monumenta.ch > Augustinus > 48
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLVII. De ovibus, in Ezechiel cap. XXXIV, 17-31, ab illis verbis, Et vos oves meae, etc., usque, Et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. Contra Donatistas . <<<     >>> SERMO XLIX. In eumdem Michaeae locum, de iustitia quae facienda iussa est: et in Matthaei XX, de conductis in viuea. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, in die dominico.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLVIII[Recensitus in Mss. cs. cl. et in Am. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 236.]. De verbis Michaeae prophetae, cap. VI, 6-8, Quid dignum offeram Domino, etc. Deque Psalmo LXXII, Quam bonus Israel Deus. etc [Ex Augustini in hunc ipsum Michaeae locum sermone nonnihil quod minime continet subsequens tractatus, decerptum est a Beda, et in ipsa eius, non vulgata quidem falsoque ei tributa, sed vera et in pluribus Mss. libris reperta collectione sic profertur ad Galat. IV: «Ex sermone de propheticis verbis, ut homo diligat iustitiam et misericordiam et iudicium, paratusque sit ambulare cum Domino Deo suo. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege. Sed offendit, factum ex muliere; quia natum confitemur ex virgine. Factum non confitemur nisi hominem: Deus autem semper faciens est, fieri nescit ut sit. Fieri nescit Deus: sed fit ut aliquid alicui sit; quo modo dicitur, Domine, refugium factus es nobis; et, Dominus factus est adiutor meus. Quanta factus, qui nunquam est factus? Dominus autem Christus homo factus est, ut esset; ut qui Creator semper erat, creatura esset. Manens enim Deus factus est homo, ut fieret quod non erat, non ut periret quod erat. Hoc ergo de virgine quod factum est, quare ex muliere? Quod apud Hebraeos, ubi est prima lingua Scripturae, mulier nomen est significandi sexus, non amissae integritatis. Lege quando mulier formata est: Extraxit, inquit, Deus unam e costis eius, id est viri, et aedificavit eam in mulierem. Sic mulier Maria; sic ei dictum est antequam pareret, antequam conciperet, Beata tu inter mulieres.»]. Habitus in basilica Celerinae.

1 [Praedicator verbi operatur in auribus, Deus in corde.] Lectiones divinorum eloquiorum, cum recitarentur, audivimus. Ea nobis est materies loquendi proposita; inde sapere debemus, inde seminare quod sapimus, adiuvante illo, in cuius manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri [Sap. VII, 16]. Nec frustra alio loco scriptum est, In Domino laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum [Psal. LV, 11]. Hoc laudatur in Domino, quod dat Dominus. Quamvis ergo infirmi simus, vasa tamen sumus eius: capimus quantum possumus, communicamus sine livore quod capimus. Suppleat ille in cordibus vestris, quod nos minus fecerimus: quia et quod operamur in auribus vestris, quid est, nisi ille totum agat in cordibus vestris?
2 [Sacrificium Deo nos ipsi. Iudicium et iustitiam facere. Perversum iudicium non est iudicium.] Lectio prima prophetica quid nobis commendaverit, me commemorante recolite. Quid dignum, inquit, offeram Domino? Quaerebat homo sacrificium quo placaret Deum, vel quo placeret Deo [Codex cl., vel quod placeret Deo.]: Curvabo, inquit, genu Deo excelso, placabo eum in millibus taurorum, aut in denis millibus caprarum pinguium, aut offeram Deo fructum ventris mei pro peccato animae meae? Primogenita, inquit, mea offeram Deo meo pro peccato animae meae [Isthaec verba: Primogenita, inquit mea offeram Deo meo pro peccato animae meae, atque alia quaedam in hoc et in subsequenti sermone restituuntur ex Mss.]? Respondetur tibi, o homo. O homo, a quo respondetur, nisi a quo factus est homo? Respondetur ergo tibi, o homo, quaerenti quid offeras Deo, et unde places Deum, vel unde placeas Deo. Respondetur tibi quid sit bonum; aut quid aliud Dominus exquirat a te, nisi ut facias iudicium et iustitiam, et diligas misericordiam, paratusque sis ire cum Domino Deo tuo. Quaerebas quid offerres pro te: offer te. Quid enim Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te. Quaerit te a te, quia tu perdideras te. Si autem facias quod iussit, invenit in te iudicium et iustitiam: iudicium primo in te ipso, iustitiam ad proximum tibi. Quomodo iudicium in te ipso? Ut displiceas tibi quod eras, et possis esse quod non eras. Iudicium, inquam, de te ipso in te ipso sine acceptione personae tuae, ut non parcas peccatis tuis, nec ideo tibi placeant, quia tu facis: nec te laudes in bonis tuis, et Deum accuses in malis tuis. Hoc enim est perversum iudicium; et ideo nec iudicium. Ut enim ostenderet Deus perversum iudicium non esse iudicium, non ait, Quid Dominus quaerit a te, nisi facere rectum iudicium; sed, facere, inquit, iudicium. Si enim rectum, tunc iudicium; si autem perversum, non iudicium, sed vitium. Quid ergo faciebas, quando te perdideras, et post tuam perditionem ibas; ibas, et non redibas? Quid faciebas [Codex cl., ibas et nesciebas qui faciebas.]? Scio quid faciebas: in bonis tuis te laudabas, in malis tuis Deum blasphemabas. Hoc est perversum iudicium; et ideo, ut dixi, nec iudicium. Vis ergo facere rectum iudicium, hoc est iudicium? Illud quod faciebas, corrige; praepostera, et rectum erit. Quid est, Corrige? Deum lauda in bonis tuis, te accusa in malis tuis. Cum tibi ergo perversus displicueris, teque illo qui creavit adiuvante correxeris, rectus servabis iustitiam. Placebit enim tibi Deus, si rectus fueris. Non discrepabis a recto, nisi pravus atque perversus: rectus autem recto convenies, et sine dubio tibi placebit Deus. Quando enim displicebat, perverstati tuae displicebat.
3 [Non recti corde, qui de malorum felicitate scandalizantur.] Audi sanctum Psalmum: Quam bonus Israel Deus rectis corde! Iste qui hoc dicit in Psalmo, displicuerat illi Deus? Absit a me ut arguam, et non potius confitenti credam. Ecce audite mecum, et considerate quid dixerit. Quam bonus Deus, inquit, Israel! Quibus? Rectis corde. Mei autem, inquit, quando non eram rectus corde, mei autem pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod est, commoti sunt pedes; hoc est, effusi sunt gressus mei. Quod est, pene; hoc est, paulo minus. Quid itaque ait, pene, paulo minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei? Pene, inquit, lapsus sum, pene cecidi. Unde in tantum periculum pervenisti? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Zelavi, inquit, in peccatoribus, intuens pacem peccatorum: hoc est, malos homines videndo felices, titubavi sub Deo, pene cecidi a Deo. Ecce unde illi displicuerat Deus, quare mali habent bona.
4 [Quantum propinquant casui.] Denique videte verba titubantis, quae apud se dixerit: Ecce ipsi peccatores. In ipso psalmo verba sunt titubantis: Ecce ipsi peccatores in saeculo obtinuerunt divitias. Et dixi: Quomodo scivit Deus? Ipse dicit in Psalmo, ipse loquitur, cui nondum recto Deus displicuerat, quod mali abundarent bonis. Quomodo, inquit, scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte adhuc quid adiungat; videte quemadmodum ritubando propinquet casui, et sit vicinus perditioni; videte, inquam, quid adiungat: Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Perdidi, inquit, totum quod bene vixi. Iustificavi cor meum, lavi in innocentibus manus meas, ad hoc ut mali sint felices, et ego tribuler. Et fui, inquit, flagellatus tota die. Gaudent illi, et ego flagellor: gaudent qui blasphemant Deum, flagellor qui colo Deum. Quomodo scivit Deus? Hinc titubavit, hinc pene cecidit, hinc putavit ad Deum res humanas non pertinere.
5 [Gubernatio rerum ad Deum pertinet.] Cum ergo hoc putaret, non recto, sed perverso corde, et quasi verisimili ratione duceretur propter istam inconvenientiam credere ad Deum gubernationem rerum humanarum non pertinere; placuerat illi sic praedicare, hoc asserere, hoc docere: revocatus est sanctorum auctoritate et praedicatione [Editi non habebant, et praedicatione; quod nos ex Cisterciensi Ms. addidimus.]. Videte enim verba eius: Si dicebam, inquit; Si dicebam, narrabo sic, praedicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad Deum curam rerum humanarum non pertinere. Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Quomodo ergo narrabo sic? Non sic narravit Moyses, non sic narravit Abraham, Isaac et Iacob; non sic narravit Ieremias, non sic Isaias, non sic caeteri Prophetae. Isti autem omnes filii tui. Ego ergo si narrabo sic, generationem filiorum tuorum reprobabo.
