monumenta.ch > Augustinus > 49
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLVIII. De verbis Michaeae prophetae, cap. VI, 6-8, Quid dignum offeram Domino, etc. Deque Psalmo LXXII, Quam bonus Israel Deus. etc . Habitus in basilica Celerinae. <<<     >>> SERMO L. De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. II, V. 9, Meum est aurum, et meum est argentum. Contra Manichaeos .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLIX[Recensuimus in cs. cl. Am. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 237.]. In eumdem Michaeae locum, de iustitia quae facienda iussa est: et in Matthaei caput XX, de conductis in viuea. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, in die dominico.

1 NUM. 1. Superioris sermonis mentio. Lectiones sanctas plures, cum recitarentur, audivimus, et de his nos oportet dicere, quod Dominus fuerit donare dignatus. Sed lectionum omnis auditor quod recentius lectum est magis meminit, et ut inde aliquid a tractatore verbi dicatur exspectat. Cum ergo ultimum sit sanctum Evangelium recitatum, non dubito exspectare Charitatem vestram, ut de ista vinea, et de conductis, et de mercede denarii aliquid audiatis. Sed ego memini superiore Dominico quid promiserim. Cum enim de sancto Propheta quod lectum fuerat aliquid exponere voluissem; lectum autem fuerat, quaerenti homini quibus sacrificiis placaret Deum, renuntiatum esse, nihil ab illo Deum quaerere, nisi facere iudicium et iustitiam, et diligere misericordiam, paratumque esse ire cum Domino Deo suo: tractavi, quantum potui, de iudicio; tantumque sermo productus est, ut non remaneret temporis spatium, quo possem de caeteris disputare. Unde me promisi hodierno die de iustitia esse dicturum. Sed qui exspectabatis, ut de Evangelio loquerer, nolite vos putare fraudatos. Opus enim in illa vinea, ipsa est iustitia.
2 [Conducti in vinea. Opus indictum, iustitia. Credere, est opus Dei, et eadem ipsa iustitia, Fides a facto et dicto.] Putate ergo vos esse conductos. Qui pueri venerunt, prima hora se adductos putent; qui adolescentuli, tertia; qui iuvenes, sexta; qui graviores, nona; qui decrepiti, undecima. De tempore nolite causari. Opus quod faciatis audite, mercedem securi exspectate. Et si attenditis Dominus vester qualis est, nolite invidere, si merces aequalis est. Quod est opus, nostis: sed tamen commemorabo. Audite quod nostis, et facite quod audistis. Diximus, opus Dei esse iustitiam. Interrogatus autem Dominus Iesus quod esset opus Dei, respondit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit [Ioan. VI, 29]. Poterat dicere [Hic Cisterciensis Ms. addit, pius Dominus.], Iustitia est opus Dei. Numquid ergo nos praesumere aliquid conducti contra patremfamilias ausi sumus? Si iustitia est opus Dei, sicut ego dixi; quomodo erit opus Dei quod Dominus dixit, ut credatur in eum, nisi ipsa sit iustitia credere in eum? Sed ecce, inquis, a Domino audivimus, Hoc est opus Dei, ut credamus in eum; a te audivimus quod opus Dei sit iustitia: proba nobis credere in Christum, hanc esse iustitiam. Videtur mihi, quoniam iam respondeo quaerenti, et iusta flagitanti, videtur tibi credere in Christum non esse iustitiam? Quid est ergo? Impone huic operi nomen. Procul dubio si bene consideras quod audisti, responsurus es mihi: Ista fides vocatur; credere in Christum, fides vocatur. Accipio quod dicis, credere in Christum, fides vocatur. Audi et tu alium Scripturae locum, Iustus ex fide vivit (Habacuc II, 4; [Rom. I, 17]. Facite iustitiam, credite: Iustus ex fide vivit. Difficile est ut male vivat, qui bene credit. Credite ex toto corde, credite non claudicantes, non haesitantes, non contra ipsam fidem humanis suspicionibus argumentantes. Fides appellata est ab eo quia fit quod dicitur. Duae syllabae sonant, cum dicitur fides: prima syllaba est a facto, secunda a dicto. Interrogo ergo te utrum credas. Dicis, Credo. Fac quod dicis, et fides est. Ego enim respondentis vocem audire possum, cor credentis videre non possum. Sed numquid ego ad vineam conduxi, qui cor videre non possum? Nec ego conduco, nec ego opus indico, nec ego denarium mercedem praeparo. Cooperarius vester sum; pro viribus quas ille donare dignatur, in vinea laboro: quo autem animo laborem, qui me conduxit videt. Mihi enim, ait Apostolus, minimum est, ut a vobis iudicer [I Cor. IV, 3]. Et vos vocem meam potestis audire, non potestis cor meum videre. Omnes cor nostrum Deo videndum proponamus, et opus ex animo faciamus. Conducentem non offendamus, ut libera fronte mercedem accipiamus.
3 [Nunc tenebrae, postea lux. Dies sunt fideles.] Et nos, charissimi, videbimus invicem corda nostra, sed postea: nunc autem adhuc tenebras mortalitatis huius circumferimus, et ad lucernam Scripturae ambulamus; sicut dicit apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris [II Petr. I, 19]. Proinde, charissimi, propter ipsam fidem qua credimus in Deum, in comparatione infidelium dies sumus. In infidelitate nox cum ipsis fuimus, modo lux, dicente Apostolo, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Tenebrae in vobis, lux in Domino. Item in alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum [I Thess. V, 5]. Sicut in die honeste ambulemus [Rom. XIII, 13]. Dies ergo in comparatione infidelium. In comparatione vero illius diei, quando resurgent mortui, et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate [I Cor. XV, 53], adhuc nox sumus. Nobis tanquam iam in die, dicit apostolus Ioannes, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus. Et tamen quia adhuc nox est, quid sequitur? Et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Sed ista merces est, non opus. Videbimus eum sicuti est, ipsa merces est. Tunc erit dies, quo clarior esse non possit. Nunc ergo in isto iam die honeste ambulemus: in ista adhuc nocte non de invicem iudicemus. Videte enim et ipsum apostolum Paulum, qui dixit, Sicut in die honeste ambulemus, non resultare, neque dissonare a coapostolo suo Petro, qui dicit, Cui benefacitis intendentes, sermoni scilicet divino, tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.
4 [Amicus et inimicus nunc vix dignoscitur.] Videte hoc ipsum dicentem apostolum Paulum: Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare. Et quando erit tempus? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo [I Cor. IV, 5]. Quid est, ante tempus, nisi antequam corda invicem videatis? Intendite si hoc est quod dixi: omnia verba ipsius sententiae paulisper attendite. Nolite ante tempus quidquam iudicare. Et quando erit tempus? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo. Quomodo te reprehendent tenebrae [Colbertinus Ms.: Quoniam modo te reprehendunt tenebrae.], quando a luce laudaberis? Tunc patebunt corda, modo latent. Suspectus est nescio quis quasi inimicus, et forte est amicus: videtur alter quasi amicus, et est forsitan occultus inimicus. O tenebrae! Saevit, et amat; blanditur, et odit. Si ex vocibus iudico, tranquillum vitans scopulum incurro; fugio amicum, haereo inimico. Hoc fecit cor latens. Ibi credendum est, ibi intus, ubi latet, ubi occultum est. Ad hoc excolendum conductus es. Ibi credendo cooperare, ubi non te videt cooperarius tuus, sed videt te Dominus tuus. Iustus ex fide vivit. Hoc age.
5 [Scriptura sancta speculum.] Iam de iudicio priore Dominico disputavi (Supra, Serm. 48), ut iudicares te ipsum; et cum te invenires perversum, non tibi blandireris, sed corrigeres te, et fieres rectus, et tibi placeret Deus rectus. Nam rectus Deus perverso non placet. Vis ut tibi placeat rectus Deus? Esto rectus. Iudica te ipsum, noli tibi placere. Quod tibi in te merito displicet, castiga, emenda, corrige. Scriptura sancta sit tibi tanquam speculum. Speculum hoc habet splendorem non mendacem, splendorem non adulantem, nullius personam amantem. Formosus es, formosum te ibi vides: foedus es, foedum te ibi vides. Sed cum foedus accesseris, et foedum te ibi videris, noli accusare speculum: ad te redi, non te fallit speculum, tu te noli fallere. Iudica de te, contristare de tua foeditate; ut cum abieris et discesseris tristis, foedus, correctus possis redire formosus. Cum ergo iudicaveris te ipsum sine adulatione, iudica et proximum cum dilectione. Est enim quod iudices, quod vides. Fieri enim potest ut aliquid mali videas, unde sordescas [Cisterciensis Ms., unde sordescat.]. Fieri potest ut malum suum ipse proximus tuus tibi confiteatur, et prodat amico quod texerat inimico. Quod videris [In Mss.: Quomodo videris.], iudica: quod non vides, Deo dimitte. Quando autem iudicas, dilige hominem, oderis vitium. Noli propter hominem diligere vitium, nec propter vitium odisse hominem. Homo proximus tuus est: vitium inimicum proximo tuo. Tunc amas amicum, si oderis quod nocet amico. Si credis, facis; quia iustus ex fide vivit.
6 [In discordia duorum quomodo se gerere debet amicus amborum.] Quod abundat in rebus humanis, hoc dico. Aliquando amico tuo charissimo inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. Incipiunt esse de tribus amicis duo inter se inimici, quid faciat medius qui remansit? Vult, exigit, flagitat a te ut oderis cum illo quem odisse coepit, et haec verba tibi dicit: Non es amicus meus, quia es amicus inimici mei. Quae vox huius est ad te, ipsa est et illius ad te. Tres enim eratis. Tres eratis, duo coeperunt esse discordes, remansisti tu. Si huic te iunxeris, illum habebis inimicum: si illi, istum: si ambobus, ambo murmurabunt. Ecce tentatio: ecce spinae in vinea quo conducti sumus. Exspectas forte a me audire quid facias. Permane amicus amborum. Qui discordant inter se, concordent per te. Mala si quae audis ab altero de altero, noli prodere alteri: ne forte sint postea amici qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi. Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos eius qui nos conduxit. Ecce nemo te prodit: Deus qui videt, ipse te iudicat. Audisti ab irato verbum, a dolente, a succensente; moriatur in te. Quare proditur, quare profertur? Non enim si in te fuerit, disrumpet te. Dic sane amico tuo, qui vult te facere inimicum amici tui: alloquere, et tanquam aegrotantem animum medicinae lenitate pertracta. Dic illi: Quare vis ut sim inimicus illius? Respondet: Quia inimicus meus est. Vis ergo ut sim inimicus inimici tui? Inimicus esse debeo vitii tui. Iste cui me vis facere inimicum, homo est: est alius inimicus tuus, cui debeo esse inimicus, si amicus tuus sum. Respondebit: Quis est alius inimicus meus? Vitium tuum. Respondebit: Quod vitium meum? Odium quo odisti amicum tuum. Esto ergo similis medico. Medicus non amat aegrotantem, si non odit aegritudinem. Ut liberet aegrotum, persequitur febrem. Nolite amare vitia amicorum vestrorum, si amatis amicos vestros.
7 [Iustitia. Ira, festuca; odium, trabes. Homicida, qui fratrem odit.] Sed qui dico, putasne facio ipse quod dico? Fratres mei, facio, si in me prius facio [Am. Er. et Mss.: Fratres mei, facio, in me prius facio; omisso, si. Paul que post habent: Odio vitia; pro: Odi vitia.]. In me autem facio, si a Domino accipio, facio. Odi vitia mea, cor sanandum offero medico meo. Persequor ea, quantum possum, gemo de illis, confiteor quia sunt in me, et ecce ego accuso me. O qui me reprehendebas, corrige te. Haec est iustitia, ne dicatur nobis: Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui [Matth. VII, 3-5]. Ira festuca est; odium, trabes est. Sed nutris festucam, et fit trabes: ira inveterata fit odium, festuca nutrita fit trabes. Ut ergo festuca non fiat trabes, non occidat sol super iracundiam vestram [Ephes. IV, 26]. Vides, sentis te odio liventem, reprehendis irascentem? Tolle odium, et recte reprehendis. Ira est in oculo eius, in tuo trabes. Nam si odisti tu, quomodo vides quod detrahas? Trabes est in oculo tuo. Quare trabes est in oculo tuo? Quia festucam ibi natam contempsisti. Cum illa dormisti, cum illa surrexisti: eam in te ipso excoluisti, falsis suspicionibus irrigasti, verba adulantium et ad te mala verba de amico deferentium credendo, nutristi. Festucam non avulsisti diligentia tua, trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli odisse fratrem tuum. Expavescis, an non expavescis? Dico tibi, Noli odisse, securus es [Sic Mss. Editi vero, et securus eris.]: et respondes mihi, et dicis mihi, Quid est odisse? Et quid mali est, quia odit homo inimicum suum? Odisti fratrem tuum: sed si odium contemnis, audi quod non attendis: Qui odit fratrem suum homicida est [I Ioan. III, 15]. Qui odit, homicida est. Numquid modo potes dicere, Quid ad me, ut homicida sim? Qui odit, homicida est. Non venenum parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti; non ministrum [Sic Mss. At editi, ministerium.] sceleris praeparasti, non locum, non tempus; postremo ipsum scelus non fecisti: tantum odisti, et prius te quam illum occidisti. Discite ergo iustitiam, ut non oderitis nisi vitia, homines ametis. Hoc si tenueritis, et hanc iustitiam feceritis, ut homines etiam vitiosos sanari malitis potius quam damnari, bonum opus in vinea fecistis. Sed exercete vos in hoc, fratres mei.
8 [Debitorum dimissio.] Ecce post sermonem fit missa cathecumenis: manebunt fideles, venietur ad locum orationis. Scitis quo accessuri sumus, quid prius Deo dicturi sumus? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Agite ut dimittatis, agite. Venietis enim ad verba ista orationis: quomodo ea dicitis? quomodo non dicitis? Postremo interrogo: Dicitis, an non dicitis? Odisti, et dicis? Respondebis mihi, Ego non dico. Oras, et non dicis? odisti, et dicis? oras, et non dicis? Cito respondeo. Ergo si dicis, mentiris: si non dicis, nihil mereris. Observa te, attende te: modo es oraturus, dimitte ex toto corde. Litigare vis cum inimico tuo, prius litiga cum corde tuo. Litiga, inquam, litiga cum corde tuo. Dic cordi tuo, Noli odisse. Illud autem cor tuum, animus tuus odit adhuc: dic animo [Colbertinus Ms., amicus tuus adhuc odit. Dic animae tuae, etc.], Noli odisse. Quomodo orabo, quomodo dicam, Dimitte nobis debita nostra? Possum quidem hoc dicere, sed quod sequitur quomodo dicam? Sicut et nos. Quid? Sicut et nos dimittimus. Ubi est fides? Fac quod dicis, Sicut et nos.
9 [Exemplum Christi.] Sed non vult dimittere anima tua, et contristatur, quia dicis ei, Noli odisse. Responde illi, Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Quare tristis es? Noli odisse, ne perdas me. Quare conturbas me? Spera in Deum [Psal. XLI, 6]. Langues, anhelas, aegritudine sauciaris; non potes tibi tollere odium. Spera in Deum, medicus est; pro te pependit in ligno, et nondum est vindicatus. Quid vis vindicari? Ideo enim odisti, ut vindiceris. Vide pendentem Dominum tuum, vide pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali praecipientem. Vide pendentem, et tibi languenti de suo sanguine medicamentum facientem. Vide pendentem, si vindicari vis. Vindicari vis; vide pendentem, audi precantem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34].
10 [Stephani charitas erga lapidatores suos. Saevit et diligit.] Sed potuit hoc facere, dicis mihi: ego non possum. Ego enim homo sum, ille Deus: homo ego, homo ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor: o homo, multum est ad te imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus, homo erat, an Deus? Homo erat. Plane homo erat: hoc erat quod tu. Sed quod fecit, nonnisi donante illo, quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit. Loquebatur Iudaeis, saeviebat et diligebat. Utrumque ostendere debeo, quia dixi, Saeviebat; dixi, Et diligebat: utrumque debeo demonstrare, et saevientem, et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice. Verba sunt sancti Stephani, quando Iudaeos alloquebatur: Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti saevientem: alterum debeo, audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, Dei famulum lapidare coeperunt. Hic proba, sancte Stephane, dilectionem tuam; hic, hic te videamus, hic spectemus, hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes, videamus si diligis saevientes: saeviebas adversus tacentes, videamus si diligis lapidantes. Si enim odisti, et odisse potuisti, nunc est tempus quando lapidaris, tunc maxime odisse debes. Videamus si reddis duritiam cordis lapidibus duris, lapidibus qui te lapidant. Lapides enim mittunt lapides, dura duri. Qui in lapide Legem acceperunt, lapides mittunt.
11 [Genu fixo orat pro inimicis.] Videamus, charissimi, videamus, spectemus magnum spectaculum: spectemus [Hoc loco Am. Er. et Colbertinus Ms., exspectemus.] et dici crastino proponendum. Videamus. Ecce Stephanus lapidatur, sit constitutus quasi ante oculos nostros. Eia membrum Christi, eia athleta Christi, inspice illum qui pro te pependit in ligno. Crucifigebatur ille, tu lapidaris. Ille dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tu quid dicis, audiam. Videam te, ne forte possim imitari vel te [Am. Er. et Mss.: Videam, teneam: forte possum imitari vel te.]. Primo beatus Stephanus stans oravit pro se, et ait: Domine Iesu, accipe spiritum meum. Deinde positis genibus pro lapidatoribus orans: Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum. Hoc dicto obdormivit [Act. VII, 51-59]. O felix somnus, et requies vera! Ecce quid est requiescere, pro inimicis orare. Sed paululum, quaeso te, sancte Stephane, expone mihi hoc, nescio quid, quare pro te stans orasti, et pro inimicis genu fixisti? Respondet fortasse quod intelligimus: Pro me stans oravi, quia pro me qui recte Deo servivi oravi, orando et impetrando non laboravi. Qui pro iusto orat, non laborat: ideo stans pro se oravit. Ventum est ut oraret pro Iudaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis, attendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari posset, et genu fixit. Fige genu in hac vinea, o fortis operarie: fige, inquam, genu in opere huius vineae, fortissime operarie. Magnum opus tuum, egregium et laudandum multum. Multum altum fodisti, qui odium inimicorum de corde exuisti. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.208r bnf1594.65 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLVIII. De verbis Michaeae prophetae, cap. VI, 6-8, Quid dignum offeram Domino, etc. Deque Psalmo LXXII, Quam bonus Israel Deus. etc . Habitus in basilica Celerinae. <<<     >>> SERMO L. De eo quod scriptum est in Aggaeo propheta, cap. II, V. 9, Meum est aurum, et meum est argentum. Contra Manichaeos .
monumenta.ch > Augustinus > 49