Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLVI. De Pastoribus in Ezechiel cap. XXXIV, 1-16, ab illis verbis, Et factum est, etc., usque, Et pascam eas cum iudicio. Contra Donatistas .
1 | [De pastoribus non oves, sed se ipsos pascentibus.] Spes tota nostra quia in Christo est, et quia omnis vera et salubris gloria nostra ipse est, non nunc primum didicit Charitas vestra. Estis enim in eius grege, qui intendit et pascit Israel [Psal. LXXIX, 2]. Sed quoniam sunt pastores, qui pastorum nomine gaudere volunt, pastoris autem officium implere nolunt ; quid ad eos per Prophetam dicat, sicut lectum audivimus, recenseamus. Audite vos cum intentione, audiamus nos cum tremore. |
2 | [Christiani, propter nos; praepositi, propter alios.] Et factum est ad me verbum Domini, dicens: Fili hominis, propheta super pastores Israel. Hanc lectionem modo, cum legeretur, audivimus: hinc cum vestra Sanctitate aliquid loqui decrevimus. Adiuvabit ipse, ut vera dicamus, si non nostra dicamus. Nam si nostra dixerimus, pastores erimus pascentes nos, non oves: si autem illius sunt quae dicimus, per quemlibet ipse vos pascet. Haec dicit Dominus Deus: O pastores Israel, qui pascunt se solos! Numquid non oves pascunt pastores ? Id est, non se pascunt pastores, sed oves. Haec prima causa est quare arguantur pastores isti, quia se ipsos pascunt, non oves. Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus Apostolus dicit: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. Nos enim, quos in isto loco, de quo periculosa ratio redditur, Dominus secundum dignationem suam, non secundum meritum nostrum constituit, habemus duo quaedam: unum, quod christiani sumus; alterum, quod praepositi sumus. Illud quod christiani sumus, propter nos est: quod autem praepositi sumus, propter vos est. In eo quod christiani sumus, attenditur utilitas nostra: in eo quod praepositi, nonnisi vestra. Sunt autem multi christiani, et non praepositi, qui perveniunt ad Deum , faciliore fortasse itinere, et tanto forte expeditius ambulantes, quanto minorem sarcinam portant. Nos autem, excepto quod christiani sumus, unde rationem reddemus Deo de vita nostra, sumus etiam praepositi, unde rationem reddemus Deo de dispensatione nostra. Ad hoc istam difficultatem propono, ut compatientes nobis, oretis pro nobis. Veniet enim dies, quo cuncta adducantur in iudicium [Eccle. XII, 14]. Et ille dies, si saeculo longe est, unicuique homini vitae suae ultimus prope est. Tamen utrumque latere Deus voluit, et quando veniat finis saeculi, et quando sit in unoquoque homine huius vitae finis. Vis non timere diem occultum? Dum venerit, inveniat te paratum. Cum ergo praepositi ad hoc sint, ut his qui subiecti sunt consulant; non in eo quod praesunt, omnino utilitatem suam attendant, sed eorum quibus ministrant. Quisquis ita praepositus est, ut in eo quod praepositus est, gaudeat, et honorem suum quaerat, et commoda sua sola respiciat, se pascit, non oves. Ad hos sermo dirigitur. Audite tanquam oves Dei, et videte quemadmodum vos securos fecerit Deus: qualescumque sint qui vobis praesunt, id est, qualescumque nos simus; vobis securitatem dedit, qui pascit Israel. Nam Deus non deserit oves suas; et mali pastores poenas debitas luent, et oves promissa percipient. |
3 | [Pastores qui se pascunt, non oves.] Videamus ergo quid alloquatur pastores se ipsos pascentes, non oves, sermo divinus neminem palpans. Ecce lac consumitis, et lanis vos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oves meas non pascitis: quod infirmatum est, non confortastis; et quod aegrotum est, non corroborastis; et quod contribulatum est, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor. Dicitur in pastores pascentes semetipsos, non oves, quid diligant, quid negligant. Quid ergo diligunt? Lac consumitis, et lanis vos tegitis. Propter quod Apostolus dicit, Quis plantat vineam, et de fructu eius non sumit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit [I Cor. IX, 7]? Invenimus ergo esse lac gregis, quidquid a plebe Dei tribuitur praepositis ad sustentandum victum temporalem . Inde enim loquebatur Apostolus, cum haec diceret quae commemoravi. |
4 | [Lactis percipiendi potestas data pastoribus.] Et quidem Apostolus quanquam elegerit manibus suis transigi, et nec ipsum lac quaerere ab ovibus [II Thess. III, 8]; tamen lactis percipiendi potestatem habere se dixit, et sic Dominum disposuisse, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Et dicit alios coapostolos suos usos fuisse hac potestate; non usurpata, sed data. Plus ille fecit, ut nec quod debebatur acciperet [I Cor. IX, 4-15]. Ipse ergo donavit et debitum: sed alius non exigit indebitum: ille plus fecit. Fortassis enim ipsum significabat, qui aegrum cum adduceret ad stabularium, dixit: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi [Luc. X, 35]. De his ergo qui non indigent lacte gregis, quid plura dicamus? Misericordiores sunt, vel potius ipsius misericordiae officium largius impendunt. Possunt enim; et quod possunt, faciunt. Laudentur hi, nec damnentur illi. Nam et ipse Apostolus datum non quaerebat; fructuosas tamen oves esse cupiebat, non steriles sine lactis ubertate. Itaque cum esset quodam tempore in magna indigentia, vinctus in confessione veritatis, missum est illi a fratribus unde necessitati et indigentiae eius ministraretur. Respondit autem illis gratias agens, et dixit: Bene fecistis communicare necessitatibus meis. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse: scio et abundare, et penuriam pati; omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen vos bene fecistis usibus meis mittere. Sed ut ostenderet, in eo quod illi bene fecerunt, quid ipse quaereret , ne inter illos esset qui se ipsos pascunt, non oves, non tam suae gaudet subventum esse necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati. Quid ergo ibi quaerebat? Non quia quaero, inquit, datum, sed requiro fructum [Philipp. IV, 11-17]. Non ut ego, inquit, explear, sed ne vos inanes remaneatis. |
5 | [Lac sic sumant, ut ovibus prosint: non sumpto lacte, oves negligant.] Qui ergo non possunt facere quod Paulus, ut manibus suis se transigant, accipiant de lacte ovium, sustentent suam necessitatem, sed non negligant ovium infirmitatem: non hoc sibi quaerant, tanquam commodum suum, ut ex necessitate suae penuriae videantur annuntiare Evangelium; sed hominibus illuminandis praebeant lucem verbi veritatis. Sunt enim tanquam lucernae, sicut dictum est, Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes [Luc. XII, 35]; et, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 15, 16]. Si ergo tibi lucerna accenderetur in domo, nonne adiiceres oleum, ne exstingueretur? Porro si lucerna, accepto oleo, non luceret, non erat plane digna quae in candelabro poneretur, sed quae continuo frangeretur. Unde ergo vivitur, necessitatis est accipere, charitatis est praebere: non tanquam venale sit Evangelium, ut illud sit pretium eius, quod sumunt qui annuntiant unde vivant. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in charitate Evangelii serviunt. Non exspectent illi mercedem, nisi unde et isti salutem. Quid ergo isti increpantur, unde arguuntur? Quia cum lac consumerent, et lanis se tegerent, oves negligebant. Sua ergo tantum quaerebant, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. |
6 | [Quid sit lanis se tegere. Lana, honor.] Sed quoniam diximus quid sit lac consumere, quaeramus quid sit lanis se tegere. Qui praebet lac, victum praebet; qui praebet lanam, honorem praebet. Ista sunt duo quae a populis quaerunt, qui se ipsos pascunt, non oves; commodum supplendae necessitatis, et favorem honoris et laudis. Etenim vestimentum propterea bene intelligitur in honore, quia nuditatem contegit. Est enim unusquisque homo infirmus. Et quid est quisquis vobis praeest, nisi quod vos estis? Carnem portat, mortalis est, manducat, dormit, surgit, natus est, moriturus est. Si ergo cogitas quid sit secundum se ipsum, homo est: tu tamen honorando eum velut angelum, contegis quod infirmum est. |
7 | [Paulus eorum vitiis, a quibus sibi honor exhibetur, non parcit.] Huiusmodi indumentum acceperat a bona Dei plebe idem Paulus, cum diceret: Sicut angelum Dei suscepistis me: testimonium vobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Sed cum tantus illi honor exhibitus esset, numquid propter ipsum honorem sibi exhibitum, ne forte cum argueret, negaretur, et minus ipse Apostolus laudaretur, pepercit errantibus? Nam si hoc fecisset, esset inter illos qui se ipos pascunt, non oves: diceret apud se ipsum, Quid ad me pertinet? Quisque quod velit agat: victus meus salvus est, honor meus salvus est; et lac et lana, satis est mihi: eat quisque qua potest . Ergo integra tibi sunt omnia, si eat quisque qua potest? Nolo te praepositum facere, unum te constituo de ipsa plebe: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra [I Cor. XII, 26]. Proinde ipse Apostolus, cum eos commemoraret quales fuerint erga illum, ne quasi oblitus eorum honorificentiae videretur, testimonium perhibet, quod sicut angelum Dei susceperint eum; et quod, si fieri posset, oculos suos vellent eruere, et illi dare: et tamen accedit ad ovem languidam, ad ovem putridam, secare vulnus, non parcere putredini. Ergo, inquit, inimicus factus sum vobis, verum praedicans [Galat. IV, 14-16]? Ecce et accepit de lacte ovium, sicut paulo ante commemoravimus, et indutus est lanis ovium; sed tamen oves non neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quae Iesu Christi. |
8 | [Pastores ne vitiis parcant, multitudinis conciliandae causa.] Absit ergo ut dicamus vobis: Vivite ut vultis, securi estote, Deus neminem perdet, tantummodo fidem christianam tenete; non perdet ille quos redemit, non perdet pro quibus sanguinem fudit. Et si spectaculis volueritis oblectare animos vestros, ite; quid mali est? Et festa ista quae celebrantur per universas civitates in laetitia convivantium, et publicis mensis se ipsos ut putant iucundantium, re vera magis perdentium, ite, celebrate: magna est Dei misericordia, quae totum ignoscat. Coronate vos rosis, antequam marcescant [Sap. II, 8]. In domo Dei vestri quando volueritis, convivamini; implemini cibo et vino cum vestris: ad hoc enim data est ista creatura, ut ea perfruamini; non enim impiis et Paganis eam dedit Deus, et vobis non dedit. Haec si dixerimus, forte congregabimus turbas ampliores: et si sunt quidam qui nos sentiant haec dicentes non recte sapere, paucos offendimus, sed multitudinem conciliamus. Quod si fecerimus, non verba Dei, non verba Christi dicentes, sed nostra; erimus pastores nosmetipsos pascentes, non oves. |
