctatorem; et fecit nescio quid avarum. Transiit libido, non adduxit ad stuprum, non pervenit ad adulterium. Illud enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus est. Sed vidit mulierem ad concupiscendum, cogitavit aliquid delectabilius quam debuit; accepit pugnam, etiam optimus praeliator percussus est: sed non consensit, repercussit motum lascivum, doloris amaritudine castigavit, repercussit et vicit [Sic Germanensis Ms. Editi autem, vivit.]. Tamen eo ipso quod lapsus erat, habet unde dicat, Dimitte nobis debita nostra. Sic de caeteris omnibus tentationibus, difficile est ut non sit unde dicamus, Dimitte nobis debita nostra. Quae est ergo illa, quam posui, horrenda tentatio, molesta, tremenda, omnibus viribus, omni virtute vitanda? quae est ista? Quando nobiscum agitur, ut vindicemus nos. Ira exasperatur; et frendet homo vindicari: horrenda tentatio. Unde accepturus enim veniam fueras pro caeteris delictis, hoc perdis. Si quid aliis sensibus, aliis cupiditatibus peccaveras, hinc erat sanandum, quia dicturus eras, Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui te instigat ut vindiceris, perdet tibi quod dicturus eras, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Illo perdito, cuncta tenebuntur: omnino nihil dimittitur.
12 [Commendatio charitatis erga inimicos. Debita quotidiana.] Hanc periculosam tentationem in ista vita sciens Dominus, Magister et Salvator noster cum doceret nos in hac Oratione sex vel septem petitiones, nullam sibi assumpsit unde tractaret, et quam nobis vehementius commendaret, nisi hanc unam. Numquid non diximus, Pater noster, qui es in coelis, et caetera subsequentia? Quare post finitam Orationem non aliquid nobis inde tractavit, vel quod a capite posuit, vel quod in fine conclusit, vel quod in medio collocavit? Si enim non in vobis sanctificatum fuerit nomen Dei, aut si non pertinueritis ad regnum Dei, aut si non in vobis facta fuerit voluntas Dei sicut in coelo, aut si non vos Deus custodierit ne intretis in tentationem: quare nihil horum? Sed quid? Amen dico vobis, quia si dimiseritis [Germanensis Ms. quia si non dimiseritis.] peccata hominibus [Matth. VI, 14]: propter illud, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Praetermissis omnibus petitionibus quas nos docuit, illam maxime docuit [Germanensis Ms. voluit.]. Non multum fuerant illa commendanda, in quibus si peccator est, unde curetur agnocat: commendandum, in quo si peccaveris, caetera non est unde sanari [Editi, commeandnda caetera, in quibus si peccaveris, non est unde saneris. Locum ad Germanensem Ms. correximus.]. Hoc enim debes dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quae debita? Non deest: homines sumus. Paulo plus locutus sum quam debui, dixi aliquid quod non debui, risi plus quam debui, bibi amplius quam debui, comedi amplius quam debui, audivi libenter quod non debui, vidi libenter quod non debui, cogitavi libenter quod non debui: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Peristi, si hoc perdidisti.
13 [Hortatio.] Videte, fratres mei; videte, filii mei; videte filii Dei; videte, quia dico vobis. Pugnate cum corde vestro, quantum potestis. Et si videritis iram vestram stare adversus vos, rogate contra illam Deum: faciat te Deus victorem tui; faciat te Deus victorem, non inimici forinsecus tui, sed intrinsecus animi tui. Aderit enim et faciet. Plus vult ut hoc ab illo petamus, quam pluviam. Videtis enim, charissimi, quot petitiones docuit nos Dominus Christus, et vix illic invenitur una quae sonet de pane quotidiano: ut omnia quae cogitamus, propter vitam futuram cogitemus. Quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit: Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis? Novit enim Pater vester, quia ista necessaria sunt vobis, priusquam petatis ab eo. Quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis [Matth. VI, 33, 32, 8]. Nam multi etiam fame tentati sunt, et aurum inventi, et a Deo non deserti. Perirent fame, si desereret cor eorum panis interior quotidianus. Ipsum maxime esuriamus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur [Id. V, 6]. Potest autem infirmitatem nostram misericorditer intueri, et videre nos, quomodo dictum est: Memento quia pulvis sumus [Psal. CII, 14]. Qui de pulvere hominem fecit et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit. Quantum nos amet, quis potest explicare, quis potest saltem digne cogitare?
Augustinus HOME

bke16.8r bnf1594.65 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LVI. De Evangelio Matthaei, cap. VI, 7-13, de oratione Dominica, ad Competentes. <<<     >>> SERMO LVIII. Item in Matthaei VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes.
monumenta.ch > Augustinus > 57