monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLVI. De Pastoribus in Ezechiel cap. XXXIV, 1-16, ab illis verbis, Et factum est, etc., usque, Et pascam eas cum iudicio. Contra Donatistas . <<<     >>> SERMO XLVIII. De verbis Michaeae prophetae, cap. VI, 6-8, Quid dignum offeram Domino, etc. Deque Psalmo LXXII, Quam bonus Israel Deus. etc . Habitus in basilica Celerinae.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLVII[Recognitus est ad omnes codices scriptos et excusos qui in sermone modo praecedenti designantur.] [Note: Alias, in tomo 9.]. De ovibus, in Ezechiel cap. XXXIV, 17-31, ab illis verbis, Et vos oves meae, etc., usque, Et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. Contra Donatistas [Loca ex hoc tractatu refert Florus ad Rom. I, et Gaalt I.].

1 [Oves pascuae et manuum Dei sumus.] Verba quae cantavimus, continent professionem nostram, quia oves Dei sumus: nec importune poscimus cum lacrymis eius misericordiam, cuius oves sumus. Diximus enim: Ploremus ante Dominum, qui fecit nos; quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ne quisquam plorans se exaudiri posse desperet, commemorata est necessitudo quaedam exaudiendi nos Deo: Quoniam ipse est Dominus Deus noster, qui fecit nos. Ille Deus noster: nos populus pascuae eius et oves manuum eius [Ulim. et Lov., et opus manuum eius. Verius Er. et Mss., et oves manuum eius.] [Psal. XCIV, 6 ] [et 7]. Pastores homines, vel etiam patresfamilias domini pecorum, oves quas habent, non ipsi fecerunt; oves quas pascunt, non ipsi creaverunt: noster autem Dominus Deus, quia Deus et creator est, fecit sibi oves quas habeat, et quas pascat; nec alter instituit, quas ipse pascit; nec quas ipse instituit, alter pascit. Ploremus ergo ante illum. Neque enim in bono sumus, cum in hoc saeculo sumus. Cum enim placebimus Domino in regione vivorum, tunc detergentur lacrymae nostrae; et dicemus ei laudes, qui nos exemit de vinculis mortis, pedes nostros a lapsu, oculos nostros a lacrymis, ut placeamus Domino in regione vivorum [Psal. CXIV, 8 ] [et 9]: quia difficile est ut ei placeatur in regione mortuorum. Est autem et hic unde illi placeamus, eius misericordiam in nos deprecando, a peccatis nos, quantum possumus, abstinendo, in quantum autem non possumus, confitendo atque plangendo. Ita in hac vita sumus sperantes aliam vitam, plorantes in spe: imo plorantes in re, gaudentes in spe.
2 [Pastoris vox cum tremore audienda.] Professi ergo in hoc cantico, quia oves eius sumus, populus pascuae eius, oves manuum eius; audiamus quid ad nos loquatur, tanquam ad oves suas. Pridem pastoribus loquebatur superiore lectione: praesenti autem et hodierna ovibus loquitur. In illis ergo eius verbis nos cum tremore audiebamus, vos cum securitate: quid ergo in istis verbis hodiernis? Numquid vicissim nos cum securitate, vos cum tremore? Non utique. Primo, quia etsi pastores sumus, pastor non solum quod dicitur ad pastores, cum tremore audit, sed etiam quod dicitur ad oves. Si enim securus audit quod ad oves dicitur, non est illi cura de ovibus. Deinde iam et tunc diximus Charitati vestrae, duo quaedam in nobis esse consideranda: unum, quod christiani sumus; alterum quod praepositi sumus. Quod ergo praepositi sumus, inter pastores deputamur, si boni sumus: quod autem christiani sumus, et nos vobiscum oves sumus (In superiore sermone, n. 2). Sive ergo Dominus pastoribus loquatur, sive ovibus, nos omnia cum tremore oportet audire: nec recedat sollicitudo de cordibus nostris, ut ploremus ante Dominum qui fecit nos.
3 [Gregis Dei securitas.] Audiamus itaque, fratres, unde Dominus oves improbas corripiat, et quid promittat ovibus suis. Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus. Primo, quanta felicitas est, esse gregem Dei, si quis cogitet, fratres, etiam in istis lacrymis et in istis tribulationibus magnum gaudium concipit. Neque enim in eius grege est, quem lupi possunt flagellare, aut cuius somnum possunt captare praedones. Illi enim dictum est, Qui pascis Israel [Psal. LXXIX, 2]; de quo dictum est, Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]. Vigilat ergo ille super nos vigilantibus nobis, vigilat et dormientibus nobis. Si ergo de pastore homine securum est pecus hominis; quanta debet esse nostra securitas pascente Deo, non tantum quia pascit nos, sed etiam quia fecit nos?
4 [Vox pastoris nunc temporis audienda.] Una est nostra sollicitudo, quae nobis imponitur, audire vocem pastoris: et est nunc tempus audiendi, quia ille nondum assumpsit tempus iudicandi. Qui loquitur, modo tacet. Loquitur enim in praecepto, tacet in iudicio. Ideo dicit quodam in loco: Tacui; numquid semper tacebo [Isai. XLII, 14]? Quomodo tacuit, cum hoc ipsum loquendo dixerit? Qui dicit, Tacui, non tacet quia et hoc ipsum dicere, Tacui, non tacere est. Audio ergo te loquentem in tot praeceptis, in tot sacramentis, in tot paginis, in tot libris: audio denique in hoc ipso quod dicis, Tacui, numquid semper tacebo? Quomodo ergo tacuisti? Quia nondum dico, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; et nondum dico aliis, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34, 41]: et haec ipsa ita nondum dico, ut iam praedicam [Er. Ulim. et Lov.: Et nondum haec ipsa ita dico, ut iam praedicavi. Emendantur ad Mss.]. Ultimam sententiam, quam dicturus est iudex, in tabella scripturus manu sua, ultra quam sententiam nihil iam iudicaturus est, partes non audiunt: illis foras exeuntibus scribitur. Attonitae sunt ambae partes atque suspensae, contra quam vel pro qua sententia illius procedat. Magnum secretum iudicis, unde secretarium nominatur. Magnus timor eorum qui in causa sunt; quid ille cogitet, et quid scribat ignoratur: et homo est, et illi de quibus ille iudicat, utique homines sunt. Ille autem Deus noster est, et nos populus pascuae eius et oves manuum eius. Et cum sit ille Creator, nos creatura; ille immortalis, nos mortales; ille invisibilis, nos visibiles; noluit nos in hac vita latere, quam ultimam sententiam in fine dicturus sit. Nemo ante dicit, Damno, qui vult damnare: nemo ante dicit, Ferio, qui vult ferire.
5 [Dei patientia ne abutamur.] Magna ergo lenitas, magna misericordia, magna mansuetudo: sed si non abutamur patientia eius ad nostram nequitiam; et illo nostra portante peccata, nos quasi ad faciendum ei onus augeamus peccata peccatis; quasi ut ille plus portet, qui non laborat cum portat: peccata nostra, quibus adhuc parcit, quia adhuc sustinet, illius ostendunt patientiam, nostram cumulant sarcinam. Ignoras, inquit, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Patientia illa est, quam taciturnitatem vocat, de qua dicit, Tacui; numquid semper tacebo? Ergo cum argueret quosdam, et diceret, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras, etc. ait, An divitias bonitatis eius et longanimitatis contemnis? Quia ille bonus est, quia longanimis, quia videt et tacet, quia videt et sustinet, putas illum iniquum? Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Et vide si semper tacebit, qui modo tacet? Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii, Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua [Rom. II, 4, 21, 5, 6]. Ergo tacet; numquid semper tacebit? Item dicit post quaedam enumerata peccata: Haec fecisti, et tacui; id est, haec fecisti, et non vindicavi: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. Et revera hoc cogitant multi, cum fecerint multa mala, et mali sibi accidere nihil viderint; non tantum placent eis facta sua mala, sed etiam Deo placere putant: in tantum procedit impietas, ut et Deum sibi similem existimet impius contemptor. Et cum Deus eum adducat monendo, docendo, hortando, corripiendo, ad similitudinem suam; non solum non sequitur similitudinem Dei, sed Deum vult ducere ad similitudinem suam. Haec est iniquitas maior, quam ipsa peccata, a quibus se non corrigit [Sic Mss. At editi, dum ipsa peccata, a quibus se non corrigit, Deo placere putat.]. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? Et quid sequitur? Arguam te [Psal. XLIX, 21]. Quare hoc? Tacui; numquid semper tacebo? Itaque, fratres, quoniam sermo iste qui de Dei ore procedit, et me terret, et vos (omnes enim unam spem bonam habemus in illo, et omnes pariter timere debemus, ne illo offenso non inveniamus quod sperabamus, sed experiamur quod contempsimus); audiamus omnes tanquam oves Dei, dum loquitur qui tacet, dum monet nos, et nondum iudicat nos qui fecit nos, dum vacat audire, dum licet et legere [Mss. Remigiensis et Cisterciensis, dum licet eligere.].
