monumenta.ch > Augustinus > 56
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LV* . De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 22, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis, etc., . <<<     >>> SERMO LVII. Rursum in Matthaei VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO LVI[Ad cb. r. s. v. Ulim. Par. Lov. emendatus.] [Note: Alias, de Diversis 48.]. De Evangelio Matthaei, cap. VI, 7-13, de oratione Dominica, ad Competentes.

1 [Symbolum et Oratio christianis traditur.] Beatus Apostolus tempora ista, quando futurum erat ut omnes gentes in Deum crederent, praenuntiata ostendens fuisse a Prophetis, hoc testimonium posuit quod scriptum est, Et erit: omnis homo qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [Ioel. II, 32]. Antea enim apud solos Israelitas invocabatur nomen Domini, qui fecit coelum et terram: caeterae gentes idola muta et surda invocabant, a quibus non audiebantur; aut daemones, a quibus malo suo audiebantur. At ubi venit plenitudo temporis, impletur quod praedictum est, Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Deinde quia invidebant ipsi Iudaei Gentibus Evangelium, etiam illi qui crediderunt in Christum, et dicebant non debere annuntiari Evangelium Christi eis qui circumcisi non fuissent; quia contra istos posuit hoc testimonium apostolus Paulus, Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit: subiunxit statim ad illos convincendos, qui nolebant evangelizari Gentibus, et ait, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur [Rom. X, 13-15]? Quia ergo dixit, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt: ideo non accepistis prius Orationem, et postea symbolum; sed prius symbolum ubi sciretis quid crederetis, et postea Orationem, ubi nossetis quem invocaretis. Symbolum ergo pertinet ad fidem, Oratio ad precem: quia qui credit, ipse exauditur invocans.
2 [Duo cavenda invocanti.] Multi autem petunt quod petere non deberent, ignorantes quid eis expediat. Duas ergo res, qui invocat, cavere debet: ne petat quod non debet, et ne ab illo petat a quo non debet. A diabolo, ab idolis, a daemonibus non est petendum aliquid: a Domino Deo nostro Iesu Christo, Deo Patre Prophetarum, Apostolorum et martyrum, a Patre Domini nostri Iesu Christi, a Deo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, ab illo petendum est, si quid petendum est. Sed cavendum est, ne et ab illo petatur quod petere non debemus. Vitam humanam quia petere debemus, si petas ab idolis surdis et mutis, quid tibi prodest? Item a Deo Patre, qui est in coelis, si optas mortem inimicorum tuorum, quid tibi prodest? Non audisti vel legisti in Psalmo, in quo praedictus est damnabilis traditor Iudas, quomodo prophetia dixit de illo, Oratio eius fiat illi in peccatum [Psal. CVIII, 7]? Si ergo surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua fiet in peccatum.
3 [Non optanda mala malis, sed ut boni fiant orandum.] In Psalmis sanctis legistis, veluti multa imprecari mala inimicis suis, eum qui loquitur in Psalmis. Et utique, ait aliquis, qui loquitur in Psalmis, iustus est: quare tam mala optat inimicis suis? Non optat, sed praevidet: prophetia est praenuntiantis, non votum male dicentis. In spiritu enim illi noverant quibus habebat evenire male, quibus bene: et per prophetiam dicebant, tanquam optarent quod praevidebant. Tu autem unde scis, ne melior te futurus sit, cui hodie male petis? Sed scio illum malignum, dicis. Et te scis malignum [Regius Ms., et testem malignum. Et infra loco, sed et te scis malignum; habet idem codex, sed et testis maligne. Forte pro, sed et testis malignus sit.]. Quamvis forte audeas et de corde alterius iudicare quod nescis: sed et te scis malignum. Non audis Apostolum dicentem, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate [I Tim. I, 13]? Quando Paulus apostolus persequebatur Christianos, ligans ubi inveniebat, audiendos ad sacerdotes et puniendos attrahebat; quid putatis, fratres, Ecclesia contra illum orabat, an pro illo? Utique Ecclesia Dei, quae didicerat a Domino suo, qui pendens in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34], talia precabatur pro Paulo, imo adhuc pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et factum est. Nam quia dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat, et in me magnificabant Deum [Galat. I, 22 24]: quare magnificabant Deum, nisi quia antequam esset factum, rogabant Deum?