9 | [De mactantibus oves pingues. Exempla mala praepositorum.] Cum autem dixisset quae diligant isti pastores, dicit et quae negligant. Vitia enim ovium late patent; sanae atque crassae oves perpaucae sunt, id est, solidae in cibo veritatis, utentes pascuis bene de munere Dei. Sed mali illi pastores non parcunt talibus. Parum est quod illas languentes et infirmas et errantes et perditas non curant; etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est. Illae vivunt de misericordia Dei: tamen quantum ad pastores malos attinet, occidunt. Quomodo, inquis, occidunt? Male vivendo, malum exemplum praebendo. An frustra dictum est servo Dei, eminenti in membris summi pastoris, Circa omnes te ipsum bonorum operum praebe exemplum [Tit. II, 7]; et, Forma esto fidelibus [I Tim. IV, 12]. Attendit enim ovis etiam fortis plerumque praepositum suum male viventem: si declinet oculos a regulis Domini, et in tendat in hominem, incipit dicere in corde suo, Si praepositus meus sic vivit, ego quis sum qui non faciam quod ille facit? Occidit ovem fortem. Si fortem ergo occidit ovem; iam de caeteris quid faciet, qui illud quod non ipse fortificaverat, sed forte aut robustum invenerat, male vivendo interfecit? Dico Charitati vestrae, iterum dico: etsi vivunt oves, etsi fortes sunt oves in verbo Domini, et tenent illud quod audierunt a Domino suo, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]; tamen qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est, eum a quo attenditur occidit. Non sibi ergo blandiatur, quia ille non est mortuus. Et ille vivit, et ille homicida est. Quomodo cum lascivus homo intendit in mulierem ad concupiscendum eam; ecce illa casta est, et moechus est iste. Domini enim vera et aperta sententia est: Quisquis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam maechatus est eam in corde suo [Matth. V, 28]. Non pervenit ad illius cubiculum, et in interiore iam suo cubiculo volutatur. Sic omnis qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit et fortes oves. Qui ergo imitatur praepositum malum, moritur; qui non imitatur vivit: tamen quantum ad illum pertinet, ambos occidit. Et quod crassum est, inquit, interficitis, et oves meas non pascitis. |
10 | [Ovis infirma, unde confortanda.] Iam audistis quid diligant, audite quid negligant. Quod infirmum est, non confortastis; et quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, id est, confractum, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis, id est, interfecistis et occidistis. Infirmum quippe animum gerit ovis, quando tentationes sibi futuras non credit . Pastor negligens, quando sic credit talis infirmus, non illi dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prepara animam tuam ad tentationem [Eccli. II, 1]. Qui enim hoc loquitur, confortat infirmum, et ex infirmo facit firmum, ut non ille cum crediderit, prospera huius saeculi speret. Si autem doctus fuerit sperare prospera huius saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur: supervenientibus enim adversitatibus sauciatur, aut fortassis exstinguitur. Non ergo eum aedificat super petram qui sic aedificat, sed super arenam. Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Christi passiones imitandae sunt, non a christiano deliciae conquirendae. Confortatur infirmus, cum ei dicitur: Spera quidem tentationes huius saeculi, sed ab omnibus eruet te Dominus, si ab illo non recesserit retro cor tuum. Nam ad confortandum cor tuum venit ille pati, venit ille mori, venit sputis illiniri, venit spinis coronari, venit opprobria audire , venit postremo ligno configi: omnia haec ille pro te; tu nihil pro illo, sed pro te. |
11 | [In arena aedificant, qui felicitatem terrenam promittunt.] Quales autem sunt, qui timentes eos laedere quibus loquuntur, non solum non praeparant ad imminentes tentationes , sed etiam promittunt felicitatem huius saeculi, quam Deus ipsi saeculo non promisit. Ille praedicit labores super labores usque in finem venturos ipsi saeculo, et tu vis ab istis laboribus exceptum esse christianum? qui quia christianus est, aliquid plus passurus est in hoc saeculo. Etenim ait Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Iam si tibi placet, o pastor tua quaerens, non quae Iesu Christi, ille dicat, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur [II Tim. III, 12]: et tu dic, Si volueris in Christo pie vivere, abundabunt tibi omnia bona; et si filios non habes, suscipies, et enutries omnes, nemo tibi morietur. Haeccine est aedificatio tua? Attende quid facias, ubi ponas: super arenam est quem constituis , venturus est imber, influxurus est fluvius, flaturus est ventus, et impingent in domum istam, et cadet, et fiet ruina eius magna. Leva de arena, pone supra petram [Matth. VII, 24-27]: in Christo sit quem vis esse christianum. Attende ad passiones Christi, attende ad illum sine ullo peccato, quae non rapuit, exsolventem [Psal. LXVIII, 5]: attende Scripturam dicentem tibi, Flagellat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Et para te flagellari, aut certe non quaeras recipi. Flagellat autem, inquit, omnem filium quem recipit; et tu forte exceptus eris? Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a numero filiorum. Itane, inquies, flagellat omnem filium? Prorsus ita flagellat omnem filium, ut et Unicum. Unicus ille de Patris substantia natus, aequalis Patri in forma Dei, Verbum per quem facta sunt omnia, non habebat unde flagellaretur: ad hoc carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat Unicum sine peccato, numquid relinquit adoptivum cum peccato? In adoptionem vocatos nos esse Apostolus dicit. Adoptionem filiorum accepimus [Galat. IV, 5], ut essemus Unici cohaeredes, essemus etiam haereditas eius. Postula, inquit, a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. II, 8]. Exemplum nobis proposuit in passionibus suis. |
12 | [Infirmus quomodo confirmandus.] Sed ne in futuris tentationibus deficiat infirmus; nec falsa spe decipiendus est, nec terrore frangendus. Dic ei, Praepara animam tuam ad tentationem. Sed forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere; habes aliud: Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam ferre potestis [I Cor. X, 13]. Illud autem promittere, et praedicare futuras passiones, infirmum confirmare est. Timenti autem nimium, et ex hoc deterrito, cum polliceris misericordiam Dei, non quia tentationes deerunt, sed quia non permittit tentari supra quam ferre potest, fractum colligare est. Sunt enim qui cum audierint venturas tribulationes, armant se magis, et quasi potum suum sitiunt: parvam enim sibi putant fidelium medicinam, sed quaerunt et martyrum gloriam. Sunt autem alii qui auditis futuris et necessario venientibus tentationibus, quas proprie oportet venire christiano; quas nemo sentit, nisi qui voluerit esse vere christianus: imminentibus ergo sibi aliquibus , franguntur et claudicant. Affer consolationis alligamentum, alliga quod fractum est: dic, Ne timeas, non deserit in tentationibus ille in quem credidisti; fidelis Deus, qui te non sinit tentari supra quam potes ferre. Non hoc a me audis, Apostolus dicit: qui etiam dicit, An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus. [II Cor. XIII, 3]? Haec ergo cum audis, ab ipso Christo audis: audis et ab illo pastore qui pacit Israel. Illi enim dictum est, Potabis eos in lacrymis, in mensura [Psal. LXXIX, 6]. Quod enim ait Apostolus, Non sinit tentari supra quam ferre potestis; hoc ait Propheta, In mensura. Tantum tu noli dimittere corripientem et hortantem, terrentem et consolantem, percutientem et sanantem. |
13 | [Infirmus et aegrotus, in quo differrant. Christiana firmitas. Quod infirmum est,] inquit, non confortastis. Pastoribus malis dicit, pastoribus falsis, pastoribus sua quaerentibus, non quae Iesu Christi, ex commodo lactis et lanae gaudentibus, oves omnino non curantibus, et quod male habuit non corroborantibus. Inter infirmum, id est, non firmum: nam dicuntur infirmi etiam aegrotantes: sed inter infirmum et aegrotum, id est, male habentem, hoc mihi videtur interesse. Etenim ista, fratres, quae distinguere utcumque conamur; forte et nos possumus maiore diligentia melius distinguere, et alius peritior vel lumine cordis plenior: interim ne fraudemini, quantum ad verba attinet Scripturae, quod sentio loquor. Infirmo ne accidat tentatio, et eum frangat, timendum est: languens autem iam cupiditate aliqua aegrotat, et cupiditate aliqua impeditur ab intranda via Dei, a subeundo iugo Christi. Attendite illos homines volentes bene vivere, iam statuentes bene vivere, et minus idoneos mala pati, sicut parati sunt bona facere. Pertinet autem ad christianam firmitatem , non solum operari quae bona sunt, sed et tolerare quae mala sunt. Qui ergo videntur fervere in operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare nolle, aut non posse, infirmi sunt. Qui vero aliqua cupiditate mala amatores mundi ab ipsis bonis operibus revocantur, languidi et aegroti iacent: quippe qui ipso languore, tanquam sine ullis viribus, nihil boni possunt operari. Talis in anima paralyticus ille fuit, quem cum ad Dominum inferre non possent, qui eum portabant, tectum aperuerunt, et deposuerunt [Marc. II, 3, 4]: id est, tanquam si in anima hoc velis facere, ut tectum aperias, et deponas ad Dominum animam paralyticam, dissolutam omnibus membris, et vacantem ab omni opere bono, gravatam utique peccatis suis, et languentem morbo cupiditatis suae. Si ergo dissoluta sunt membra omnia, et est paralysis interior, ut pervenias ad medicum (forte enim latet medicus, et intus est; hoc est, iste verus intellectus in Scripturis occultus est), exponendo quod occultum est aperi tectum, et depone paralyticum. Quod qui non faciunt, et qui facere negligunt, audistis quae audiant: Quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, non colligastis. Iam hinc diximus. Fractus enim erat terrore tentationum: accidit aliquid unde quod fractum est, colligetur, consolatio illa, Fidelis Deus qui non vos sinat tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. |