6 [Non evellenda zizania ante messem, nec haedi ante iudicium separandi. Et vos,] inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter ovem et ovem, et arietes et hircos. Quid hic faciunt hirci in grege Dei? In eisdem pascuis, in eisdem fontibus, et hirci tamen sinistrae destinati dextris miscentur, et prius tolerantur qui separabuntur; et hic exercetur ovium patientia, ad similitudinem patientiae Dei. Separatio enim ab illo erit, aliorum ad sinistram, aliorum ad dexteram. Nunc autem ipse tacet, tu vis loqui. Sed unde dico, Tu vis loqui? Unde ipse tacet. A vindicta iudicii, non a verbo correptionis. Ipse nondum separat, tu vis separare. Ipse mixta tolerat, qui seminavit. Si ante ventilationem frumentum vis esse purgatum, tuo vento pessime ventilaberis. Licuerit servis dicere, Vis, imus, et colligimus ea? Stomachati enim sunt videndo zizania, et doluerunt segeti bonae permixta zizania; et dixerunt, Nonne bonum semen seminasti? Unde ergo apparuerunt zizania? Ille rationem reddidit unde apparuerunt; non tamen permisit ut ante tempus evellerentur. Quamvis et ipsi servi stomachati adversus zizania; consilium tamen et praeceptum a domino expetiverunt. Displicebant illa inter segetem: sed videbant servi, quia si vel in ipsis zizaniis evellendis aliquid sua sponte facerent, ipsi zizaniis annumerarentur. A Domino exspectaverunt praeceptum, iussionem regis sui quaesierunt: Vis, imus, et colligimus ea? Et ille: Non. Et reddidit inde causam: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. Sedavit ab indignatione, nec reliquit in dolore. Grave enim videbatur servis esse zizania inter frumentum; et vere grave erat. Sed alia est conditio agri, alia quies horrei. Tolera; ad hoc enim natus est: tolera, quia forte toleratus es. Si semper bonus fuisti, habeto misericordiam: si aliquando malus fuisti, noli perdere memoriam. Et quis est semper bonus? Facilius, si te Deus diligenter discutiat, inveniet te etiam nunc malum, quam tu te semper bonum. Ergo toleranda sunt zizania haec inter frumentum, hirci inter arietes haedi inter oves. Quid autem ille de frumento? In tempore, inquit, messis, dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum ea; triticum autem meum recondite in horreo. Transiet ergo agri concretio, veniet messis discretio. Exigit de nobis modo Dominus patientiam, quam proponit in se, dicens tibi: Ego certe si modo voluero iudicare, numquid inique iudicabo? Ego si modo voluero iudicare, numquid falli potero? Si ego qui semper recte iudico, et qui falli non possum, differo iudicium meum; tu ignorans quemadmodum iudicandus sis audes tam praepropere iudicare? Videte, fratres, quemadmodum illis servis volentibus ante tempus eradicare zizania, hoc opus nec in messe concessit. Ait enim, In tempore messis dicam messoribus: non ait, Dicam vobis. Sed quid, si ipsi servi messores erunt? Non. Nam exponens omnia singillatim: Messores, ait, Angeli sunt [Matth. XIII, 24-30, 37-43]. Homo ergo carne septus, carnem portans, aut forte caro totus, id est, caro corpore, carnalis animo, audes ante usurpare officium alienum [Beccensis Ms., iudicium alienum.], quod nec in messe erit tuum? Hoc de separandis zizaniis: de hircis quid? Cum venerit Filius hominis, et omnes Angeli cum eo, sedebit in sede gloriae suae; et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eas, sicut pastor separat oves ab haedis [Id. XXV, 31, 32]. Et veniet, et separabit: veniet messis, et separabuntur. Modo ergo tempus separationis non est, sed tolerationis. Nec ideo ista dicimus, fratres, ut corripiendi dormiat diligentia: imo vero ne in illud iudicium incauti veniamus, et caeci negligentes caecitatem nostram subito nos ad sinistram inveniamus, disciplina exerceatur, iudicium non praecipitetur.
7 [Dei iudicium securi boni, trementes mali exspectant.] Quid ergo Dominus? Ecce ego iudico inter ovem et ovem, et arietes et hircos. Ego iudico: magna securitas, ipse iudicat, securi sint boni. Iudicem ipsorum nullus adversarius corrumpit, nullus advocatus circumvenit, nullus testis illudit. Sed quantum securi sunt boni, tantum timeant mali. Non talis iudicat, cui aliquid abscondatur. Numquid enim Deus iudicans quaesiturus est testes, per quos discat quis sis? Unde potest falli quis sis, qui noverat quis esses futurus? Te interrogat, non alium de te. Dominus, inquit, interrogat iustum et impium [Psal. X, 6]. Interrogat autem te, non ut discat a te, sed ut confundat te. Habentes ergo iudicem talem, quem nemo contra nos fallit, nemo pro nobis; sic agamus, ut eius iudicium venturum non timeamus, sed exspectemus et desideremus. Numquid enim frumenta timent, ne mittantur in horreum? Imo optant vehementer et desiderant. Numquid oves timent, ne ponantur ad dexteram? Imo nihil eis tam tardum est, quam donec fiat. Hi vero ex animo et tota sinceritate dicunt, eum orant, Veniat regnum tuum. Mali vero hominis in his verbis et cor trepidat, et lingua titubat. Quomodo enim dicis, Veniat regnum tuum? Ecce veniet: qualem te inveniet? Sic ergo age, ut securus ores. Et si quid forte inest in conscientia errati atque peccati, habes in ipsa oratione medicinam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 10, 12]. Voluit enim Deus sic te esse debitorem, ut habeas debitorem. Peccando quippe inimicum te facis Deo [Cisterciensis Ms., inimicum facis Deum.]: sed attende ne forte tu habeas inimicum. Dimitte, et dimittetur tibi. Quod facis qui potes in peccato inveniri, hoc in te faciet qui de nullo peccato poterit iudicari. Si autem ut homo in peccato positus, peccatori tuo non parcis, nec tuam in illo conditionem respicis, nec de caetero lapsum tuae fragilitatis horrescis; quid tibi facturus est, qui tam securus iudicat, quomodo qui nunquam peccat?
8 [Conscientia cito mundanda.] Danda ergo opera est purae conscientiae: et si forte aliquis inest scrupulus, praeveniamus faciem eius in confessione. In Psalmo nunc, cum cantaretur, audivimus, Praeveniamus faciem eius in confessione [Psal. XCIV, 2]. Praeveniamus eum, ne nos ipse praeveniat. Post confessionem non afferet ultionem, si et tu post confessionem non repetas iniquitatem. Praeveni antequam praeveniaris. Quia enim venturus est, certum est: perdes, si non desideras quod futurum est. Nam et te nolente venturus est. Numquid eum dilaturus es, recusando ne veniat? Sicut noverat horam qua iudicari debuit, sic novit et horam qua debeat iudicare. Veniet ille, tu vide qualis futurus sis. Hodie inest scrupulus, hodie sit confessio, hodie renuntietur scrupulo; hodie dimittitur, hodie laxatur [Ita omnes Mss. Editi vero, hodie dimittatur, hodie laxetur.]. Non est ut dicas, Differt Deus veniam: tu noli differre medicinam tuam. Habes enim aliquid in animo quod te angat: et si angit, et sollicitat. Utique si in domo tua esset lapis offendens oculos tuos, iuberes eum auferri de medio; maxime si aliquem paulo maiorem hospitem in domo tua esses recepturus. Cum ergo Deum invocas, in te vocas; quomodo veniet in te, cui locum quo recipias, non mundasti? Sed minus idoneus es auferre de corde tuo, quod tibi ipse fecisti? Ipsum invoca, ut mundet; ipsum invita, ut intret: dum tamen quod facturus es, modo facias, cum loquitur monendo, et tacet iudicando.