4 [Multiloquium in oratione vitandum. Ad quid oratio nostra. Desideriorum forma in Dominica oratione.] Dominus ergo noster primo amputavit multiloquium, ne multa verba afferas ad Deum, quasi velis multis verbis docere Deum. Quando ergo rogas, pietate opus est, non verbositate. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nolite ergo multum loqui: quia novit quid vobis necessarium sit. Sed ne forte hic aliquis dicat: Si novit quid nobis sit necessarium, utquid vel pauca verba dicimus? utquid oramus? Ipse scit: det quod scit nobis necessarium. Sed ideo voluit ut ores, ut desideranti det, ne vilescat quod dederit: quia et ipsum desiderium ipse insinuavit. Verba ergo quae Dominus noster Iesus Christus in Oratione docuit, forma est desideriorum. Non tibi licet petere aliud, quam quod ibi scriptum est.
5 [Prima petitio. Vos ergo,] inquit, dicite: Pater noster, qui es in coelis. Ubi vos (videtis) Deum Patrem habere coepistis. Sed habebitis, cum nati fueritis. Quanquam et modo antequam nascamini, illius semine concepti estis, tanquam utero Ecclesiae in fonte pariendi. Pater noster, qui es in coelis. Mementote, vos Patrem habere in coelis. Mementote, vos de patre Adam natos in mortem, de Patre Deo regenerandos ad vitam. Quae et dicitis, in cordibus vestris dicite. Sit orantis affectus, et erit exaudientis effectus. Sanctificetur nomen tuum. Quid rogas ut sanctificetur nomen Dei? Sanctum est. Quid rogas, quod iam sanctum est [Lov., Sanctificetur nomen tuum. Quid rogas ut sanctificetur nomen Dei, quod iam sanctum est? Deinde, etc. M.]? Deinde cum rogas ut sanctificetur nomen ipsius, nonne quasi pro illo illum rogas, et non pro te? Intellige, et pro te rogas. Hoc enim rogas, ut quod semper sanctum est in se, sanctificetur in te. Quid est, sanctificetur? Sanctum habeatur, non contemnatur. Ergo vides quia cum optas, tibi bonum optas. Tibi enim malum est si contempseris nomen Dei, non Deo.
6 [Secunda petitio. Veniat] [Mss. plerique in hoc et subsequentibus sermonibus habent constanter, Adveniat.] regnum tuum. Cui dicimus? Et si non petamus, non est venturum regnum Dei? De illo enim regno dicitur quod erit post finem saeculi. Nam regnum semper habet Deus; et nunquam est sine regno, cui servit universa creatura. Sed quod regnum optas? De quo scriptum est in Evangelio, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio saeculi. Ecce de quo dicimus, Veniat regnum tuum. Ut in nobis veniat, optamus; ut in illo inveniamur, optamus. Nam ecce veniet: sed quid tibi prodest, si ad sinistram te inveniet? Ergo et hic tibi bene optas, pro te oras. Hoc desideras, hoc cupis orando, ut sic vivas, quomodo ad regnum Dei, quod est omnibus sanctis dandum, pertineas. Ergo, ut bene vivas, tibi oras cum dicis, Veniat regnum tuum. Pertineamus ad regnum tuum: veniat et nobis quod venturum est sanctis et iustis tuis.