14 | [Errantes oves revocare tenentur pastores. Donatistarum stulta obiectio. Et quod errabat, non revocastis.] Ecce unde inter haereticos periclitamur. Et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis. Hinc inter manus latronum et dentes luporum furentium utcumque versamur: et pro his periculis nostris ut oretis, oramus. Et contumaces sunt oves, quia quaeruntur errantes, alienas se a nobis dicunt errore suo et perditione sua. Quid nos vultis ? quid nos quaeritis? Quasi non ipsa causa sit quare eas velimus, et quare quaeramus, quia errant et pereunt. Si in errore, inquit, sum, si in interitu, quid me vis? quid me quaeris? Quia in errore es, revocare volo: quia peristi, invenire volo. Sic volo errare, sic volo perire. Sic vis errare, sic vis perire! Quanto melius ego nolo? Prorsus audeo dicere, importunus sum. Audio enim dicentem Apostolum, Praedica verbum, insta opportune, importune [II Tim. IV, 2]. Quibus opportune? quibus importune? Opportune utique volentibus, importune nolentibus. Prorsus importunus sum, audeo dicere. Tu vis errare, tu vis perire: ego nolo. Non vult postremo ille qui me terret. Si voluero, vide quid dicat, vide quid increpet: Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis. Te magis timebo quam ipsum? Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi [II Cor. V, 10]. Non te timeo; non enim potes evertere tribunal Christi, et constituere tribunal Donati. Revocabo errantem, requiram perditam: velis nolis, id agam. Et si me inquirentem lanient vepres silvarum, per omnia angusta me coarctabo; omnes sepes excutiam; quantum mihi virium terrens Dominus donat, omnia peragrabo: revocabo errantem, requiram pereuntem. Si me pati non vis, noli errare, noli perire. |
15 | [Errantes oves non sine sanarum periculo negliguntur.] Parum est quod doleo te errantem atque pereuntem; timeo ne negligens te, etiam quod forte est occidam. Vide enim quid sequitur: Et quod forte fuit, confecistis. Si neglexero errantem atque pereuntem, et eum qui fortis est delectabit errare atque perire. Cupio lucra exteriora, sed timeo plus damna interiora. Si indifferentem habuero errorem tuum, attendit qui fortis est, putat nihil esse ire in haeresim. Quando aliquod commodum de saeculo reluxerit unde mutetur, statim mihi dicit fortis ille periturus, cum te perditum non requiro: Et hac et hac Deus est; quid interest? Homines inter se litigantes hoc fecerunt, ubicumque colendus est Deus. Si forte illi dixerit aliquis Donatista, Non tibi dabo filiam meam, nisi fueris de parte mea: illi opus est ut attendat, et dicat, Si nihil mali esset esse de parte eorum. non contra illos tanta dicerent pastores nostri, non pro illorum errore satagerent. Si ergo cessemus et taceamus, contraria locuturus est: Utique si malum esset esse in parte Donati, loquerentur contra, redarguerent eos, satagerent lucrari illos: si errant, revocarent illos; si pereunt, quaererent illos . Non frustra ergo, cum iam dixisset superius, Quod crsasum est, interfecistis; hic iterum in novissimo posuit, Et quod forte fuit, confecistis. Ipsa est enim repetita sententia, nisi ex his quae supra dixit nata est, Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non requisistis: et hoc faciendo, quod forte est, interfecistis. |
16 | [Ovium errantium infelicitas.] Proinde audi quid sequatur de ista negligentia malorum, imo falsorum pastorum: Et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor; et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri. Furantur lupi insidiantes, rapiunt leones frementes, cum oves non haerent pastori . Nam praesens est pastor, sed male agentibus non est pastor. Et inhaerent pastoribus non pastoribus; se ipsos, non oves pascentibus: et lethalis error consequitur. Eunt in bestias depraedantes se, et de illarum morte se satiari cupientes. Tales enim sunt omnes qui gaudent de erroribus alienis; bestiae sunt pastae mortibus dispersarum . |
