monumenta.ch > Augustinus > 50
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLIX. In eumdem Michaeae locum, de iustitia quae facienda iussa est: et in Matthaei XX, de conductis in viuea. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, in die dominico. <<<     >>> SERMO LI. De concordia Evangelistarum Matthaei et Lucae in generationibus Domini .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO L[Collatus est ad duos cl. ad duos gr. ad rm. v. Am. Er. Ulim. Par. et Lov.] [Note: Alias, de Diversis 15, necnon 30 inter Homilias 50.]. De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. II, V. 9, Meum est aurum, et meum est argentum. Contra Manichaeos [Recensetur a Possidio in Indiculi capite 2.].

1 [Manichaeorum in veteres scripturas calumnia.] De Aggaeo propheta Manichaei calumniantur, invidiose accusantes quod dixerit ex persona Dei loquentis, Meum est aurum, et meum est argentum: et quia Evangelium veteri Legi student pugnaciter comparare, ut sibi utraeque Scripturae velut adversariae contrariaeque videantur, ita proponunt quaestionem: In Aggaeo, inquiunt, propheta scriptum est, Meum est aurum, et meum est argentum; in Evangelio autem, Salvator noster mammona huiusmodi iniquitatis speciem appellavit [Luc. XVI, 9]. De cuius usu beatus Apostolus ad Timotheum scribens: Radix autem omnium malorum, inquit, est avaritia: quam quidam appetentes, aversi sunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis [I Tim. VI, 10]. Haec ipsorum est propositio quaestionis; vel potius veterum Scripturarum, per quas Evangelium praenuntiatum est, ex ipso Evangelio quod per eas praenuntiatum est, accusatio. Nam si quaestionem proponerent, forsitan quaererent: si autem quaererent, forsitan invenirent.
2 [Aurum et argentum res est non hominis sed Dei.] Cur non autem miseri intelligunt, quod apud Aggaeum loquens Dominus, propterea dixerit, Meum est aurum, et meum est argentum, ut et ille qui non vult cum indigentibus communicare quod habet, cum audit praecepta faciendae misericordiae, intelligat Deum non de re illius cui iubet, sed de re sua iubere donari; et ille qui aliquid porrigit pauperi, non se arbitretur de suo facere, ne forte non tam confirmetur misericordiae nomine, quam infletur superbiae vanitate? Meum est, inquit, aurum, et meum est argentum, non vestrum, o divites terrae. Quid ergo dubitatis pauperi dare de meo, aut quid extollimini cum datis de meo?
3 [Quia id Deus non modo condidit, sed pro nutu administrat aliis ad subsidium et probationem, aliis ad supplicium.] Et vis videre, quam iusti iudicis res est aurum et argentum? Avarus inde torquetur, unde misericors adiuvatur. Rem suam divina distribuente iustitia, et recte facta inde manifestantur, et peccata inde puniuntur. Namque aurum et argentum atque omnis terrena possessio et exercitatio humanitatis est, et supplicium cupiditatis. Cum talia Deus bonis hominibus tribuit, ostendit in eis quanta contemnat animus, cuius divitiae sunt ipse qui tribuit. Non enim potest quisque apparere contemptor, nisi eius rei cuius possessor effectus est. Nam et qui non habent, possunt ista contemnere: sed utrum fingant, an vere contemnant, Deus videt qui cordis inspector est; hominibus autem, ut imitari possint, cogitatio contemnentis nonnisi in manibus erogantis inspicitur. Cum autem malis hominibus Deus ista concedit, ostendit in eis quomodo et in ipsis bonis quae Deus largitur, crucietur animus, cui viluit qui tanta largitur. Bonis enim subministrat occasiones beneficiorum: malos torquet timore damnorum. Et ideo si amittant utrique aurum et argentum, isti coelestes divitias laeto corde retinebunt; illis autem et bonis temporalibus inanis domus, et bonis aeternis inanior conscientia remanebit.
4 [Aurum eius proprie est, qui illo bene utitur, adeoque verius est Dei.] Illius est ergo aurum et argentum, qui novit uti auro et argento. Nam etiam inter ipsos homines, tunc quisque habere aliquid dicendus est [Sic Mss. necnon Am. et Er. in trigesima inter Homilias 50. At Ulim. Par. et Lov., dignus est.], quando bene utitur. Nam quod iuste non tractat, iure non tenet. Quod autem iure non tenet, si suum esse dixerit, non erit vox iusti possessoris, sed impudentis incubatoris improbitas. Quapropter si homo non importune dicit aliquid suum, non quod iniqua et stulta cupiditate occupaverit, sed quod prudentissima potestate et iustissima moderatione tractaverit; quanto magis Deus vere ac proprie suum esse dicit aurum et argentum, quod et largissima bonitate condidit, et iustissimo administrat imperio; ut sine ipsius nutu atque dominatu, nec mali ad avaritiae supplicium, nec boni ad usum misericordiae possint habere aurum et argentum? Quod tamen et instituere ut sit, et ut alteri adsit, alteri desit, distribuere atque ordinare, non possunt.