7 [Tertia petitio. Fiat voluntas tua.] Si non illud tu dicas, non faciet Deus voluntatem suam? Memento quod in symbolo reddidisti [Sic Mss. Editi autem, credidisti.]: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Si omnipotens est, cur oras ut fiat voluntas eius? Quid est ergo, Fiat voluntas tua? Fiat in me, ut non resistam voluntati tuae. Ergo et hic pro te oras, et non pro Deo. Fiet enim voluntas Dei in te, etsi non fit a te. Nam et quibus dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, fiet in illis voluntas Dei, ut iusti et sancti accipiant regnum: et quibus dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34, 41]; fiet in illis voluntas Dei, ut mali damnentur in ignem sempiternum. Aliud est, ut fiat a te. Ut ergo fiat in te, non sine causa oras, nisi ut bene sit tibi. Sive ergo bene sit tibi, sive male sit tibi, fiet in te: sed fiat et a te. Quare ergo dico, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: et non dico, Fiat voluntas tua a coelo et a terra? Quia quod fit a te, ipse facit in te. Nunquam fit a te, quod non ipse facit in te. Sed aliquando facit in te, quod non fit a te: nunquam autem aliquid fit a te, si non facit in te.
8 [De eadem petitione.] Quid est autem, in coelo et in terra, vel, sicut in coelo et in terra? Faciunt Angeli voluntatem tuam, faciamus et nos. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Mens coelum est, caro terra est. Quando dicis, si tamen dicis, quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati [Rom. VII, 25]; fit voluntas Dei in coelo, sed nondum in terra. Cum vero caro menti consenserit, et absorpta fuerit mors in victoriam [I Cor. XV, 54], ut nulla desideria carnalia remaneant cum quibus mens confligat; cum transierit rixa in terra, cum transierit bellum cordis, cum transierit quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis [Galat. V, 17]: cum ergo hoc bellum transierit, omnisque concupiscentia in charitatem fuerit commutata, nihil in corpore remanebit quod spiritui resistat, nihil quod dometur, nihil quod frenetur, nihil quod calcetur; sed totum per concordiam perget ad iustitiam; fiet voluntas Dei in coelo et in terra. Fiat voluntas tua in coelo et in terra. Perfectionem optamus, quando hoc oramus. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. In Ecclesia spirituales coelum sunt, carnales terra sunt. Fiat ergo voluntas tua, sicut in coelo et in terra: ut quomodo tibi serviunt spirituales, sic tibi mutati in melius serviant et carnales. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Est et alius sensus pius valde. Moniti enim sumus orare pro inimicis nostris. Ecclesia, coelum est: inimici Ecclesiae, terra sunt. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Credant inimici nostri, quomodo et nos in te credimus: fiant amici, finiant inimicitias. Terra sunt, ideo nobis adversantur: coelum fiant, et nobiscum erunt.
9 [Quarta petitio. Omnes sumus mendici Dei. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.] Et hic iam manifestum est quod pro nobis oramus. Quando dicis, Sanctificetur nomen tuum; exponendum est tibi quia pro te oras, non pro Deo. Quando dicis, Fiat voluntas tua, et hoc exponendum tibi est, ne putes quod Deo bene optas, ut fiat voluntas ipsius, et non potius pro te oras. Quando dicis, Veniat regnum tuum; et hoc exponendum est, ne putes quia Deo bene optas, ut regnet. Ab isto autem loco et deinceps usque in finem Orationis, apparet quia pro nobis rogamus Deum. Quando dicis, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, profiteris te mendicum Dei. Sed noli erubescere: quantumlibet quis sit dives in terra, mendicus Dei est. Stat mendicus ante domum divitis: sed et ipse dives stat ante domum magni divitis. Petitur ab illo, et petit. Si non egeret, aures Dei oratione non pulsaret. Et quid eget dives? Audeo dicere, ipso pane quotidiano eget dives. Quare enim abundant illi omnia? unde, nisi quia Deus dedit? Quid habebit, si Deus subtrahat manum suam? Nonne multi dormierunt divites, et surrexerunt pauperes? Et quod illi non deest, misericordiae Dei est, non potentiae ipsius.