9 [Doctrina accepta non amaro corde communicanda.] Dixit hic hircos, dixit arietes, et iudicat inter eos. Et quid eis dicit? Numquid non sufficit vobis, quia bonam pascuam pascebatis? et reliquias pascuae vestrae conculcabatis pedibus vestris; et potabatis aquam, quae subsidebat, id est, quae pura et tranquilla erat, et reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meae conculcationes pedum vestrorum depascebant, et conturbatam pedibus vestris aquam potabant. Quid est hoc? Pascua Dei bona sunt, et fontes Dei puri sunt. Habemus hoc in Scripturis sanctis. Qui sunt ergo, qui quod tranquillum est inde bibunt; et quod mundum est inde pascuntur; et conculcant reliquias et turbant aquam, ut oves aliae conculcatas herbas accipiant et aquam conturbatam bibant? Et hoc utique videtis displicere pastori, qui dicit dum fiunt ista, Ego iudico inter ovem et ovem: ad hoc utique ne fiant. Sunt multi qui tranquille discunt, perturbate docent; et cum habeant doctorem patientem, saeviunt in discentem. Quam nos enim tranquille doceat ipsa Scriptura, quis nescit? Venit ergo aliquis, et legit praecepta Dei; legit et capit, capit tranquillus de tranquillo bibens, et de viridi et mundo pascens. Venit [Hoc loco Er. et aliquot Mss., velit. Paulo post tres Mss., indignatur, perturbat.] aliquis audire ab illo aliquid; indignatur, perturbatur, tarditatem aliquando serius intelligentis accusando, turbatum facit minus intelligere, quod poterat audire tranquillus.
10 [Doctores lividi et amarulenti.] Nec hoc ideo dixerim, fratres, quia non est aliquando corripienda duritia, quam ipsa tanta veritatis tranquillitas corripit, dicens: O insensati et tardi corde ad credendum [Luc. XXIV, 25]! si ista fiunt ea dilectione qua volumus curam incutere hominibus, ad incutiendam diligentiam intentionis, et ad serenandam forte nubem mentis suae, quam de curis saeculi contraxerunt; et forte cogitando alia inutilia, quod utile est audire non possunt. Deinde etiamsi in se quisque videat tarditatem, non sine causa ille accusatur, ut Deum roget, et solvat tarditatem, donet veritatem. Aut enim si negligentia nostra minus intelligimus quod audivimus, utique negligentia corripienda est: aut si tarditas est, cum fuerit accusata, erit unde rogetur Deus. Nec doctores ergo tales reprehendendi sunt: sed qui hoc faciunt animo amaro, animo invido, ipsi conculcant pascua, et turbant fontes; quidquid forte noverint, ita volunt nosse, ut alii non noverint. Malignae mentis homines, tartareo zelo pleni, lividi non in corpore, sed in corde, legerunt et intellexerunt; cum interrogati fuerint, multum est ad te, ego tibi ista credam? et tu dignus es ista legere vel audire? Quid turbas aquam? Ambobus fons manat. Quid conculcas herbas communes? Non tu pluisti, ut nascerentur.
11 [Non sufficit bona conscientia, si est negligens coram hominibus conversatio.] Est aliud in his verbis, quod non absurde potest intelligi. Sunt homines qui putant sibi in bene vivendo sufficere conscientiam, et non valde curant quid de illis alter existimet; ignorantes quia cum homo viderit hominem bonae conscientiae negligentius viventem, passim se cuilibet et ubilibet coniungentem, habentem scientiam quod nihil sit idolum, et tamen in idolio recumbentem, conscientia illius cum sit infirma, aedificatur non ad ea quae perscrutatur, sed ad ea quae suspicatur [I Cor. VIII, 10]. Neque enim homo par tuus [Editi, pater tuus. Castigantur auctoritate Cisterciensis Ms. et Flori.], frater tuus, intrare potest in conscientiam tuam, quam novit Deus. Conscientia tua coram Deo est, conversatio tua coram fratre tuo: si de te ille aliquid mali suspicans, perturbatus aedificatur ad aliquid faciendum quod te putat facere, cum sic vivis; quid prodest quia venter conscientiae tuae hausit aquam puram, et ille de tua negligenti conversatione bibit turbatam [Sic Florus et meliores Mss. Alii quidam, de tua negligentia conversationem habet turbulentam. Editi autem, de tua negligentia conversationem bibit turbatam.]?
12 [Hominibus placere quatenus studendum.] Et audis tales, cum corripiuntur ne ista faciant, respondere nobis, et dicere: Apostolus dixit, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem [Galat. I, 10]. Et hic aquam turbas, pascua conculcas. Attende melius, ne et tibi aquam turbes [Sic Florus et plerique Mss. At editi, turbet quod, etc.]. Quod ait Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, optime accipio, apostolicam sententiam libenter agnosco. Sed aliud in Apostolo non legisti: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant? Rursus eumdem apostolum non audisti: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei [I Cor. X, 33, 32]? Tertio eumdem apostolum non audisti: Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus [II Cor. VIII, 21]? Ait ergo ille, Expone itaque mihi, quomodo intelligam diversa atque contraria: hac dicentem Apostolum, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem; hac dicentem, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: hac dicentem, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae [Id. I, 12]; hac dicentem, Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si tranquillus audias, si tibi ipsi aquam tuae mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam. Sunt homines temerarii iudices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam iactare quod nec suspicantur: contra tales quid remanet, nisi testimonium conscientiae nostrae? Neque enim, fratres, etiam in illis quibus placere volumus, gloriam nostram quaerimus, aut gloriam nostram quaerere debemus, sed illorum salutem: ut si bene ambulamus, nos sequendo non errent; imitatores nostri sint, si nos Christi [Id. IV, 16]; si autem nos non Christi, imitatores sint Christi. Ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene pascentibus ipse solus est: quia omnes in illo sunt. Non ergo utilitatem nostram quaerimus, quando placere hominibus [Cisterciensis Ms., omnibus.] volumus: sed gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. Contra quos autem dixerit Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, manifestum est; et propter quos dixerit, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo per omnia, manifestum est: utrumque dilucidum, utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum; tu tantum pasce et bibe, noli conculcare et turbare.
13 [Quando sufficiat conscientia.] Nam et Domiminum ipsum Iesum Christum magistrum Apostolorum utique audisti, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16]: id est, qui vos fecit tales. Nos enim populus pascuae eius, et oves manuum eius [Psal. XCIV, 7]. Ille ergo laudetur, qui te fecit bonum, si bonus es; non tu, qui per te ipsum non poteras esse nisi malus. Quid vis autem in contrarium ducere veritatem, ut quando boni aliquid facis, te velis laudari; quando mali aliquid facis, Dominum velis vituperari? Utique enim qui dixit, Luceant opera vestra coram hominibus; ipse dixit in eodem sermone, Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus. Sed sicut in Apostolo ista tibi contraria videbantur, sic et in Evangelio. Si autem non perturbes aquam cordis tui, et hic agnosces pacem Scripturarum, et habebis cum eis et tu pacem. Si autem tu cum eis habere nolueris pacem, tu in te committis litem tuam, illae non amittent pacem suam. Propter illos enim qui se hominibus iactando commendant [Florus et aliquot Mss., se hominibus iactant, et ita ventilant opera, etc. Duo autem carent istis verbis, et ita ventilant.], et ita ventilant bona opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant, eamdemque laudem hominum quasi pro mercede computent bonorum operum suorum; de his dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Contra eos dicitur, Cavete iustitiam vestram facere coram hominibus. Proinde sequitur, Ut videamini ab eis [Matth. VI, 1, 2]. Ultra non porrexit intentionem, hic fecit finem. Nolite sic facere coram hominibus, quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, ut ipse sit finis operis vestri, videri ab eis. Nolite ergo sic, ut videamini ab eis. Hac autem [Ita Mss. At editi, hic autem.] non ibi ponit finem, ut videamur ab hominibus, coram quibus vult esse bona facta nostra: sed ait, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra. Non quievit, neque hic remansit: sed duxit hinc te sursum [Sic Florus et aliquot Mss. Editi vero, rursum.], et tulit te a te (caderes enim, si esses in te), et ubi tutus esses, posuit te. Videant, inquit, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Noli irasci, quia ille glorificatur: apud illum esto, et in illo glorificaberis. Ut non glorietur, ait Apostolus, omnis caro coram illo. Ergo sine gloria remanebimus? Non: ait enim ipse, Qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 29, 31]. Nam et testimonium conscientiae nostrae ita nobis [Editi, in nobis. At Florus et Mss., ita nobis.] gloria est, quia in illo est. Nam si ita est gloria nostra, ut nobis placeamus, et efficiamur placentes nobis; valde stulto homini placet, qui sibi placet.