5 [Aurum bonis et malis cur datur.] Si autem solis malis in potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum; si solis bonis, recte putaretur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis deesset, videretur magna poena paupertas: si autem solis bonis deesset, videretur summa beatitudo paupertas. Nunc vero si scire vis aurum posse bene haberi, habent et boni: si scire vis non eos per aurum bonos esse, habent et mali. Item si scire vis quam non sit miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati: si scire vis quam non sit beatitudo paupertas, sunt quidam pauperes miseri. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamvis non summum et magnum bonum, et pro gradu sui ordinis [Sic Am. Er. et omnes Mss. At Ulim. Par. et Lov., et pro gradus sui ordine.] laudabilem Conditorem universitatis ostendat; copia vero eius non extollat bonos, nec elidat inopia; malos autem et cum offertur excaecet, et cum aufertur excruciet.
6 [Aurum non recte vituperari posse. Mammona iniquitatis. Divitiae aliae verae, aliae falsae.] Res ergo condita et ad Conditoris laudem, et ad bonorum probationem, malorumque supplicium, recte vituperari nullo modo potest: et eam verissime Deus dicit suam, quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam providentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum Dominus in Evangelio mammona iniquitatis appellat, significat esse alterum mammona, id est, alias divitias, quas nisi iusti et boni possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis vocetur, quia iniquitas eas vocat divitias. Iustitia vero novit esse alias divitias, quibus homo adornatur interior: sicut beatus Petrus dicit, Qui est ante Deum dives [I Petr. III, 4]. Illae iustae dicuntur divitiae, quia bonis meritis iustisque tribuuntur. Illae verae dicuntur divitiae, quia quisquis eas habuerit non egebit. Istae vero iniustae divitiae, non quia iniustum est aurum et argentum; sed quia iniustum est eas putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate [In trigesima ex Homiliis 50, Am. Er. et Mss., egestate avaritia.], quanto magis eas diligens maiores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibus crescit inopia: quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non afferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas, qui minus egeret, si minus haberet? Nam videmus quosdam, cum haberent parvam pecuniam, parvis lucris fuisse laetatos: sed posteaquam coepit eis abundare, verum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae divitiae, cum parva obtuleris, iam recusant [Apud Er. Lugd. et Ven. legitur: Sed postea, cùm coepit abundare verum quidem copiis auri et argenti, sed tamen falsae divitiae; cum parva obtuleris, iam recusant; cum hac adnotatione marginali: «Legendum arbitror: Sed postea, cum coeperit abundare veris quidem copiis auri et argenti, sed tamen falsis divitiis; cum parva obtuleris, iam recusant.» M.]. Credis eos iam esse satiatos: sed falsum est. Nam maior pecunia fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit. Poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. Utrum ergo ditior, an egentior dicendus est, qui cum ideo voluit habere aliquid ne indigeret, ideo plus habet ne minus indigeat?
7 [Divitiarum pius usus. Dementia est crimen male utentium in res ipsas transferre.] Sed non est haec auri culpa et argenti. Fac enim misericordem aliquem invenisse thesaurum: nonne operante misericordia praebetur hospitalitas peregrinis, aluntur famelici, nudi vestiuntur, inopes adiuvantur, captivi redimuntur, construuntur ecclesiae, reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur aegroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spirituales reconduntur in coelo? Quis haec facit? Misericors et bonus. Unde facit? De auro et argento. Cui serviens haec facit? Ei qui dixit, Meum est aurum, et meum est argentum. Videtis iam, ut arbitror, fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus homines male utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si propterea vituperatur aurum et argentum, quia homines avaritia depravati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Creatoris, in ea quae condidit detestabili cupiditate rapiuntur; vituperetur etiam omnis Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, perversi quidam homines coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula [Rom. 1, 25]. Vituperetur etiam iste sol: quem certe iidem Manichaei, quoniam non intelligunt esse creaturam, tanquam ipsum Creatorem, vel tanquam eius aliquam partem colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non vituperant, cum plerumque homines de usu solis et luminis in aedificiis suis lites iniustissimas concitant; et ut fenestris suis radii liberiores aliquanto largius infundantur, domos alienas deiicere saepe moliuntur; et eos qui contradixerint, etiamsi iure certissimo contradicant, inimicitiis acerbissimis insectantur? Si quem igitur infirmorum potentior aliquis iniuste ac nefarie propter usum solis oppresserit, diripuerit, in exsilium etiam mortemve compulerit, solis est crimen, quo ille abundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas, qui dum cupit corporis oculis temporale lumen largius acquirere, cubiculum cordis luci non aperit aequitatis?