10 [Panis quotidianus, sermo Dei. Eucharistia.] Sed istum panem, charissimi, quo venter impletur, quo caro quotidie reficitur; istum ergo panem videtis Deum dare, non solum laudatoribus suis, sed etiam blasphematoribus: qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Laudas, pascit te: blasphemas, pascit te. Ut poenitentiam agas, exspectat te: sed si non te mutaveris, damnat te. Quia ergo panem istum accipiunt a Deo et boni et mali, putas non est aliquis panis quem petunt filii, de quo dicebat Dominus in Evangelio, Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus [Matth. XV, 26]? Est plane. Quis est iste panis? et quare dicitur quotidianus? Et iste necessarius est: etenim sine illo vivere non possumus; sine pane non possumus. Impudentia est ut a Deo petas divitias: non est impudentia ut petas panem quotidianum. Aliud est unde superbias, aliud est unde vivas. Tamen quia iste panis visibilis et tractabilis datur et bonis et malis; est panis quotidianus quem petunt filii. Ipse est sermo Dei, qui nobis quotidie erogatur. Panis noster quotidianus est: inde vivunt non ventres, sed mentes. Necessarius est nobis etiam nunc operariis in vinea; cibus est, non merces. Operario enim duas res debet, qui illum conducit ad vineam, cibum, ne deficiat; et mercedem, unde gaudeat. Cibus noster quotidianus in hac terra, sermo Dei est, qui semper erogatur Ecclesiis: merces nostra post laborem vita aeterna nominatur. Iterum in isto pane nostro quotidiano si intelligas quod fideles accipiunt, quod accepturi estis baptizati; bene rogamus et dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ut sic vivamus, ne ab illo altari separemur.
11 [Quinta petitio. Omnes hic sumus debitores. Peccata quotidiana baptizatorum. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.] Et ista petitio non est exponenda quia pro nobis petimus. Nobis enim debita demitti postulamus. Debitores enim sumus, non pecuniarum, sed peccatorum. Dicis modo forte: Et vos? Respondemus: Et nos. Et vos, episcopi sancti, debitores estis? Et nos debitores sumus. Et vos? Absit, domine, noli tibi facere iniuriam. Non iniuriam mihi facio, sed verum dico: debitores sumus. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8]. Et baptizati sumus, et debitores sumus. Non quia aliquid remansit quod nobis in Baptismo non dimissum fuerit: sed quia vivendo contrahimus quod quotidie dimittatur. Qui baptizantur et exeunt, sine debito ascendunt, sine debito pergunt. Qui autem baptizantur et tenentur in hac vita, de fragilitate mortali contrahunt aliquid, unde et si non naufragatur, tamen oportet ut sentinetur. Quia si non sentinatur, paulatim ingreditur unde tota navis mergatur. Et hoc orare [Editi, Et ob hoc orare. Particula, ob, non est in Mss.], sentinare est. Non tantum autem debemus orare, sed et eleemosynam facere: quia quando sentinatur ne navis mergatur, et vocibus agitur et manibus. Vocibus agimus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Manibus autem agimus, cum facimus, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam [Isai. LVIII, 29]. Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Dominum [Eccli. XXIX, 15].