14 [Bonae conversationis cura.] Curemus ergo, fratres, non tantum bene vivere, sed etiam coram hominibus bene conversari; nec tantum habere bonam conscientiam, sed quantum potest nostra infirmitas, quantum vigilantia fragilitatis humanae, curemus nihil etiam facere quod veniat in malam suspicionem infirmo fratri: ne forte puras herbas mandendo, et puras aquas bibendo conculcemus pascua Dei, et oves infirmae conculcatum manducent, et turbatum bibant. Et vae [Editi, et vel. At Mss., et vae.], propter istum qui dicit, Ego iudico inter ovem et ovem.
15 [Oves et hircos nunc discernere solius Dei est. Pro istis haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego iudico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam.] Aliud aliquid dicat. Iam audivimus de his qui conculcant herbas, et perturbant aquas: audiamus aliud genus mali, et magnum genus mali. Postea de hircis nullam facit mentionem: semel illos nominavit, ut sciremus esse. Ipse enim illos bene novit. Postea sic loquitur, tanquam omnes oves sint. Primo quomodo ipse videt, postea vero quomodo nos videmus, locutus est. Hirci enim quia insunt, et quia in fine separabuntur, notum sit ovibus [Duo Mss., omnibus.]: modo tanquam inter ovem et ovem discerno. Non scit nisi praedestinatione [Sic Mss. At editi: Nam scit praedestinatione.] et praescientia oves et hircos, ille solus, qui praedestinare potuit, quia praescire. Modo qui omnes sub signo [Editi, sub iugo. Reponimus, sub signo; quia sic omnes Mss.] Christi sunt, et omnes ad gratiam Dei accedunt, ovem te putas, hircum te forte Deus novit: sed tanquam ovis audi quod audis, Ecce ego iudico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam.
16 [Schismatis Donatistarum auctores superbi. Quoniam lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras.] Quis hoc non intelligat? quis non exhorrescat? Si nullae oves foris sunt, non est factum. Si autem multas oves foras errare plangimus, vae quorum humeris et lateribus et cornibus factum est. Non enim haec facerent, nisi fortes oves. Quae sunt fortes? De suis viribus praesumentes. Quae sunt fortes? De sua iustitia gloriantes. Non diviserunt oves, non foras miserunt, nisi qui se iustos esse dixerunt: humeri [Editi humeris. Melius Cisterciensis Ms., humeri.] audaces ad impellendum, quia non portant sarcinam Dei: latera mala, conspirantes amici, societas pertinaciae: cornua erecta, elata superbia [Plures Mss., superba.]: impelle lateribus et humeris, ventila cornibus, mitte foras quod non emisisti [Sic Mss. Editi autem, emisti.]: Certe ipsa tota causa est, quia tu iustus et alii iniusti, et indignum erat ut iustus esset cum iniustis: indignum videlicet, ut frumenta essent inter zizania; indignum, ut oves inter hircos pascerent, donec pastor veniret qui in separando non errat. Itane tu angelus eradicans zizania? Non te agnoscerem angelum eradicantem zizania, nec si iam messis venisset. Ante messem non tu, sed quisquis fuerit, non est verus. Qui designavit messores, designavit et tempus. Possent et homines se angelos dicere. Invenimus fortasse in Scripturis et homines dictos angelos, sed tamen ego tempus messis attendo. Angeli tibi nomen potes imponere, tempus messis non potes breviare. Itaque falsum dicis, quia sis [Editi, qui sis. Melius fortasse aliquot Mss., quia sis; scilicet Angelus.]: quia nondum venit quando sis. Proinde cum venerit, et veri messores missi fuerint, nescio ubi te inveniant, utrum purgandum qui in horreo recondaris, an alligandum qui in ignem proiiciaris. Ideo enim dico, forte, quia non audeo iudicare. Modo te foris doleo: utrum sis futurus intus, ignoro.
17 [Donatistas separationem suam excusare non posse.] Interim audi ex alio Scripturae testimonio de te scriptum esse, cum vivis; et noli velle zizania eradicare, quando tempus non est; sed tu ipse intro redi, cum tempus est. Dicit alia Dei Scriptura: Filius malus ipse se iustum dicit [Prov. XXIV, sec. LXX]. Hi sunt humeri et latera et cornua tua. Male fortis, quanto melius esses infirmus? Male fortis, sed non sanus. Male fortis phreneticus caedit et medicum. Dicis te perfectum, ut facias defectum. Quanto potius, quanto utilius esses infirmus, ut ille te perficeret, qui novit imperfectum tuum [In Mss., post, imperfectum, non additur, tuum.]? Apostolus Paulus vas electionis, ne extolleretur in revelationibus (quod dicere non auderemus, nisi ipsi dicenti crederemus): In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Ne cornua erigeret, colaphizari se dicebat. Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate per ficitur [II Cor XII, 7-9]. Quam est ergo utilior infirmitas quae perficitur, quam illa firmitas quae impellit oves, quae ventilat ut excludat. Filius ergo malus ipse es, tu te iustum dicis. Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit. Attendite, fratres mei, sententiam quamdam brevem numero verborum, sed ingentem pondere veritatis. Iustum se dicit, ut exeat et excludat. Iustum se dicit, sed malus est: ideo exitum suum non abluit. Quid est, non abluit? Non purgat, non defendit, non excusat. Quare enim te separasti? quare existi? Quare tibi tremit cor, quando audis ex Libris divinis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis [I Ioan. II, 19]: si tamen illa mala fortitudo, qua oves Dei impellis, et impingis, et ventilas, permittit tremorem ad cor tuum? Nam utique cum audis, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; ille loquebatur qui in Ecclesia erat. Ecclesia toto orbe diffusa est, tu quid facis foris? Neque enim ego annuntio Ecclesiam toto orbe diffusam: Prophetae annuntiaverunt, Apostoli annuntiaverunt, ipse Dominus annuntiavit Ecclesiam toto orbe diffusam. Modo cum Psalmus legeretur, audivimus, Non repellit Dominus plebem suam. Tanquam quaereretur, Quam? Quoniam in manu eius, inquit, fines terrae [Editi, fines terrae. Abest, omnes, a Mss.] [Psal. XCIV, 4]. Ipse non repellit, et tu impellis. Impellis, ventillas, excludis, iactas traditores, non probas. Cornua sunt ista ventilantis, non mansuetudo pascentis. Ecce plebs Dei in finibus terrae: ecce plebs Dei gemens et plorans ante Deum qui eam fecit, dicit in Psalmo ipsi Domino ante quem plorat, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Vide quemadmodum se humiliat in angore cordis. Et quid sibi praestitum dicit? In petra exaltasti me [Psal. LX, 3]. In petra Christo exaltasti, non de monte Donato [Editi, Donati.] praecipitasti. I nunc, et iacta cornua, extende latera, infla humeros tuos, et impelle oves; et dic, Iustus sum. Respondebit tibi Scriptura, Malus, non iustus. Filius malus ipse se iustum dicit. Si iustus es, quid exis foras? Quid eiicis foras? Quid cum his quos eiicis facis foras? Tanquam ovis hircos fugisti. Melius ab ipsis a pastore ad dexteram separaris, quam cum ipsis ad sinistram confutaris. Hirci erant, tu ovis: pasceres cum hircis. Quid te pascua, quid te fontes offenderant? Postremo, quid te ipse pastor offenderat? qui ad tempus gregem utrumque permiscuit; qui etiam sibi quando libet hoc bene facienti, tamen separationem in finem servavit. Neque enim ille etiamsi modo separaret, erraret. Ille in finem differt, tu ante tempus separas. Non exspectas finem, nesciens quando tibi sit finis. Unde hoc, nisi quia et ipsos quos tanquam hircos accusasti, falso accusasti? Nam si vere accusasses [Mss.: Nam si verum accusasses.], non te separasses. Tua separatio, illorum est purgatio. Si zizania erant, quid ea voluisti ante tempus separare? Cum ipsis permixtum triticum esses, et eodem agro radicareris, eadem pluvia rigareris. Quare ergo existi? Numquid invenis causam? Quos accusas, non convincis: exeundo autem ante tempus, et te separando, ipse convinceris. Vide quia filius malus es; ipse te iustum dicis, exitum autem tuum non abluis. Ego non dico tibi, Tu es potius traditor. Quod si dicam, facile probo: sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. Non tibi imputo facta aliena, etiam tuorum: tuum factum attendo; quod foris es, arguo. Exitum tuum arguo. Prorsus omnia removeo quae in vos dici possunt. Omitto ebriositates vestras, fenus et usuras super usuras [Cisterciensis liber, fenus, usuras et superusuras.]; omitto greges et furias Circumcellionum: omitto haec omnia, et quaecumque alia quae enumerare non possum. Non omnes forte apud vos ista faciunt. Ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista quae ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur: non ei obiicio crimen alienum, abluat exitum suum. Vides quia recte illi dicitur, Filius malus ipse se iustum dicit. Dominus enim dicit, qui verum dicit: Filius malus ipse se iustum dicit. Non ego, sed ipse. Si vult ut ego dicam iustum, veniat, bonos fructus in catholica pace afferat, in catholica pace custodiat: quia et fructus non est ubi non est tolerantia [Mss., ubi non est cum tolerantia.]. Et fructum, inquit, afferent cum tolerantia [Luc. VIII, 15]. Vis dicere quemadmodum grandinatus sis? Audi ex alio loco: Vae his qui perdiderunt tolerantiam [Eccli. II, 16].