17 | [Mali montes et colles, in quibus oves errant. Boni montes. Et dispersae sunt, et erraverunt oves meae in omnem montem, et in omnem collem altum.] Bestiae a montibus et collibus, tumor terrenus et superbia saeculi. Extulit se superbia Donati, fecit sibi partem: subsequens eum Parmenianus, illius confirmavit errorem. Ille mons est, ille collis est. Sic omnis cuiuslibet auctor erroris terrena elatione intumescens, promittit ovibus requiem, pascua bona: et aliquando inveniunt ibi oves pascua de pluvia Dei, non de duritia montis: habent enim et ipsi Scripturas, habent Sacramenta. Non sunt ista montium: sed cum inveniuntur in montibus; male remanetur in montibus. Errando enim in montibus et in collibus, deserunt gregrem; deserunt unitatem, deserunt munitas cohortes adversus leones et lupos. Inde ergo revocet Deus, ipse revocet. Modo audietis ipsum revocantem: Erraverunt, inquit, oves meae in omnem montem, et in omnem collem altum; hoc est, in omnem tumorem terrenae superbiae. Sunt enim et montes boni: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et vide quia non tibi in montibus spes est: Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2]. Noli putare iniuriam te facere montibus sanctis, quando dixeris, Auxilium meum non a montibus, sed a Domino, qui fecit coelum et terram. Ipsi montes hoc tibi clamant. Mons erat qui clamabat: Audio in vobis schismata fieri, et unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego autem Christi. Leva oculos in istum montem, audi quid dicat; et nec in ipso monte remaneas. Audi enim quid sequatur: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis [I Cor. I, 11-13]? Ergo posteaquam levaveris oculos in montes, unde veniet auxilium tibi, id est, in auctores Scripturarum divinarum, attende omnibus medullis suis, omnibus ossibus clamantem, Domine, quis similis tibi [Psal. XXXIV, 10]? ut securus sine ulla iniuria montium dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Non solum tunc tibi non succensebunt montes; sed tunc amabunt, tunc magis favebunt: si in ipsis spem tuam posueris, contristabuntur. Angelus multa divina et mira ostendens homini, ab homine adorabatur, tanquam levante oculos in montem. At ille a se revocans ad Dominum : Noli, inquit, facere; illum adora: nam ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum [Apoc. XXII, 9]. |
18 | [Errantes per totam faciem terrae. In omnem montem, et in omnem collem, et in omnem faciem terrae dispersae sunt?] Quid est, In omnem faciem terrae dispersae sunt? Omnia terrena sectantes, ea quae in facie terrae lucent, ipsa amant , ipsa diligunt. Nolunt mori, ut abscondatur vita ipsorum in Christo. Super omnem faciem terrae: dilectione terrenorum ; et quia errantes oves sunt per totam faciem terrae. Non omnes haeretici per totam faciem terrae: sed tamen haeretici per totam faciem terrae. Alii hic, alii ibi, nusquam tamen desunt: ipsi se non norunt. Alia secta in Africa, alia haeresis in Oriente, alia in Aegypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia. Diversis locis sunt diversae: sed una mater superbia omnes genuit; sicut una mater nostra Catholica omnes Christianos fideles toto orbe diffusos. Non ergo mirum, si superbia parit discissionem, charitas unitatem . Tamen ipsa Catholica mater, ipse pastor in ea ubique quaerit errantes, confortat infirmos, curat languidos, alligat confractos, alios ab istis, alios ab illis non se invicem scientibus. Sed tamen illa omnes novit, quia cum omnibus fusa est. Verbi gratia, est in Africa pars Donati, Eunomiani non sunt in Africa; sed cum parte Donati est hic Catholica. Sunt in Oriente Eunomiani, ibi autem non est pars Donati; sed cum Eunomianis ibi est Catholica. Illa sic est, tanquam vitis, crescendo ubique diffusa: illi sic sunt, tanquam sarmenta inutilia, agricolae falce praecisa merito sterilitatis suae; ut vitis putaretur, non ut amputaretur. Sarmenta ergo illa ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Vitis autem crescens per omnia, et sarmenta sua novit quae in illa manserunt, et iuxta se quae de illa praecisa sunt. Inde tamen revocat errantes: quia et de ramis fractis dicit Apostolus, Potens est enim Deus iterum inserere illos [Rom. XI, 23], Sive dicas oves errantes a grege, sive dicas ligna praecisa de vite; nec ad revocandas oves, nec rursus ad inserenda ligna minus idoneus est Deus; quia ille summus pastor, ille verus agricola. Et in omnem faciem terrae dispersae sunt; et non fuit qui requireret, non fuit qui revocaret. Non fuit, sed in illis pastoribus malis: non fuit, sed homo, qui requireret. |
19 | [Malis pastoribus oves unde securae. Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus.] Videte unde coepit. Tanquam iuratio est Dei, testificatio vitae suae. Vivo ego, dicit Dominus. Mortui sunt pastores: sed securae sunt oves , vivit Dominus. Vivo ego, dicit Dominus Deus. Qui autem pastores mortui sunt? Sua quaerentes, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. Erunt ergo, et invenientur pastores non quae sua sunt quaerentes, sed quae Iesu Christi? Erunt plane, et invenientur; plane nec desunt, nec deerunt. Videamus ergo quid dicat Dominus, qui se dicit vivere: utrum dicat ablaturum se oves a pastoribus malis, pascentibus seipsos, non oves; et daturum se eas pastoribus bonis, pascentibus oves, non se. Vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod factae sunt oves meae in comesturam omnibus bestiis campi, eo quod non esset pastor. Rursus pastorem dicit, et paulo ante, et nunc. Non ait, Ex eo quod non sint pastores. Ovibus enim talibus male errantibus, male pereuntibus non est pastor, et si praesens est pastor: quia et cum praesens est lux, non est caecis lux. Et non quaesierunt pastores oves meas, et paverunt pastores se ipsos, oves autem meas non paverunt. |
20 | [Ovium interitus quomodo pastori imputatur. Propter istud, pastores, audite verbum Domini.] Sed qui pastores audite? Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum. Audite et discite, oves Dei: a malis pastoribus inquirit Deus oves suas, et de manibus eorum inquiret mortem earum. Dicit enim alio in loco per eumdem prophetam: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audies ex ore meo sermonem, et praemonstrabis eis ex me. In eo cum dixero peccatori, Morte morieris, et non fueris locutus, ut caveat impius a via sua; ille facinorosus in suo facinore morietur, sanguinem autem eius de manu tua exquiram. Tu autem si praenuntiaveris facinoroso viam eius, ut avertatur ab ea, et non fuerit aversus a via sua; iste in facinore suo morietur, et tu animam tuam liberabis. Quid est, fratres? Videtis quam sit tacere periculosum? Moritur ille, et recte moritur: in impietate sua et peccato suo moritur; negligentia enim eius occidit eum. Nam pastorem inveniret viventem, qui ait, Vivo ego, dicit Dominus: sed cum fuerit negligens, non admonente illo qui ad hoc est praepositus et speculator, ut admoneat, et ille iuste moritur, et iste iuste damnatur. Si autem dixeris, inquit, impio, Morte morieris, cui ego gladium fuero comminatus, et ille neglexerit vitare imminentem gladium, et venerit gladius, et interfecerit eum; ille in peccato suo morietur, tu autem animam tuam liberasti [Ezech. XXXIII, 2-9]. Propter hoc, ad nos quidem pertinet non tacere; ad vos autem, etiamsi taceamus, de Scripturis sanctis verba pastoris audire. |
21 | [Oves a malis pastoribus quomodo reducit Deus. Ovis errantem pastorem sequendo non secura.] Videamus ergo, quia sic proposueram, utrum auferat oves a pastoribus malis, et det eas pastoribus bonis. Video eum auferentem oves a pastoribus malis. Hoc enim dicit: Ecce ego ipse super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et avertam ab eis, ut non pascant oves meas; et non pascent adhuc pastores semetipsos . Cum enim dico, Pascant oves meas; illi se pascunt, non oves meas. Avertam, ut non pascant oves meas. Quomodo avertit, ut non pascant oves ipsius? Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]. Tanquam diceret, Mea dicunt, sua faciunt. Si diceret, Facite securi quod faciunt, ipsos damnabo male viventes; vobis autem parcam, quia secuti estis praepositos vestros: si hoc diceret, deterreret malos pastores, pascentes non oves, sed se . Sed quoniam terret non solum caecum ducentem, sed et caecum sequentem (neque enim ait, Cadit in foveam ducens, et non cadit sequens: sed, Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt [Id. XV, 14]; admonuit oves, et ait, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Cum enim non facitis quae faciunt mali pastores, non vos ipsi pascunt: cum autem facitis quae dicunt, ego vos pasco: mea enim dicunt, et non faciunt. Securi, inquiunt, sequimur episcopos nostros. Dicunt hoc saepe haeretici, quando veritate manifestissima convincuntur: Nos oves sumus, illi de nobis reddent rationem. Reddent plane malam de morte vestra. De morte ovis malignae reddet malus pastor malam rationem. Numquid ideo vivit ovis, quia assignatur pellis ipsius? Increpatur pastor, quia neglexit ovem errantem, et propterea in fauces lupi irruit, ut devoraretur. Quid illi prodest, quia affert pellem signatam? Paterfamilias vitam ovis inquirit. Sed ecce malus pastor attulit pellem: reddat de pelle rationem. Forte mentiturus est? Videbat desuper, qui postea iudicat. Cui verba ille ficta numerat , cogitationes inspicit. Reddat pastor malus rationem de pelle ovis mortuae. Clamavi ei verba tua, et sequi noluit: dedi operam ut a grege non aberraret, et non obtemperavit. Plane si hoc dicat, et verum dicat (novit autem ille utrum verum dicat), reddit bonam rationem de ove mala. Si autem inspicit Deus quia neglexit errantem, quia non quaesivit pereuntem; quid prodest quod invenit pellem quam referret? Ipsam revocaret, ne pellem mortuae demonstraret. Si ergo non bonam rationem reddit, quia non quaesivit errantem; qualem reddet, qui fecit errantem? Hoc est quod dico: Si in Catholica episcopus constitutus non bonam rationem reddit de ove, si non quaesierit errantem a grege Dei; qualem rationem redditurus est haereticus, qui non solum non revocavit ab errore, sed etiam impulit in errorem? |