12 [Peccatorum quotidianorum mundatio. Minuta peccata non contemnenda, quia plura.] Dimissis ergo peccatis omnibus per lavacrum regenerationis, in magnas angustias contrusi fuerimus, si non nobis daretur quotidiana mundatio sanctae orationis. Eleemosynae et orationes mundant peccata; tantum ne talia committantur, unde necesse sit separari nos a pane quotidiano; vitantes debita, quibus debetur certa et severa damnatio. Nolite vos iustos dicere, quasi non habeatis unde dicatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Abstinentes ab idololatria, a constellationibus mathematicorum [Melioris notae Mss., a consolationibus mathematicorum.], a remediis incantatorum; abstinentes a deceptionibus haereticorum, a conscissionibus schismaticorum; abstinentes ab homicidiis, ab adulteriis et fornicationibus, a furtis et rapinis, a falsis testimoniis; et si qua forte alia, non dico quae exiriales exitus habent, unde necesse sit praecidi ab altari, et ligari in terra ut ligetur in coelo, valde periculose et mortifere, nisi solvatur in terra quod solvatur in coelo: istis ergo exceptis, non deest unde homo peccet. Quod non oportet videndo libenter, peccat. Et quis teneat oculi velocitatem? Quandoquidem dicitur oculus inde accepisse nomen, a velocitate. Quis teneat aurem vel oculum? Oculi, cum volueris, claudi possunt, et cito clauduntur: aures cum conatu claudis, manum levas, pervenis ad illas: et si tibi aliquis manus teneat, patent; nec potes eas claudere adversus verba maledica, impura, blandientia et decipientia. Cum aliquid, quod non oportet, audieris, etsi non feceris, nonne aure peccas? Audis mali aliquid libenter. Lingua mortifera quanta peccata committit? Aliquando talia, quibus homo ab altari separetur. Ad illam pertinet materies blasphemiarum: et multa etiam inania dicuntur, quae ad rem non pertinent. Nihil mali faciat manus; non currat pes ad aliquid mali; non dirigatur oculus in lasciviam; non auris libenter pateat turpitudini; non moveatur lingua ad id quod non decet: dic, cogitationes quis tenet? Fratres mei, plerumque oramus, et aliunde cogitamus, quasi obliti ante quem stemus, aut ante quem proni iaceamus. Ista omnia si colligantur contra nos, num ideo non premunt, quia minuta sunt? Quid interest, utrum te plumbum premat, an arena? Plumbum una massa est, arena minuta grana sunt, sed copia te premunt. Minuta sunt peccata: non vides de guttis minutis flumina impleri, et fundos trahi? Minuta sunt, sed multa sunt.
13 [Pactum donandi debita.] Quotidie ergo dicamus; et corde vero dicamus, et quod dicimus faciamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsionem facimus cum Deo, pactum et placitum. Hoc tibi dicit Dominus Deus tuus: Dimitte, et dimitto. Non dimisisti: tu contra te tenes, non ego. Sane, charissimi filii mei, quoniam scio quid vobis expediat in oratione dominica, et maxime in tota oratione ista sententia, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: audite me. Baptizandi estis, omnia dimittite: quisque quod habet adversus aliquem in corde suo, dimittat ex corde. Sic intrate, et certi estote omnia prorsus vobis dimitti quae contraxistis, et ex parentibus nascendo secundum Adam cum originali peccato, propter quod peccatum cum parvulis curritis ad gratiam Salvatoris, et quidquid vivendo addidistis, dictis, factis, cogitationibus, omnia dimittuntur: et exibitis inde tanquam a conspectu Domini vestri, cum securitate omnium debitorum.
14 [Hortatur ad dilectionem inimicorum.] Iam propter illa quotidiana peccata, de quibus locutus sum, quia necessarium est vobis dicere, velut quotidiana mundatione ista, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; quid facietis? Habetis inimicos: Quis enim vivat in hac terra non habens inimicum? Intendite vobis, diligire illos. Nullo modo tibi potest nocere saeviens inimicus, quantum tibi noces, si non diligis inimicum. Ille enim nocere potest aut villae tuae, aut pecori tuo, aut domui tuae, aut servo tuo, aut ancillae tuae, aut filio tuo, aut coniugi tuae; aut, ut multum, si illi data fuerit potestas, carni tuae? Numquid, quomodo tu, animae tuae? Extendite vos ad istam perfectionem, charissimi, exhortor vos. Sed numquid ego illud donavi vobis? Ille vobis donavit, cui dicitis, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Tamen non vobis videatur impossibile: ego scio, ego novi, ego probavi esse homines christianos, qui diligunt inimicos suos. Si vobis impossibile visum fuerit, non faciatis. Primo credite posse fieri: et orate, ut fiat in vobis voluntas Dei. Quid enim tibi prodest malum inimici tui? Si malum nullum haberet, nec inimicus tuus esset. Bonum illi opta, finiat mala, et non erit tibi inimicus. Non enim inimica est tibi in illo natura humana, sed culpa. Numquid ideo tibi est inimicus, quod habet animam et carnem? Hoc est quod tu: animam habes, animam habet; carnem habes, carnem habet. Consubstantialis tuus est: simili de terra facti estis [Mss., simul de terra.]; a Domino animati estis. Hoc est ille quod tu: respice fratrem tuum. Primi duo parentes nostri erant, Adam et Eva; ille pater, illa mater: ergo nos fratres. Omittamus originem primam: Deus pater, Ecclesia mater: ergo nos fratres. Sed inimicus meus Paganus est, Iudaeus est, haereticus est; et unde iamdudum dixi, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. O Ecclesia, inimicus tuus est Paganus, Iudaeus, haereticus: terra est. Si coelum es, invoca Patrem qui est in coelis, et pro inimicis tuis ora: quia et Saulus inimicus erat Ecclesiae; sic oratum est pro illo, factus est amicus. Non solum destitit esse persecutor, sed laboravit ut esset adiutor. Et si verum quaeras, oratum est contra illum: sed contra eius malitiam, non naturam. Ora et tu contra malitiam inimici tui: illa moriatur, et ille vivat. Si enim mortuus fuerit inimicus tuus, quasi inimico caruisti, sed nec amicum invenisti. Si autem mortua fuerit malitia eius: et inimicum amisisti, et amicum invenisti.