8 [Aurum a Manichaeis iniuria accusari. Auri cupiditas damnatur, rectus usus a Domino commendatur.] Ex quo isti, si possunt, intelligant, aut aurum et argentum se accusare non oportere, quamvis de auro et argento saepe homines cupidissimi dimicent; aut accusationes suas de terra in coelum, et de metallis fulgentibus in sidera, atque in ipsum solem se debere transferre; quando iniqui homines inexpiabili saepe discordia de possidenda solis luce confligunt. Simul etiam discant quid intersit inter hanc lucem visibilem, lucemque iustitiae. Siquidem fieri potest ut quanto maiori aviditate frui quisque hac luce voluerit, tanto maiori caecitate a iustitiae luce deficiat. Nulla enim creatura homo iustificari potest: sed ut creaturis omnibus iuste uti possit, a Creatore iustificandus est. Itaque ipse Dominus, quamvis avaritiam sicut iustus iudex ubique condemnet; usum tamen copiarum terrenarum tanquam verus magister ostendit, in eo ipso loco, quem isti tanquam contrarium Prophetae obiicere voluerunt. Ait enim, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: hoc est dicere, Quae mammona iniquitatis est, vestra mammona esse non debet. Tunc enim iuste poteritis uti rerum copia terrenarum, et amicos inde facere, qui vos recipiant in tabernacula aeterna, si mammona vobis ista non fuerit, id est, si non ex ea vos divites fieri putaveritis. Quoniam divitiae vestrae, quae sunt verae divitiae, quae ab omni vos indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandae. Sed ut illis frui merito possitis, prius istis bene utendum est, quae non sunt divitiae verae, nec vestrae: quia iniuste dicuntur divitiae [Editi, quia iniustae dicuntur divitiae. At Germanensis alter vetustissimus codex, quia iniuste dicuntur divitiae.]; non enim auferunt egestatem, et eas divitias iniqui putant. Istis enim se ab indigentia liberari arbitrantur: vos autem alias, id est veras et vestras debetis desiderare divitias. Sed si in iniusto mammona fideles non fuistis, verum quis dabit vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis [Luc. XVI, 9-12]?
9 [Manichaei Prophetarum calumniatores.] Quanquam Manichaeos proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis enim eiusdem Scripturae circumstantiam vel mediocriter inspexerit, inveniet non de hoc argento vel auro, quo avaritia imprudenter insanit, dixisse Prophetam; sed de illo potius, cuius etiam Apostolus meminit, dicens, Si quis autem aedificat supra fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos [I Cor. III, 12]. Quo auro et argento dives est ille thesaurus, quem in agro ipse Dominus inventum, et a quodam mirabiliter laudabiliterque avaro venditis omnibus suis emptum esse testatur [Matth. XIII, 44]. Nam ipsum Dominum praenuntians, et novi saeculi, hoc est, Ecclesiae tempora figurate, ut solet, designans Propheta, sic dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est aurum, et meum est argentum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum [Aggaei II, 710].
10 [Aggaei locus vindicatur.] Si vellent isti non esse canes et porci, quibus sanctum dare et margaritas proiicere prohibemur; sed petentes accipere, et quaerentes invenire, et pulsantes aperiri sibi desiderarent [Matth. VII, 6-8]; quam possent fortasse etiam sine ullo interprete, duce ipso sancto Spiritu sentire quae dicta sunt, ad novi populi, hoc est, ad christiani populi, cuius sacerdos magnus est Iesus Filius Dei; sine ulla caligine pertinere: certe vel eo loco ubi dictum est, Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cunctis gentibus. De novissimo enim Domini, id est, secundo adventu, quo in claritate venturus est, versus iste prolatus est, cum ait Propheta, Et veniet Desideratus cunctis gentibus. Quando enim primo in carne mortali per Mariam virginem venit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus; quia nondum crediderant. Disseminato autem Evangelio per omnes gentes, in omnibus gentibus desiderium eius accenditur. Per omnes enim gentes et sunt, et erunt electi eius [Editi, Per omnes enim gentes erunt electi eius; omisso, et sunt, et, quod ex Germanensi Ms. restituimus.], qui toto corde in oratione dicant, Adveniat regnum tuum [Matth. VI, 10]. Sed primus adventus misericordiam praeseminavit iudicio: in quo iudicio secundi adventus claritas eminebit. Prius ergo oportebat moveri coelum, cum eum Angelus concepturae Virgini nuntiavit, cum Magos ad eum adorandum stella perduxit, cum rursus Angeli natum pastoribus indicarunt: moveri terram, cum eius miraculis turbaretur: moveri mare, cum iste mundus persecutionibus fremeret: moveri aridam, cum in eum credentes esurirent sitirentque iustitiam: moveri denique omnes gentes, cum Evangelium eius usquequaque discurreret. Tunc deinde veniret Desideratus omnibus gentibus, sicut Propheta pronuntiante, venturus est. Et implebitur domus ista gloria, id est, Ecclesia.