6 [Hoc Psalmista suscepit cognoscere.] Quid ergo faciam? Suscepi cognoscere. Suscepi, inquit, cognoscere: sed magnum est hoc cognoscere, difficile est cognoscere. Hoc, inquit, posteaquam dixit, Suscepi cognoscere; hoc labor est ante me: quomodo cognoscam et iustum Deum esse, et res humanas nosse, et perversis bene esse, rectis aliquando male esse. Quomodo sit iustum, suscepi cognoscere, et labor est ante me.
7 [Quomodo vel quamdiu Deus sinat et bene esse malis et male esse bonis.] Quousque labor? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Intra ergo in sanctuarium Dei, anima fidelis; intra in sanctuarium Dei, anima pia, cui non displicet Deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet Deus. Et si nescis qua ratione fiat, crede non iniuste fieri quod sinit aut facit Deus. Humana ratione ducebaris, divina auctoritate revocare, et crede aliquid ibi esse quod te latet. Nam Deum perversum et iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. Sic intrans fide in sanctuarium Dei, intrans credendo, discis intelligendo. Sic enim ait: Donec introeam in sanctuarium Dei, quo intrat fides: et post fidem quid? Et intelligam in novissima. Venient novissima, quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. Venient, inquam, novissima, quando discernentur pii ab impiis, iusti ab iniustis, laudatores Dei a blasphematoribus Dei: venient quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic: sed quod nunc est in occulto, post erit in manifesto.
8 [Malis non revera bene est, nec bonis male. Malum est, malum pati. Bona quibus facias bene, et quae faciunt bonum.] Ingredere mecum, si potes, in sanctuarium Dei; forte ibi, si possum, docebo te: imo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc malis non esse bene, et melius esse bonis quam malis; quamvis nondum venerit bonorum plena [Sic in Mss. At in editis omittitur, plena.] felicitas, nondumque venerit malorum poena novissima. Forte intelliges mecum, non esse bene malis. Rogo enim te, et quaero abs te, tibi quare male est. Responsurus es, Egestas angit, premit difficultas; dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. Tibi ideo male est, quia pateris mala; et bene est illi, qui est ipsum malum? Multum interest inter malum esse, et malum pati. Tu quod pateris non es: malum enim pateris, sed tu malus non es. Malum, inquam, pateris, sed tu malus non es: ille autem malum non patitur, et malus est. Noli ergo falli, noli falli: non potest fieri ut tibi male sit, qui pateris malum; et illi bene sit, qui est malus. Cum enim est malus, putas quia non patitur malum, cum patitur se ipsum? Tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo; et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corde suo? Tibi male est, quia malam habes villam; et bene est illi, qui malam habet animam? Esto bonus, qui habes bona. Bonae sunt divitiae, bonum est aurum, bonum est argentum, bonae familiae, bonae possessiones: omnia ista bona sunt, sed unde facias bene, non quae te faciant bonum. Habeto bona, quae te faciant bonum. Quae sunt, inquis, ista? Fac iudicium, fac iustitiam. Bona sunt quae habes: fac iudicium, fac iustitiam; esto et tu bonus inter bona tua. Erubesce bonis tuis: esto bonus mansurus inter bona peritura. Erubesce bonis tuis: noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. Caetera quomodo se habeant, fratres mei, quomodo sit servanda iustitia, et quomodo diligenda misericordia, et quomodo debeat quisque paratus esse ire cum Domino Deo suo, alio tempore, donante Domino, disputabimus vobis. Tenete me debitorem, ne diu habeatis fatigatorem, sed pro viribus meis adiutorem [Istud, sed pro viribus meis adiutorem, additum est auctoritate Cisterciensis Ms.].
Augustinus HOME

bke16.208r bnf1594.65 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLVII. De ovibus, in Ezechiel cap. XXXIV, 17-31, ab illis verbis, Et vos oves meae, etc., usque, Et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. Contra Donatistas . <<<     >>> SERMO XLIX. In eumdem Michaeae locum, de iustitia quae facienda iussa est: et in Matthaei XX, de conductis in viuea. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, in die dominico.
monumenta.ch > Augustinus > 48