15 [Inimicos diligere paucorum est, sed tamen ab omnibus id praestandum.] Adhuc dicitis: Quis potest? quis illud fecit? Deus illud faciat in cordibus vestris. Et ego scio, pauci illud faciunt, magni sunt qui faciunt, spirituales faciunt. Numquid tales sunt omnes in Ecclesia fideles ad altare accedentes, corpus et sanguinem Christi sumentes? numquid tales sunt omnes? Et tamen omnes dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si respondeat illis Deus: Quid a me petitis ut faciam quod promisi, quando vos non facitis quod praecepi? Quid promisi? Dimittere debita vestra. Quid praecepi? Ut et vos dimittatis debitoribus vestris. Quomodo potestis hoc facere, si non diligatis inimicos? Quid ergo facturi sumus, fratres? Ad tantam paucitatem redigitur grex Christi? Si soli illi debent dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui diligunt inimicos; nescio quid faciam, nescio quid dicam. Dicturus enim vobis sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite orare? Non audeo: imo ut diligatis, orate. Sed numquid vobis dicturus sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Puta quia dico, Nolite dicere. Si non dixeritis, non dimittuntur: si dixeritis, et non feceritis, non dimittuntur. Ergo dicendum est et faciendum, ut dimittantur.
16 [Inimico saltem petenti detur venia.] Video aliquid unde possum, non paucitatem christianam, sed multitudinem consolari: et scio quia hoc desideratis audire. Dimittite, ut dimittatur vobis, Christus dixit [Luc. VI, 37]. Et vos in oratione quid dicitis? unde modo tractamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dimitte, Domine, quomodo dimittimus. Hoc dicis: Sic dimitte, Pater, qui es in coelis, debita nostra, quomodo et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim facere debetis: quod si non feceritis, peribitis. Quando inimicus veniam petit, continuo dimittatis. Et hoc multum ad vos? Multum ad te erat, inimicum diligere saevientem: multum est ad te, hominem diligere supplicantem? Quid dicis? Saeviebat, et oderas. Mallem nec tunc odisses: mallem tunc, cum saevientem patereris, Dominum recordareris dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Hoc ergo magnopere vellem, ut etiam eo tempore, cum in te saeviebat inimicus, respiceres Dominum Deum tuum ista dicentem. Sed forte dicturus es: Fecit ille, sed ut Dominus, quia Christus, quia Dei Filius, quia Unigenitus, quia Verbum caro factum. Quid ego malus et invalidus homo? Si multum est ad te Dominus tuus, cogitetur a te conservus tuus. Stephanus sanctus lapidabatur: et inter lapides genu fixo pro inimicis orabat, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII, 59]. Illi lapides mittebant, non veniam postulabant: et ille pro eis orabat. Talem te esse volo: extende te. Quid trahis semper cor in terra? Audi, Sursum cor: extende, dilige inimicos. Si non potes diligere saevientem, dilige vel petentem. Dilige hominem qui tibi dicit: Frater, peccavi, ignosce mihi. Tunc si non ignoveris, non dico, deles orationem de corde tuo; sed deleberis de libro Dei.