11 [Aurum et argentum allegorice.] Consequenter itaque subiecit, Meum est aurum, et meum est argentum. Omnis enim sapientia quae nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI, 7]: omne ergo tale argentum et aurum non est hominum, sed Domini; ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino glorietur [II Cor. X, 17]. Quia enim sacerdos ille magnus, domus huius inhabitator, Dominus noster Iesus Christus, propter reditum hominis, qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum exemplum humilitatis praebere dignatus est; quod testatur in Evangelio clamans, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde [Matth. XI, 29]: ne quis forte in domo eius, id est, in Ecclesia, si quid sapienter potuerit vel sentire vel dicere, quasi sua propria videri volens extollatur; videte quanta medicina ei dicitur a Domino Deo, Meum est aurum, et meum est argentum. Sic enim fiet quod sequitur [Sic Germanensis Ms. Editi autem, videte quanta medicina ei detur a Domino. Meum est, etc. Sic enim consequitur. Ut magna sit gloria, etc.], ut magna sit gloria domus istius novissimae plus quam primae. Prima enim domus, id est, cives terrenae Ierusalem, sicut Apostolus dicit, ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam quaerentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 3]. Videte si non isti dum suum esse dicunt aurum et argentum, non potuerunt ad aeternam gloriam domus novissimae pervenire. Tamen cum dicit Propheta, Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, nec ipsam primam sine aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de illa loquebatur etiam Apostolus, cum diceret: Si enim quod evacuatur, per gloriam est; multo magis quod manet, in gloria erit [II Cor. III, 11].
12 [Pax promissa post resurrectionem.] Versus autem ultimus, quo iste Prophetae sermo concluditur, Et in loco isto, inquit, dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Quid est, in loco isto, nisi terrenum forte aliquid tanquam digito ostendit? Quid enim potest contineri loco, nisi corpus? Non absurde ergo ultimam resurrectionem corporis intelligimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando iam non concupiscit caro adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem [I Cor. XV, 53]. Non erit alia lex in membris repugnans legi mentis: quia in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.
13 [Auri contemptus in propheticis litteris commendatus.] Nam de contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis adversus divinas voces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad decipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait, Radix est autem omnium malorum avaritia: quam quidam sectantes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis [I Tim. VI, 10], quasi facile invenias aliquem librum veterum Scripturarum, ubi non culpetur avaritia, et digna exsecratione damnetur. Sed quia de auro et argento nunc quaestio est, cur non audiunt prophetam dicentem, Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini [Ezech. VII, 19]? Hoc solum si quisquam sitiens audiat, et animae suae medullis infundat, nonne se totum a blandimentis falsae felicitatis alienans, in amplexum Dei, vetere homine exutus ut se immortalitate cooperiat, advocabit? Sed quid iam diutius de hac quaestione tractemus? Credo esse manifestum Charitati vestrae, Manichaeorum sectam non veritate, sed fraude agere, cum imperitis, ut Scripturas non totas totis [Sic Germanensis Ms. At ediit, ut Scripturas totas non totis, etc.], novas veteribus praeferant; sed sententias excerpendo, quas velut adversas sibi esse conantur ostendere, ut decipiant imperitos. Nulla est autem de ipso Novo Testamento vel Apostoli Epistola, vel etiam liber Evangelii, de quo non possint ista fieri; ut quibusdam sententiis ipse unus liber sibi videatur esse contrarius, nisi eius tota contextio diligentissima lectoris intentione tractetur.
Augustinus HOME

bke16.208r bnf1594.65 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLIX. In eumdem Michaeae locum, de iustitia quae facienda iussa est: et in Matthaei XX, de conductis in viuea. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, in die dominico. <<<     >>> SERMO LI. De concordia Evangelistarum Matthaei et Lucae in generationibus Domini .
monumenta.ch > Augustinus > 50