18 [Donatistarum schisma prudenti cuiquam Christianismum profiteri cupienti, non placere.] Modo aliquem putate cogitare, quia et saepe contingit, ubi sit christianus. Motus est ut sit christianus, attendit in nomen Christi concurrere genus humanum: nulla temporali proposita commoditate vult esse christianus, non ut maiorem amicum conciliet, non ut ad concupitam uxorem perveniat, non ut aliquam pressuram huius saeculi evadat: quanquam multi etiam sic intrantes corriguntur ingressi. Sed faciamus aliquem cogitantem de anima sua, et volentem esse christianum: attendit ubi duas partes videt, quaerit causas, quare se illi ab illis separaverunt. Respondent illi: Separavimus nos tanquam iusti a peccatoribus. Quasi vero caeco loquantur audienti quid dicant, non videnti quid agant. Si itaque inspiciens mores ipsorum, et ea quae paulo ante commemoravi, dicat illis: Rogo vos, iustos vos dicitis, et ideo vos recte separasse contenditis; quare apud vos sunt tales et tales? Et illi fortasse quia negare non audent, quia ea dicuntur quae oculis obiiciuntur: Sunt quidem apud nos tales, sed numquid omnes sumus tales? optime. Video ergo te foris cum peccatoribus: quare non intus? Merces enim separationis tuae esse debuit, cum peccatore non vivere. Si foris sic esses, ut quales te fingis fugisse non haberes, quoquo modo ferrem separationem tuam. Attendat ergo iste cupiens esse christianus, ubi sit christianus: videt illos separatos quasi a peccatoribus, plenos peccatoribus. Rursus attendat Ecclesiam Christi secundum probabilem vitam morum generis humani, secundum quos mores potest ipse etiam veniens de saeculo utcumque iudicare [Sic Er. et Mss. At Ulim. et Lov., utrumque iudicare.]: videt et hic aliquos sobrios, aliquos ebriosos; aliquos pascentes pauperes [Ita Sorbonicus et Cisterciensis Mss. Editi vero, patientes pauperes.], aliquos rapinam rerum alienarum appetentes, et caetera talia: videt hic, videt et ibi. Attendat iam Deum, quid dicat de Ecclesia sua: invenit Deum dicentem per omnes gentes Ecclesiam suam; invenit Deum etiam in ista similitudine zizaniorum dicentem, Ager est hic mundus. Non ager est Africa; sed hic mundus. Per totum mundum frumentum, per totum mundum zizania (tamen ager est mundus, seminator Filius hominis, messores Angeli, non principes Circumcellionum), crescere [Editi, Sinite crescere. Verbum, sinite, abest a Mss.] utrumque usque ad messem: non crescere zizania, et decrescere frumenta; sed utrumque crescere usque ad messem. Quam messem? Ipsum audi: Messis est finis saeculi [Matth. XIII, 38, 39]. Audit haec plane, et recte iudicans quid dicit? Non ero in illa concisione; hac ero, et bonus ero in nomine eius cuius ero: et bonus ero, non me ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri exspectans; non me ipsum bonum et iustum dicens, sed ab illo dici desiderans. Intrat, fit catholicus. Ecce ipse abluit ingressum suum, ablue et tu exitum tuum. Non potes: Filius enim malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit.
19 [Oves audita pastoris voce salvantur. Lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras. Et salvabo oves meas.] Sicut detestanda illorum iniquitas et crudelitas; ita laudanda pastoris nostri, vere Dei nostri [Sic Mss. Editi autem, veri Dei nostri.], misericordia: salvabit oves suas. Forte, fratres mei, quamvis per minimos servos suos, forte per indignos hoc facit, cum hoc dicimus. Salvet [Pauciores Mss. cum editis, salvat. Et rursum infra, dicat et audiatur: salvat oves suas.] oves suas: audiant vocem pastoris sui, et sequantur eum. Non quaerant Ecclesiam ex ore hominum: ex ore Dei quaerant, ex ore Christi quaerant. Ille quem dicit impium, impius est; quem dicit iustum, iustus est; quem dicit ovem, ovis est; quem dicit hircum, hircus est. Ipse est veritas, ipse loquatur, ab illo Ecclesia quaeratur. Dic nobis, Domine, ubi est Ecclesia tua? Et ille omnibus: Ubi ego sim, scitis? Respondeant omnes: In coelo ad dexteram Patris. Integra fides: hanc docui, hanc seminavi; sed per mundum seminavi. Cum me, inquit, confitemini in coelo, venit vobis certe in mentem ille psalmus, Exaltare super coelos, Deus. Ecclesiam quaeritis? Legite quod sequitur, Et super omnem terram gloria tua [Psal. CVII, 6]. Ibi, fratres, ubi dictum est, Exaltare super coelos, Deus, de Christo resurgente et ascendente; ibi statim sequitur, Et super omnem terram gloria tua. Sponsus in coelo est, sponsa in terra est: ille super omnes coelos, illa super omnem terram. O haeretice, credis quod in coelo non vides, negas quod in terra vides. Dicat ergo haec, dicat et audiatur: salvet oves suas. Et salvabo, inquit, oves meas, et iam non erunt in vastationem: et iudicabo inter ovem et ovem.