17 [Disciplina sine odio. Inimico veniam negans nihil ipsi nocet, sed sibi.] Si autem vel tunc ignoveris, vel tunc ex corde dimiseris odium: odium dico dimittas ex corde, non disciplinam. Quid si ille qui petit veniam, castigandus est a me? Fac quod vis: puto enim quod filium tuum diligis et quando caedis. Lacrymas vapulantis non curas; quia ei haereditatem servas. Ego hoc dico, ut de corde dimittas odium, quando a te veniam petit inimicus. Sed forte dicis: Mentitur, fingit. O iudex cordis alieni [Vox, alieni, abest a potioribus Mss. Paulo post editi habebant, cogitationes fratris tui; ubi Mss. omnes, patris tui.], dic mihi cogitationes patris tui, dic mihi hesternas tuas. Rogat, veniam petit: dimitte, prorsus dimitte. Si non dimiseris, non illi noces, sed tibi. Nam ille scit quid est facturus. Non vis tu dimittere conservus conservo tuo: ibit ad Dominum vestrum, et dicet ei, Domine, rogavi conservum meum, ut dimitteret mihi, et noluit dimittere; tu mihi dimitte. Numquid non licet Domino debita relaxare servi sui? Ille accepta venia a Domino recedit absolutus, tu remanes obligatus. Quomodo obligatus? Venturum est tempus orationis, venturum est ut dicas, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: respondebit tibi Dominus, Serve nequam, cum tanta mihi deberes, rogasti me, et dimisi tibi; nonne oportebat et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum [Matth. XVIII, 32, 33]. De Evangelio sunt verba ista, non de corde meo. Si autem rogatus dimiseris veniam postulanti, iam potes dicere orationem istam. Et si nondum idoneus es diligere saevientem, tamen orationem istam potes dicere, Dimitte nobis debita nostri, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Transeamus ad reliqua.
18 [Sexta petitio. Et ne nos inferas in tentationem. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,] propter praeterita peccata dicimus, quae non possumus facere, ut facta non sint. Potes agere, ut non facias quod fecisti: quid agis, ut non sit factum quod fecisti? Propter illa quae iam facta sunt, ista tibi sententia orationis subvenit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Propter illa in quae potes incidere, quid facies? Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo; hoc est, ab ipsa tentatione.
19 [Petitiones tres aeternam vitam, et tres huius vitae necessitates respiciunt.] Et erunt petitiones illae tres, Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: tres istae petitiones sunt propter vitam humanam [Forte, aeternam.]. Semper enim sanctificatum in nobis debet esse nomen Dei, semper in regno eius esse debemus, semper voluntatem eius facere debemus. Hoc in aeternum erit. Panis quotidianus modo est necessarius. Iam ab hoc articulo caetera quae oramus, ad praesentis vitae necessitatem pertinent. Panis quotidianus in hac vita necessarius est; dimitti debita nostra in hac vita necessarium est. Nam cum ad illam veniemus, debita finimus. In hac terra tentatio est, in hac terra periculose navigatur, in hac terra per rimas fragilitatum subintrat aliquid, quod debeat sentinari. Cum autem facti fuerimus aequales Angelis Dei, absit ut dicamus, absit ut rogemus Deum, ut dimittat debita nostra, quae nulla erunt. Hic ergo panis quotidianus, hic ut debita dimittantur, hic ut non intremus in tentationem; quia in illa vita tentatio non intrat: hic ut liberemur a malo; quia in illa vita malum nullum, sed bonum sempiternum permanebit.
Augustinus HOME

bke16.8r bnf1594.65 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO LV* . De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 22, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis, etc., . <<<     >>> SERMO LVII. Rursum in Matthaei VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes.
monumenta.ch > Augustinus > 56

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik