Augustinus, Sermones, 10, SERMO LIII. De verbis Evangelii Matthaei, Beati pauperes spiritu, etc. sed de hoc maxime quod dictum est, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Cap. V, V. 3-8 .
1 | [Omnes volunt esse beati Pauper spiritu quis.] Solemnitate sanctae virginis, quae testimonium dixit de Christo, et testimoniummeruit a Christo, palam occisae, occulte coronatae, admonemur Charitati vestrae de illa exhortatione loqui, quam modo Dominus ex Evangelio proferebat, dicens multas causas beatae vitae, quam nemo est qui non velit. Nemo quippe inveniri potest, qui beatus esse nolit. Sed o si homines quomodo desiderant mercedem, sic opus mercedis non recusarent! Quis non alacriter currat, cum ei dicitur, Beatus eris? Libenter audiat et cum dicitur, Si hoc feceris. Non recusetur certamen, si diligitur praemium; et accendatur animus ad alacritatem operis commendatione mercedis. Quod volumus, quod desideramus, quod petimus, post erit: quod autem iubemur ut faciamus, propter illud quod post erit, modo sit. Ecce incipe divina dicta recolere, et ipsa evangelica praecepta vel munera. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Postea erit tuum regnum coelorum, modo esto pauper spiritu. Vis ut postea regnum coelorum tuum sit? Vide modo tu ipse cuius sis. Esto pauper spiritu. Quaeris a me fortasse quid sit esse pauperem spiritu. Omnis inflatus non est pauper spiritu: ergo humilis pauper est spiritu. Altum est regnum coelorum: sed, Qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XIV, 11]. |
2 | [Mitis quis.] Attende quod sequitur: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Iam vis possidere terram: vide ne possidearis a terra. Possidebis mitis, possideberis immitis. Nec cum audis praemium propositum, ut possideas terram, extendas avaritiae sinum, qua vis possidere modo terram, excluso etiam utcumque vicino tuo: non te ista fallat opinio. Tunc vere possidebis terram, quando inhaeseris ei qui fecit coelum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resistere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi placeat, non tu tibi; in eo quod mala iuste pateris, ipse tibi non displiceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placebis ei, displicens tibi; displicebis autem ei, placens tibi. |
3 | [Lugentes.] Attende tertium: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. In luctu opus est, in consolatione merces est. Nam qui lugent carnaliter, quas consolationes habent? Molestas, metuendas . Ibi consolatur lugens, ubi timet rursus ne lugeat. Verbi gratia, contristat filius elatus, laetificat natus: illum extulit, hunc suscepit; in illo tristitia, in isto timor: in nullo ergo consolatio. Ergo illa erit vera consolatio, qua dabitur quod non amittatur; ut illi se postea gaudeant consolari, qui modo se lugent peregrinari. |
4 | [Esurientes.] Accedat quartum et opus et munus: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Saturari vis. Unde? Si caro saturitatem concupiscit, digesta saturitate, famem iterum patieris. Et qui biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum [Ioan. IV, 13]. Medicamentum quod ad vulnus ponitur, si sanaverit, iam non dolet: quod autem ponitur contra famem, hoc est, esca, ita ponitur ut ad modicum relevet. Transacta enim saturitate, redit fames. Accedit quidem quotidie remedium saturitatis, sed non est sanatum vulnus infirmitatis. Esuriamus ergo sitiamusque iustitiam, ut ipsa iustitia saturemur, quam nunc esurimus et sitimus. Inde enim saturabimur, quod esurimus et sitimus. Interior homo noster esuriat et sitiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]. Habes panem esurientis, desidera et potum sitientis: Quoniam apud te est fons vitae [Psal. XXXV, 10]. |
5 | [Misericordes.] Attende quod sequitur: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus. Fac, et fiet: fac cum altero, ut fiat tecum. Quia abundas et eges: abundas temporalibus, eges aeternis. Mendicum hominem audis, mendicus ipse Dei es. Petitur a te, et petis. Quod egeris cum petitore tuo, hoc aget Deus cum suo. Et plenus et inanis es: imple inanem de plenitudine tua, ut de Dei plenitudine impleatur inanitas tua. |
6 | [Mundicordes.] Attende quod sequitur: Beati mundicordes, hoc est, qui mundi corde sunt; quoniam ipsi Deum videbunt. Hic est finis amoris nostri; finis quo perficiamur, non quo consumamur. Finitur cibus, finitur vestis: cibus, quia consumitur edendo; vestis, quia perficitur texendo. Et illud finitur, et illud: sed finis iste pertinet ad consumptionem, ille ad perfectionem. Quidquid agimus, quidquid bene agimus, quidquid nitimur quidquid laudabiliter aestuamus, quidquid inculpabiliter desideramus, ad Dei visionem cum venerit, plus non requiremus. Quid enim quaerat, cui adest Deus? aut quid sufficiat ei, cui non sufficit Deus? Videre Deum volumus, videre Deum quaerimus, videre Deum inardescimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc para, unde videas. Ut enim secundum carnem loquar, quid desideras ortum solis cum oculis lippis? Sani sint oculi, et erit lux illa gaudium: non sint oculi sani, erit lux illa tormentum. Non enim corde non mundo videre permitteris, quod non videtur nisi corde mundo. Repelleris, aufereris, non videbis. Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Quoties beatos iam numeravit? quas beatitudinis causas, quae opera, quae munera, quae merita, quae praemia? Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites: ipsi haereditate possidebunt terram. Beati lugentes: ipsi consolabuntur. Beati esurientes et sitientes iustitiam: ipsi saturabuntur. Beati misericordes: ipsi misericordiam consequentur. Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Ventum est ad mundicordes, ibi visio Dei promissa est. Non sine causa, nisi quia ibi sunt oculi, unde videtur Deus. De his oculis Paulus apostolus loquens ait: Illuminatos oculos cordis vestri [Ephes. I, 18]. Modo ergo oculi isti pro sua infirmitate illuminantur fide: postea pro sua firmitate illuminabuntur specie. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem [II Cor. V, 6 ] [et 7]. Quamdiu autem in hac fide sumus, quid de nobis dicitur? Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. |
7 | [Dei facies et manus et pedes quid.] Non hic corporea facies cogitetur. Nam si accensus desiderio videndi Deum, faciem tuam praeparaveris corporalem ad videndum; talem faciem desiderabis et Dei. Si autem iam saltem spiritualiter de Deo sapis, ut Deum non cogites esse corporeum (unde diutius heri egimus , si tamen aliquid peregimus); si in corde vestro, tanquam in templo Dei, formae humanae fregimus simulacrum; si iam vobis bene venit in mentem, et viscera vestra interiora possedit, ubi detestatur Apostolus eos qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei et similitudinem imaginis corruptibilis hominis [Rom. I, 22, 23]. Si iam tale malum detestamini, si adversamini , si Creatori mundatis templum suum, si vultis ut veniat et mansionem apud vos faciat: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum [Sap. I, 1]. Videte cui dicatis, si tamen dicitis, si vere dicitis: Tibi dixit cor meum, Quaeram faciem tuam. Dicat et cor tuum, et adde, Vultum tuum, Domine, requiram [Psal. XXVI, 8]. Bene enim requiris, quia corde requiris. Dicitur Dei vultus, dicitur Dei brachium, dicitur Dei manus, dicuntur Dei pedes, dicitur Dei sedes, dicitur scabellum pedum eius: sed noli membra humana cogitare. Si vis esse templum veritatis, frange idolum falsitatis. Manus Dei, potentia Dei. Facies Dei, notitia Dei. Pedes Dei, praesentia Dei. Sedes Dei, si vis, tu es. An forte negare audebis Deum esse Christum? Non, inquis. Concedis et hoc, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]? Concedo, inquis. Audi: Anima iusti sedes est sapientiae [Sap. I]. Ubi enim sedem habet Deus, nisi ubi habitat? Ubi autem habitat, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Vide ergo quomodo excipias Deum. Spiritus est Deus; in spiritu et veritate oportet adorare Deum [Ioan. IV, 24]. Iam in cor tuum, si placet, intret arca testamenti, et ruat Dagon [I Reg. V, 3]. Audi ergo nunc, et disce Deum desiderare, disce unde Deum videre possis praeparare. Beati, inquit, Mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Quid praeparas oculos corporis? Si sic videbitur, in loco erit quod videbitur. Non est in loco qui ubique totus est. Munda unde videatur. |
8 | [Praemia operibus congrua in sententiis beatitudinum.] Audi, et intellige, si ipso iuvante potero explicare: adiuvet nos ad intelligendum omnia supradicta opera et munera, quemadmodum congruentibus apposita sint. Ubi enim dictum est de praemio, quod non congrueret operi, quod non consonaret? Quia humiles quasi a regno videntur alieni: Beati, inquit, pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum. Quia mites homines facile excluduntur de terra sua: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Iam caetera aperta sunt, clara, sua sponte cognoscuntur: disputatore non egent, commemoratore opus habent. Beati qui lugent. Quis lugens non consolationem desiderat? Ipsi, inquit, consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Quis esuriens et sitiens non satietatem requirit? Et ipsi, inquit, saturabuntur. Beati misericordes. Quis misericors, nisi qui optat ex ipso opere reddi sibi a Deo vicem, ut circa se fiat, quod circa pauperem facit? Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus Quomodo per ipsa singula singulis propria apposita sunt, et nihil adhibitum est in praemio, quod non congrueret praecepto? praeceptum est enim ut sis pauper spiritu: praemium est ut habeas regnum coelorum. Praeceptum est ut sis mitis: praemium est ut possideas terram. Praeceptum est ut sis lugens: praemium, ut consoleris. Praeceptum est ut esurias et sitias iustitiam: praemium, ut satureris. Praeceptum est ut sis misericors: praemium, ut misericordiam consequaris. Sic praeceptum est ut mundes cor: praemium, ut videas Deum. |
9 | [Visio Dei quomodo mundicordibus speciatim promissa.] Non ergo ita sapias in his praeceptis et praemiis, ut cum audis, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt, putes pauperes spiritu non visuros, aut non visuros mites, non visuros lugentes, non visuros esurientes et sitientes iustitiam, non visuros misericordes. Non arbitreris eos tantum quasi visuros qui mundo sunt corde, illis a visione separatis. Omnia enim haec iidem ipsi sunt. Ipsi videbunt, et non ideo videbunt, quia pauperes spiritu sunt, quia mites sunt, quia lugentes, quia esurientes sitientesque iustitiam, quia misericordes: sed quia mundi sunt corde. Quemadmodum si corporalia opera membris corporalibus coaptarentur, ac diceret, verbi gratia, quisquam: Beati qui pedes habent, quia ipsi ambulabunt: beati qui manus habent, quia ipsi operabuntur: beati qui vocem habent, quoniam ipsi clamabunt: beati qui os et linguam habent, quoniam ipsi loquentur: beati qui oculos habent, ipsi enim videbunt. Sic tanquam spiritualia membra componens, docuit quid ad quid pertineat. Apta est humilitas ad habendum regnum coelorum; apta mansuetudo ad possidendam terram; aptus luctus ad consolationem; apta fames et sitis iustitiae ad saturitatem; apta misericordia ad impetrandam misericordiam; aptum mundum cor ad videndum Deum. |
10 | [Fide cor mundatur ad videndum Deum.] Si ergo desideramus videre Deum, oculus iste unde mundabitur? Quis enim non curet, quis non quaerat unde mundet, quo videre possit quem toto affectu desiderat? Expressit hoc divina testatio: Fide, inquit, mundans corda eorum [Act. XV, 9]. Mundat cor fides Dei, mundum cor videt Deum. Sed quia ipsa fides aliquando ab hominibus, qui se ipsos fallunt, talis determinatur, quasi sufficiat tantummodo credere (promittunt enim sibi quidam etiam conspectum Dei regnumque coelorum credentes et male viventes); contra hos succensus et spirituali charitate quodammodo stomachans Iacobus apostolus in Epistola sua dicit, Tu credis quoniam unus est Deus. Plaudis tibi de fide: attendis enim multos impios aestimare multos esse deos, et tu tibi gaudes credendo quia unus est Deus. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt [Iacobi II, 19]. Numquid et ii Deum videbunt? Videbunt qui mundo sunt corde. Quis antem mundicordes dicat spiritus immundos? Et tamen credunt, et contremiscunt. |
11 | [Fides Christianorum discernenda a fide daemonum. Fidei comites spes et charitas.] Discernenda est fides nostra a fide daemonum. Fides enim nostra mundat cor: fides autem illorum reos facit. Male quippe operantur, et ideo Domino dicunt: Quid nobis et tibi est? Cum audis hoc daemones dicere, putas eos non agnoscere? Scimus, inquiunt, qui sis. Tu es Filius Dei [Luc. IV, 34]. Dicit hoc Petrus, et laudatur [Matth. XVI, 16, 17]: dicit hoc daemon, et damnatur. Unde hoc, nisi quia vox par, et cor impar? Discernamus ergo fidem nostram, nec credere sufficiat. Non est talis fides quae mundat cor. Fide, inquit, mundans corda eorum. Sed qua fide, quali fide, nisi quam definit Paulus apostolus, ubi ait: Fides quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6]? Ista fides discernit a fide daemonum, discernit ab hominum flagitiosis ac perditis moribus. Fides, inquit. Quae fides? Quae per dilectionem operatur, sperat quod Deus pollicetur. Nihil ista definitione perpensius, nihil perfectius. Ergo tria sunt illa. Necesse est ut in quo est fides, quae per dilectionem operatur, speret quod Deus pollicetur. Comes est ergo fidei spes. Necessaria quippe spes est, quamdiu non videmus quod credimus; ne forte non videndo et desperando deficiamus. Contristat nos, quia non videmus: sed consolatur nos, quia visuros nos speramus. Adest ergo spes, et est comes fidei. Deinde et charitas, qua desideramus, qua pertingere conamur, qua inardescimus, qua esurimus et sitimus. Adhibetur ergo et haec: et erit fides, spes et charitas. Quomodo enim non erit ibi charitas, cum nihil sit aliud charitas quam dilectio? Ipsa autem fides definita est, quae per dilectionem operatur. Tolle fidem, perit quod credis; tolle charitatem, perit quod agis. Fidei enim pertinet ut credas; charitati, ut agas. Si enim credis, et non amas, non te moves ad bonum opus: et si moves, ut servus moves, non ut filius: timendo poenam, non amando iustitiam. Illa ergo, inquam, fides mundat cor, quae per dilectionem operatur. |
12 | [Deus non cogitandus ut corpus.] Et modo ipsa fides quid agit? Tantis testimoniis Scripturarum, tam multiplici lectione, tam varia copiosaque exhortatione quid agit, nisi ut videamus nunc per speculum in aenigmate, postea facie ad faciem? Sed non iterum tu redeas ad istam faciem tuam . Faciem cordis cogita. Coge cor tuum cogitare divina, compelle, urge. Quidquid simile corporis cogitanti occurrerit, abiice. Nondum potes dicere, Hoc est: saltem dic, Non est hoc. Quando enim dices, Hoc est Deus? Nec cum videbis: quia ineffabile est quod videbis. Raptum se dicit Apostolus in tertium coelum, et audisse ineffabilia verba [II Cor. XII, 2 ] [et 4]. Si sunt ineffabilia verba, quid est cuius sunt verba? Cogitanti ergo tibi de Deo, occurrit aliqua fortasse in humana specie mira et amplissima magnitudo: constituisti eam in conspectu cogitationis tuae, tanquam magnum aliquid, amplissimum, grande, ingentissima mole diffusum. Finisti alicubi. Si finisti, Deus non est. Si non finisti, facies ubi est? Cogitas molem, et ut membra distinguas, definis molem. Aliter enim membra distinguere non potes, nisi moli dederis finem. Quid agis, stulta et carnalis cogitatio? Grandem molem fecisti, et tanto grandiorem, quanto te putasti Deum amplius honorare. Addit alius unum cubitum, et facit maiorem. |
13 | [Locus Isaiae in speciem contrarius.] Sed legi, inquis. Quid legisti, qui nihil intellexisti? Et tamen dic, quid legisti? Non repellamus parvulum corde ludentem. Dic quid legisti? Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum [Isai. LXVI, 6]. Aio , Legi et ego: sed tu forte potiorem te putas, quia legisti et credidisti. Credo et ego quod dixisti. Simul credamus. Quid dico? Simul quaeramus. Ecce tene quod legisti, et credidisti: Coelum mihi thronus est, id est, sedes; thronus enim graece, latine sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Non legisti et illud: Quis palmo mensus est coelum [Isai. XL, 12]? Puto te legisse: cognoscis, et te credere confiteris. Ibi enim utrumque legimus, utrumque credimus. Modo iam cogita, et doce me: adhibeo te doctorem, et me parvulum facio. Doce me, obsecro te. Quis est qui sedet in palmo suo? |
14 | [Excutitur locus allatus. Coelum, sancti. Terra, terreni. Sursum cor.] Ecce figuras et lineamenta membrorum Dei a corpore humano duxisti. Sed forte subrepsit tibi, ut secundum corpus putares nos factos ad imaginem Dei. Interim accipio considerandum, discutiendum, requirendum, disputando excutiendum. Si placet, audi me: quia in eo quod tibi placuit, audivi te. Sedet Deus in coelo, et palmo metitur coelum. Idem coelum fit latum, cum sedet; et angustum, cum metitur? An ipse Deus tantus est in sedendo, quantus in palmo? Si hoc ita est, non ad similitudinem suam nos fecit Deus: nos enim palmum angustiorem valde habemus, quam partem corporis qua sedemus. Ille autem si tam latus est in palmo suo, quam latus in sessione sua, disparia membra nobis fecit. Non est ista similitudo. Erubescat ergo tale idolum in corde christiano. Proinde coelum accipe pro omnibus sanctis. Quia et terra dicitur pro omnibus qui sunt in terra: Omnis terra adoret te [Psal. LXV, 4]. Si bene dicimus secundum eos qui habitant in terra, Omnis terra adoret te: bene dicimus etiam secundum eos qui habitant in coelo, Omne coelum portet te. Nam et sancti ipsi qui in terra habitant, carne terram calcant, corde in coelo habitant. Non enim frustra admonentur sursum habere cor, et cum admoniti fuerint, ita esse respondent: aut frustra sursum versus ad caput eminet: et ea significatur dicitur, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 1 ] [et 2]. In quantum ergo ibi conversantur, et ipsi Deum portant, et coelum sunt; quia Dei sedes sunt; et cum annuntiant verba Dei, Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 2]. |
15 | [Latitudo, longitudo, altitudo et profundum.] Redi ergo mecum ad faciem cordis: ipsam praepara. Intus est cui loquitur Deus. Aures, oculi, caetera membra visibilia, interioris cuiusdam vel habitaculum vel organum sunt. Interior est homo ubi habitat Christus interim per fidem: ibi habitaturus praesentia divinitatis suae, cum cognoverimus quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum; cognoverimus etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei [Ephes. III, 17-19]. Nunc ergo si tibi intellectus hic non displicet, advoca te comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, profundum. Non discurras imaginatione cogitationis per spatia mundana, et per molis huius tam magnae comprehensibilem granditatem. In te attende quod dico. Latitudo est in bonis operibus; longitudo est in longanimitate et perseverantia bonorum operum; altitudo est in supernorum exspectatione praemiorum; propter quam altitudinem tibi dicitur ut sursum cor habeas. Bene operare, et in bonis operibus persevera, propter beneficia Dei. Terrena pro nihilo aestimes, ne cum tibi aliquo sapientis illius flagello terra ista fuerit perturbata, dicas te sine causa Deum coluisse, sine causa bona opera fecisse, sine causa in bonis operibus perseverasse. Faciendo enim bona opera, quasi habuisti latitudinem: perseverando in eis, quasi habuisti longitudinem: sed terrena conquirendo, non habuisti altitudinem. Attende profundum: gratia Dei est in occulto voluntatis eius. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit [Rom. XI, 34]? Et, Iudicia tua sicut multa abyssus [Psal. XXXV, 7]. |
16 | [Crucis quatuor dimensiones.] Hanc conversationem bene operandi, in ea perseverandi, superna exspectandi, gratiam Dei occulte dandi, sapientia, non stultitia; nec reprehendendi quare alius sic, alius autem sic; non enim est iniquitas apud Deum [II Par. XIX, 7, ] [et Rom. IX, 14]: hanc ergo conversationem, si placet, coapta etiam cruci Domini tui. Non enim frustra talem mortem elegit, in cuius potestate erat vel mori vel non mori. Si in potestate erat mori et non mori, quare non in potestate sic vel sic mori? Non frustra ergo crucem elegit, ubi te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo est in cruce transversum lignum, ubi figuntur manus: propter bonorum operum significationem. Longitudo est in ea parte ligni, quae ab ipso transverso ad terram tendit. Ibi enim corpus crucifigitur, et quodam modo stat: et ipsa statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab eodem transverso supernorum exspectatio. Ubi profundum, nisi in ea parte quae terrae defixa est? Occulta est enim gratia, et in abdito latet. Non videtur, sed inde eminet quod videtur. Post haec si comprehenderis haec omnia, non solum intelligendo, verum etiam agendo (intellectus enim bonus omnibus qui faciunt eum ; tunc iam extende te, si potes, ad agnoscendam agnitionem charitatis Christi supereminentem scientiae. Cum perveneris, impleberis in omnem plenitudinem Dei. Tunc erit illud facie ad faciem. Impleberis autem in omnem plenitudinem Dei, non ut tui plenus sit Deus, sed ut tu sis plenus Deo . Quaere ibi, si potes, faciem corporalem. Iam tollantur nugae a mentis aspectu. Abiiciat puer parvulus ludicra, discat tractare maiora. Et nos in multis parvuli sumus: et cum plus quam sumus essemus, a maioribus tolerati sumus. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum [Hebr. XII, 14]. Hac enim et cor mundatur: quia ibi est fides quae per dilectionem operatur. Hinc, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. |