20 [Prophetia de Christo pastore, docens ipsum esse unum cum Deo. Et excitabo super eas pastorem unum.] Nonne ipse in superiori lectione dixerat, Ego pascam? Modo excitat pastorem unum ille qui pascit. An forte intra tam parvum intervallum lectionis taedio affectus est pascendo, et excitavit pastorem, cui commendaret curam ovium, ut esset ipse securus? Audiamus quem pastorem dicit; et ibi intelligimus, quare et ipse pastor etiam excitato isto pastore ipse pascat, et solus pascat. Excitabo super eas pastorem unum, et pascet eas servus meus David; ipse pascet eas. Prophetiam esse de Christo veniente ad homines ex semine David, cito intelligitis, fratres, si tempora cognoscatis. Iste propheta Ezechiel tempore captivitatis fuit, quae facta est ex transmigratione populi in Babyloniam. A tempore David usque ad tempus huius transmigrationis, generationes sunt quatuordecim. Ecce quanto post dicit, Et David pascet eas. Si hoc diceretur tempore Noe, aut tempore Abraham, aut tempore Moysi, aut tempore saltem ipsius Saülis, cui successit in regno David; recte intelligeremus de ipso David filio Iesse dictum esse hoc, quod ipse futurus esset pastor gregis Dei, cui regnanti populus ille commissus est: nunc vero iam regnaverat David, iam de vita ista exierat, iam patribus appositus erat, iam pro merito suo quiescebat: quid est quod dicit, Excitabo David, et faciam eis eum pastorem unum, nisi quia David ille est, qui venit ex semine David? Quomodo ergo erigit nobis pastorem Deus? Quem pastorem unum? Et pascet eas servus meus David. Iamdudum ipse pascebat nos; Deus pascebat nos [Er. et plures Mss. non habent, Deus pascebat nos.]: modo pascit nos servus eius David. Quare tanquam alter? Nam utique cum ille pascebat, Deus pascebat: et cum Deus pascebat, Pater et Filius et Spiritus sanctus pascebat. Modo excitatur, et fit tanquam alter pastor; sed non alter. Non alter secundum formam Dei; quia in forma Dei ipse et Pater unus Deus: in forma autem servi tanquam alter excitatur, ut pascat; quia maior est Pater. Audi unum pascentem, et Christum pascentem: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Audi excitari Christum pascentem: Pater maior me est [Id. XIV, 28]. Unus ergo pascit; quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Excitatur autem, ut pascat; quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc et hic ipsa verba testantur: Pascet eas servus meus David. Servus, in forma servi. Servus, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Excitetur ergo, ut pascat. Propter quod, inquit, Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Iam excitato servo suo David, iam excitata forma servi, quam posuit ad dexteram suam, donavit ei nomen quod est super omne nomen. Vide quemadmodum pascat, quam late pascat: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum [Philipp. II, 6-10]. Ad quam angustam partem latum possessorem vanitas haeretica impingis? An tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? Pascet eas servus meus David. Audite oves pascentem vos David: audite vocem David pastoris vestri, non vocem latronum, non ululatus luporum. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas. O commendanda res! Ipse pascet eas. Nemo se dicat pascere praeter ipsum: Ipse pascet eas. Qui vult pascere, in illo pascat: quia ipse pascet eas. Deus paulo ante dicebat, Ego pascam: modo dicit, ipse pascet eas. Respondeat Filius, et dicat nobis: Utrumque vere dictum est; Ego et Pater unum sumus. Qui dicit, Ego pascam; non mentitur dicendo; Ipse pascet: et cum dicit, Ipse pascet; non mentitur dicendo, Ego pascam. Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem [Ioan. XIV, 10, 9]. Recte dicitur, Ego pascam: recte dicitur, Ipse pascet. Distinctio est, non separatio, Ipse pascet eas. Nolite, oves, expavescere; non relinquet vos qui dixit, Ipse pascet eas. Deus pascit, Pater et Filius et Spiritus sanctus: ipse Deus pascit. Sed distinguenda erat forma servi: non separanda et alienanda et in aliam personam constituenda. Accepit in se Creator creaturam, non mutatus est Creator in creaturam: assumpsit quod non erat, non amisit quod erat.
21 [Deitatis unitas, et personarum distributio. Mediator Christus, quomodo. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas, et erit eis in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum.] Attendite, fratres: videte unitatem deitatis, et personarum tamen distributionem; ne dicamus eum esse Filium qui Pater est, aut eum esse Patrem qui Filius est. Ecce dixit, Ipse pascet eas; qui paulo ante dixerat, Ego pascam eas. Et erit eis, inquit, in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum. Expone nobis, Domine: nemo aquam turbet; quod purum manat de puro fonte, potemus. Quid enim quasi singillatim quod dixisti, Erit ipse in pastorem, ego ero in Deum; tanquam ipse sit pastor noster, tu sis Deus noster? Quare, Domine, tu non es pastor noster, et ille non est Deus noster? Tranquille audi, esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Forte enim modo audit me aliqua auris diversa sentiens, et haeretico veneno tabefacta, et irridet me dicentem, Patrem et Filium unum Deum; cum non irrideat tot millia fratrum habentium animam unam [Act. IV, 32]: et dicit mihi, Ecce aperte Deus dicit, Erit eis in pastorem servus meus David, quem tu ipse Christum intellexisti, nec aliter potest intelligi: rationem enim reddidisti, haec esse dicta, cum iam dormisset David: Christus ergo erit eis in pastorem; et ego Dominus, ait, ero illis in Deum; ille in pastorem, ille in Deum. Tu ergo mihi expone quid est, Ego pascam? Quis dicebat, Ego pascam? Certe Deus loquens dicebat, Ego pascam. Quomodo non separavit Christum a pascendo, cum diceret, Ego pascam: sic non separavit Christum a deitate, cum diceret, Ego Deus. Ecce pastor est Christus, pastor est et Pater. Sic Deus est Pater, Deus est et Christus. Sicut a pastore Christo non separas Patrem, sic a Deo Patre non separes Christum. Habet cum Filio Pater pascendi miserationem, habet cum Patre Filius divinitatis aequalitatem. Sed nisi ita diceret, putares eum esse Patrem qui est Filius. Ergo et ad unitatem deitatis te admonuit, et ad personarum distributionem: ut quod dicit, Ipse pascet, et ego ero illis in Deum, non se separans a Filio pascente, nec Filium separans a se dominante, et in Patre intelligas Deum Filium, et in Filio intelligas pastorem Patrem. Ego, inquit, Dominus ero illis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Quare in medio eorum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Princeps in medio eorum. Inde et mediator Dei et hominum; quia Deus cum Patre, quia homo cum hominibus. Non mediator homo praeter deitatem; non mediator Deus praeter humanitatem. Ecce mediator: Divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate non est mediatrix; sed inter divinitatem solam et humanitatem solam, mediatrix est humana divinitas et divina humanitas Christi. CAPUT XIII. Et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum: non nescio quis haereticus. Ego Dominus locutus sum.
22 [Testamentum pacis. Testamenta schismaticorum irrita per imperatorum leges. Scripturas se ab igne servasse iactant Donatistae. Et disponam ad eos testamentum pacis:] per ipsum utique qui ait, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Hoc est testamentum patris nostri, testamentum pacis. Quaelibet haereditas dividatur inter consortes, pacis haereditas dividi non potest. Pax nostra Christus est. Pax facit utraque unum, non duo de uno. Ipse enim pax nostra, dixit, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Testamentum Dei est, haereditas pax est. A concordibus consortibus possideatur, non a litigantibus dividatur. Et disponam ad eos testamentum pacis. Vigilate, haeretici, audite a pastore testamentum pacis, venite ad pacem. Irascimini christianis imperatoribus, quia testamenta vestra valere noluerunt in domibus vestris: videte quam digna sit poena. Et quid est quod testamentum vestrum non valet in domo vestra [Vid. Epistolam 93, ad Vincentium, n. 19.]? Quid est? quantum est? Dolor iste admonitio est, nondum damnatio. Voluit enim Deus compati testamento pacis suae. Condoles testamento tuo, si non stet testamentum tuum in domo tua. Certe moriturus es, et quid agatur in illa domo postea nesciturus. In illa enim die perient, inquit, omnes cogitationes eius [Psal. CXLV, 4]: et non cognoscet amplius locum suum [Psal. CII, 16]. Non ergo sciturus quid postea agatur in domo tua, cum mortuus fueris; doles tamen non stare testamentum tuum in domo tua. Christus mortuus resurrexit, de coelo respexit, ut stet testamentum ipsius. Evigila ex dolore tuo, corrigere ex cruciatu tuo. Ligno male curvo nosti calorem solere adhiberi: corrigat te dolor iste, nondum est flamma ignis aeterni, tanquam calor foci est admotus curvo cordi tuo, ut hinc admoneatur et corrigatur. Dole, prorsus recte doles, non stare testamentum tuum in domo tua. Domus Dei, cor tuum est. Si vis valere testamentum tuum in domo tua, quare non vis valere testamentum Dei in domo sua? Dimittis filiis tuis parietes, et si aliter filios tuos divisuros noveris, quam tu disposueris, doles. De una domo vilissima, de tecto ruituro, quantam curam habes, quantam sollicitudinem concipis? Quemadmodum ardentibus febribus, prementi morbo, ipsi morti urgenti resistis, quantum potes, anhelans verba extrema, ut impleas testamentum? Quot iurisperitos consulis, quantas fraudes, ut stet testamentum tuum contra ipsam legem Imperatoris, inquiris? De proximo tibi respondet Deus, Noli fraudes quaerere, noli calumniosas formulas aucupari: vis stare testamentum tuum? Stet in te meum. Doles, quia acquisitionem tuam tollit alius, quem nolebas: quid de haereditate mea tam lata, tam pia? In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]: Dixi ego servo meo, dicit tibi Deus, et credidit cum haec non videret: tu vides, et negas. Ecce ille factum testamentum servavit, tu apertum discindis. Tunc enim testamentum servatum est, quando auditum est: tunc apertum est, quando impletum est. Usque ad manus tuas servatum est testamentum. Certe haeres vis esse: numquid sic tecum contendit cohaeres tuus, ut dicat tibi, Tolle istam partem, ego illam; aut, Tolle tu minorem, et ego maiorem? Non dicit, Simul dividamus: sed, Simul habeamus. Hoc enim voluit qui testatus est. Aperi, et lege. Et clamas: Ne incenderetur, ego feci; ne incenderetur, ego servavi. Ne incenderetur, tu servasti? Aperi et vide quia unde incendereris servasti: quamvis te servasse absit ut credam, quem video non servare quod iubet. Et ponam ad eos testamentum pacis.
23 [Habitatio et quies in eremo conscientiae. Et exterminabo bestias malas a terra.] Bestias, hostes testamenti pacis. De istis bestiis dicitur in Psalmo, Increpa feras calami [Psal. LXVII, 31]. Quid est, feras calami? Bestias adversarias sanctae Scripturae; quia calamo scriptae sunt. Exterminabo bestias malas a terra: et habitabunt in eremo in spe. Quid est, in eremo? In solitudine. Quid est, in solitudine? Intus in conscientia. Magna solitudo, qua non solum nullus hominum transit, sed nec videt. Ibi habitemus in spe [Ms. rm., ibi habitamus in spe.], quia nondum in re. Etenim totum quod foris est nostrum, fluctuat tempestatibus et tentationibus saeculi. Est interior eremus, ibi interrogemus fidem nostram: interrogemus, si est charitas intus; videamus, si non labia sonant, sed et pectus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Si verum sonat, si verum dicimus, ubi nemo hominum videt, ibi est eremus, ubi requiescimus in spe; quia transit haec omnis tribulatio; et quae spes erat, fiet res, et erit totum nostrum in requie. Iam conspicui nobis erimus [Plerique Mss., in re; quia iam conspicui nobis erimus. Er., in requie; quia iam conspicui, etc. Moxque Ulim. et Lov., et non erit nobis tanquam abscondita; quo loco nos Erasmianam editionem sequimur, cui suffragantur omnes Mss., uno excepto Cisterciensi, in quo legitur, et non erit nobis cuiusquam abscondita cogitatio.]; et non erit ovis tanquam abscondita, cogitatio; et non erit eremus conscientia: quia omnes sibi noti erunt, et cogitationes suas ignotas non habebunt, cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo [I Cor. IV, 5]. Nunc vero vides duos homines in tribulatione, cor ipsorum videre non potes. Forte alius conscientia mordetur, alius in conscientia, tanquam in eremo, requiescit. Et habitabunt in eremo in spe: et somnum habebunt, id est, quietem tanquam alienatis sensibus ab omni strepitu saeculi; intus ibi requiescent, in rivis [Nunc in graeco LXX, drumois, saltibus.]. In ipsa intus eremo sunt rivi quidam memoriae manantes, liquores divinos scaturientes ex mente Scripturam tenentis et recolentis. Etenim quod legisti, quod audisti, si purum et liquidum et sanctum memoriae mandaveris; cum coeperis in illa interiore eremo, id est, in bona conscientia requiescere, eliquatur de interioribus mentis tuae, et manat quodam modo recordatio verbi Dei, et cum caeteris requiescis in spe, et dicis: Verum est, bene mihi est, ipsa est spes mea, hoc mihi promisit Deus, non mentitur, securus sum. Et ista securitas somnus est in rivis. Et somnum habebunt in rivis.
24 [Benedictionis imber. Et dabo eis in circuitu collis mei benedictionem.] Mons licet sit, collis licet sit, in circuitu eius bene sit nobis. Collis ipse Christus est. Sic enim ipse in medio nostrum, nos sumus in circuitu eius. Iamdudum enim dixerat, David princeps in medio eorum. Et quia princeps, ideo collis: lenis, non arduus et difficilis ascendenti: sed si non de alto pedes ponat. Et dabo eis in circuitu collis mei benedictionem: et deferam imbrem in tempore suo, pluviam verbi Dei. Est enim et imber malus, qui deiicit domum super arenam constitutam, cui magnum est ut resistat domus supra petram fundata [Matth. VII, 24-27]: tentationis enim imber est, ruinam quaerens, non terram rigans. Non erit talis imber iste, quem se dicit deferre Dominus. Quid enim ait? Imbres benedictionis erunt. Suspectum te fecerat nominatus imber: imbres erunt benedictionis, non tentationis. Imbres benedictionis erunt.
25 [Ligna in campo fructifera allegorice.] Et vide quo proficit ille imber. Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum. In campo, in planitie quadam, non in arduis; in facilitate quadam vitae. Facilitatem quamdam vitae huius, nihil in se habentem ardui, laboriosi, difficilis, campum dixit: qualis est vita multorum fidelium in Ecclesia Dei, habentium coniuges, filios, domos suas; velut in campo sunt ligna, arduum nihil ascendere valuerunt. Sed accipiant imbrem, dabunt et haec ligna fructum suum. Horum lignorum fructus est, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam [Isai. LVIII, 7]. Talibus lignis dicebat Apostolus, Non quia quaero datum, sed requiro fructum [Philipp. IV, 17]. Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum: etsi non habent maiorem, habent tamen quemdam suum. Et terra dabit generationem suam: tota terra. Et inhabitabunt in terra sua. Iam campi, colles, montes dabunt generationes suas. Quid potest campus? quid potest collis? quid potest mons? Solus agricola agnoscatur. Et habitabunt in terra sua in spe. Videtis quia ea promittit, quae hoc tempore donat nobis. Quamdiu dicit, in spe, adhuc in hoc tempore intelligo. Cum enim pervenerimus ad promissa, iam non erit spes, sed res ipsa erit.
26 [Contra Donatistas. Et scient quoniam ego sum Dominus, in eo cum confregero furcas iugi eorum:] furcas quibus premitur collum eorum. Domine, frange furcas quibus haeretici premunt colla infirmorum. Quid enim tam angustum et furca compressum, quam, Noli audire Christum, audi me? Remove furcam, respirare permitte. Nescio quid dicas. Audio vocem pastoris mei: Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem [Luc. XXIV, 47]. Sine me sequi pastorem. Quid premis? Tolle furcam de collo meo, tollam iugum lene Domini mei. Haec audit, et premit. Domine, non vult haereticus furcam suspendere; tu furcam frange. Crux Domini sursum levat, furca haeretici deorsum premit. Sed confringentur: In eo cum confregero furcas iugi eorum. Dominationem enim suam volunt hominibus imponere, volentes eos esse sub se, non sub Deo. In eo cum confregero furcas iugi eorum: et eximam eos de manu eorum, qui eos in servitutem redigebant. Quid est, in servitutem redigebant? Ad peccatum eos cogebant. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]. Videte quid eis persuaserint, fratres, ut dicant, Illi de nobis reddent rationem: nos oves sumus; quo duxerint, sequimur. Ovis es? Pastorem audi, non lupum [Vid. superiorem sermonem, n. 21.].
27 [A luporum dentibus eruuntur qui pastorem audiunt. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus.] In omnibus enim gentibus non desunt, alii hic, alii ibi: non illi ibi qui hic; sed tamen non desunt furcis prementes colla fidelium, nec hic, nec ibi. Dissentiunt inter se, contra unitatem omnes consentiunt. Unitas autem non dissentit a se; sed contra omnes dissentientes a se ubique pugnat, ubique laborat: sed est requies in eremo. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus, et bestiae terrae iam non comedent eos. Audientes vocem pastoris, eruentur [Editi, serventur. Emendantur ad aliquot Mss.] a dentibus luporum. Bestiae illae calami non comedent eos, volentes ad sensum suum convertere Scripturas, ab apertis Scripturis avertentes aures; volentes se audiri, et Scripturas non audiri. Et bestiae terrae non comedent eos, et inhabitabunt in spe. Videte quoties ostendat quia quod nunc promittit, hic promittit: Deus de rebus loquitur quas adhuc hic exhibet. Et non erit qui eos terreat. Quomodo non erit qui eos terreat? Non erit prorsus. In Domino confido. Iam cum coeperit dicere homo, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum [Aliquot hoc loco versus apud Ulim. et Lov. omissi, restituuntur ex Er. et ex Mss.] non in me. Illi laudant verbum in se, dicentes, Quod vobis dicimus, credite: nos laudamus verbum in Domino, dicentes, Quod nobis dicitur a Domino, credamus. Non erit qui nos terreat; quia, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo [Psal. LV, 11]: Non erit qui eos terreat.
28 [Plantarium pacis. Et excitabo eis plantarium pacis.] Testamentum pacis, plantarium pacis. Germinet quod plantat Deus, et exstirpetur [Editi, exterminetur. At Mss., exstirpetur.] quod seminavit haereticus. Quod plantavit Deus de se, de Ecclesia sua; de se in coelo, de Ecclesia in terra; de se super omnes coelos, de Ecclesia per omnes terras: hoc plantavit Deus. Veni autem huc, esto in parte Donati, in sola Africa est Ecclesia: non plantavit Deus, non agnosco plantam Dei. Eradicandum est quod loqueris, non rigandum. Et excitabo eis plantarium pacis: et iam non erunt qui exterminentur fame in terra. Vere, fratres, quia fames est; quaerite et videte quantam famem patiantur: et quod peius est, circum os habent escam, sed non manducant; prorsus quomodo aegri fastidio saepe moriuntur, non quia deest quod comedant, sed quia comedere nolunt et aversantur. Nam utique et Scripturae ista loquuntur: et hic utique et ibi sonat Psalmus, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium [Psal. XXI, 28]. Ecce esca est posita in vasculo: si sanus esses et manducares, numquid ibi remaneres? Et iam non erunt qui exterminentur fame in terra, et iam non portabunt maledictum gentium. Vere, fratres, in tantum culmen in nomine Christi erecta est Ecclesia, ut iam confundantur omnes maledici, nec audeant maledicere. Hoc solum illis remansit, quod contra nos dicant: Quare inter vos non consentitis? Gentiles pagani qui remanserunt, non habentes quid dicant contra nomen Christi, dissensionem Christianorum Christianis obiiciunt. Ergo quicumque ab haereticis transierint ad Catholicam, non habebunt hoc opprobrium gentium; nec portabunt maledictum dissensionis, quia permanent in radice unitatis, in plantatione charitatis: No portabunt maledictum.
29 [Oves Dei quaenam. Et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum, et ipsi populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus.] Ecce sunt oves, ecce est et vinea. Quomodo cum de vinea loqueretur Isaias, arguens quamdam vineam malam, ne diceret vitis, Non intellexi; exposuit in fine dicens, Vinea autem Domini sabaoth, domus Israel est [Isai, V, 7]; ne dicerent, Non nobis dictum est, sed vineae nescio cui: sed et hic, cum locutus esset de ovibus, ad extremum ne quis dicat, Forte sunt aliquae oves Dei nescio ubi, quas curat Deus, et ego illas non novi: quanquam absurdus est nimis humano sensui qui ista cogitaverit: tamen pastor ille compatiens infirmis usque ad tales cogitationes descendit, et quae essent oves eius, apertissime exposuit. Et vos oves meae, et oves gregis mei, homines estis. Sed qui homines? omnes homines? Non. Beatus enim cuius est Dominus Deus spes eius [Psal. XXXIX, 5]: et, Quam bonus Deus Israel rectis corde [Psal. LXXII, 1]! Beatus vir cuius est Dominus Deus ipsius [Psal. CXLV, 5].
30 [Deus omnium est, et ab omnibus suis non divisus, sed totus possidetur.] Super omnes est Deus: tamen nescio quomodo non facile quisquam audet dicere, Deus meus, nisi qui in eum credit, et qui eum diligit; ipse dicit, Deus meus. Tuum tibi fecisti; cuius es, hoc amat ipse. Prorsus dulcedine affectus tui, et secura et praefidenti dilectione dic, Deus meus. Securus dicis, verum dicis: quia tuus est, et non fecisti ut non sit alterius. Non enim sic dicis, Deus meus; quomodo, Equus meus. Equus enim tuus est, non equus alterius. Deus et tuus est, et eius qui sic dixerit, Deus meus, quomodo tu dicis. Singuli dicunt, Deus meus, et, Deus meus: ille omnium est, communiter omnibus se ad fruendum praebens, in omnibus integer, in singulis integer. Non enim qui dicunt, Deus meus, singuli dividunt inter se. Si sermo iste quem iacto lingua, et sono constante litteris et syllabis, totus ad singulos pervenit, nec dividunt illum inter se qui audiunt; si sermo ad aures corporis corporaliter sonans, in propinquo clarius, in longinquo languidius, ab omnibus tamen audientibus totus excipitur, non inter se syllabatim eum dividentibus, sed omnibus totum accipientibus; quanto magis ille Deus ubique praesens, implens omnia, non propinqua clarius, et longinqua languidius, sed pertendens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter [Sap. VIII, 1], aequaliter possidetur ab omnibus? Lux ista, fratres mei, certe corporea, de coelo fulget; oritur, occidit, circumit, de loco in locum mutatur: tamen procedunt in eam et diriguntur omnium oculi, et omnium oculi pariter eam possident, non eam dividunt; nullus in ea dives limitem fixit, nec prior praeoccupando ut videret, oculos pauperis aut exclusit, aut angustavit. Dicat pauper, Deus meus; dicat dives, Deus meus: minus ille habet, plus hic habet; sed argentum, non Deum. Ut perveniret ad Deum Zacchaeus dives, dedit dimidium patrimonii sui [Luc. XIX, 8]; ut perveniret Petrus, retia et navem dimisit [Matth. IV, 20]; ut perveniret vidua, duo minuta dedit [Luc. XXI, 2-4]; ut perveniret pauperior, calicem aquae frigidae porrexit [Matth. X, 42]; ut perveniret penitus pauper et egenus, solam bonam voluntatem tribuit [Luc. XI, 14]. Diversa dederunt, sed ad unum pervenerunt, quia non diversa amaverunt. Sic et vos, homines oves Dei, oves gregis Dei, nolite perturbari temporalibus diversitatibus vestris, quod alii in honore, alii sine honore, alii cum pecunia, alii praeter pecuniam, alii pulchri corpore, alii minus pulchri, alii aetate fessi, alii iuvenes, alii pueri, alii viri, alii feminae: Deus omnibus aequaliter adest. Ille apud eum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei. Et vos, inquit, oves meae, et oves gregis mei, homines estis; et ego Deus vester, dicit Dominus Deus. O beatos nos tali possessione et tali possessore! Nam et possidet nos, et possidemus illum: possidet nos, ut colat nos; possidemus illum, ut colamus illum: sed nos colimus tanquam Deum, ille colit tanquam agrum: ille nos colit, ut fructum afferamus; nos eum colimus, ut fructum demus. Totum ad nos recurrit, ille nostri non eget, Dabo tibi, inquit, haereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae [Psal. II, 8]. Ecce possessio ipsius sumus. Dominus, inquit, pars haereditatis meae et calicis mei [Psal. XV, 5]. Ecce possessio nostra est: sed tamen qua distinctione? Vos homines estis, ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus noster.
Augustinus HOME

bke16.208r bnf1594.65 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLVI. De Pastoribus in Ezechiel cap. XXXIV, 1-16, ab illis verbis, Et factum est, etc., usque, Et pascam eas cum iudicio. Contra Donatistas . <<<     >>> SERMO XLVIII. De verbis Michaeae prophetae, cap. VI, 6-8, Quid dignum offeram Domino, etc. Deque Psalmo LXXII, Quam bonus Israel Deus. etc . Habitus in basilica Celerinae.
monumenta.ch > Augustinus > 47