22 | [Pastor malus non in eo quod de suo, sed in eo quod de Dei profert, audiendus.] Sed videamus, ut dixi, quomodo revocet Deus oves a pastoribus malis. Iam commemoravi: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Et non vos ipsi pascunt, sed Deus; quia velint nolint pastores, ut perveniant ad lac et lanam, verba Dei dicturi sunt. Qui praedicas non furandum, furaris [Rom. II, 21], dicit Apostolus ad eos qui bona dicunt et mala faciunt. Tu audi praedicantem, ne fureris: noli imitari furantem. Si furantem imitari volueris, ipse te pascit facto suo: tibi venenum subministrat, non cibum. Si vero hoc ab illo audis, quod non dicit de suo, sed de Dei; non potest quidem uva de spinis legi (nam et ipsa Domini sententia est, Nemo colligit de spinis uvam, et de tribulis ficus : nec ideo tamen quasi calumnieris Domino tuo, et dicas, Domine, noluisti me , quia fieri non potest, de spinis legere uvam: et rursus dixisti mihi de quibusdam: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Nempe mala facientes utique spinae sunt. Quomodo vis de spinis me colligere uvam verbi tui? Respondebitur: Non est illa uva spinarum; sed aliquando increscens sarmentum implicat se in sepem, et pendet uva inter densa spinarum, sed non surgit de radice spinarum. Tu si esurieris, et aliud non habes unde sumas, caute manum mitte, ne lacereris ab spinis, id est, ne facta imiteris malorum; et lege uvam inter spinas pendentem, sed de vite nascentem. Ad te perveniat botri alimentum: spinis servatur ignis tormentum. |
23 | [Ovium curam Deus ipse suscipit. Et extraham oves meas,] inquit, de ore eorum, et de manibus eorum: et non erunt eis adhuc in cibum . Hoc et in Psalmo dicitur: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibum panis? Et non erunt eis adhuc in cibum: quoniam haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse. Abstuli a malis pastoribus oves meas, monendo, ut dixi, ne quod faciunt, faciant; id est, ne quod faciunt mali pastores, faciant incautae et negligentes oves. Et quid ait? Cui dat quod illis abstulit? Forte bonis pastoribus? Non hoc sequitur. Et quid dicemus, fratres? Nonne sunt pastores boni? Nonne alio loco Scripturarum dicitur: Et constituam eis pastores secundum cor meum, et pascent eas cum disciplina [Ierem. III, 15], Quomodo ergo oves, quas malis pastoribus tollit, non dat bonis; sed tanquam omnino nusquam remanserint boni, dicit, Ego pascam? Petro dixerat, Pasce oves meas. Quid ergo facimus? Cum Petro commendantur oves, non ibi dixit Dominus, Ego pascam oves meas, non tu: sed, Petre, amas me? Pasce oves meas [Ioan. XXI, 17], An forte quia modo non invenitur Petrus (iam enim assumptus est in requiem Apostolorum et martyrum), non est cui dicat securus Dominus ovium, Pasce oves meas; et quodam modo quasi necessitate descendit ad officium pascendi oves suas, non habens quibus commendet, nec tamen deserens? Hoc enim videtur sequi, Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse. Cui dicebamus, qui pascis Israel, intende; qui deducis tanquam oves Ioseph, populum in Aegypto constitutum. Iam diffusus in Gentibus Israel, ipse est Ioseph. Nostis enim quia migravit Ioseph in Aegyptum: vendentibus fratribus factum est [Gen. XXXVII, 28]. Vendiderunt Christum Iudaei: non sine causa et inter Apostolos ipse Iudas venditor fuit. Coepit esse Christus in Gentibus, ibi honoratus est, ibi crevit populus eius, non eum deserit pastor eius. Excita, inquit, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos [Psal. LXXIX, 2, 3]. Plane facit, et faciet. Ait enim: Ecce ego ipse, et inquiram oves meas; et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum. Non curaverunt mali pastores: non enim suo sanguine redemerunt. Sicut visitat, inquit, pastor gregem suum in die. In quali die? Cum fuerit nimbus, et nubes: id est, et in pluvia, et in nebula. Pluvia et nebula, error saeculi huius: caligo magna surgens de cupiditatibus hominum, et nebula valida contegens terram. Et difficile est ut non errent oves in ista nebula: sed pastor non deserit eas. Inquirit eas, penetrat nebulam oculis acutissimis, non impeditur caligine nubium: videt, undique errantem revocat: in tantum ut fiat quod dicit in Evangelio, Quae sunt oves meae, audiunt vocem meam, et sequuntur me [Ioan. X, 27]. In medio ovium dispersarum, sic inquiram oves meas, et educam eas ab omni loco quo dispersae sunt illic, in die nubis et nimbi. Quando difficile est eas inveniri, tunc ego inveniam. Crassa nebula est, pinguis nimbus est: oculos eius nihil latet. |
24 | [Montes Israel, ubi pascua bona. Et educam eas de gentibus, et colligam eas de regionibus; et inducam eas in terram earum, et pascam eas super montes Israel.] Constituit montes Israel, auctores Scripturarum divinarum. Ibi pascite, ut securae pascatis . Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat: quidquid extra est, respuite. Ne erretis in nebula, audite vocem pastoris: colligite vos ad montes Scripturae sanctae; ibi sunt deliciae cordis vestri, ibi nihil venenosum, nihil alienum; uberrima pascua est: vos tantum sanae venite, sanae pascimini in montibus Israel. Et in rivis, et in omni habitatione terrae. A montibus enim, quos ostendimus, manaverunt rivi praedicationis evangelicae, cum in omnem terram exiit sonus eorum [Psal. XVIII, 5]: et facta est omnis habitatio terrae ad pascendas oves laeta atque fecunda. In pascua bona pascam eas, et in montibus altis Israel. Erunt stabula earum illic: hoc est, ubi requiescant, ubi dicant, Bene est; ubi dicant, Verum est, manifestum est, non fallimur. In gloria Dei requiescent, tanquam in stabulis illis. Et dormient, hoc est, requiescent; et requiescent in deliciis bonis. |
25 | [Spes ovium in solo Deo. Et in pascua pingui pascentur super montes Israel.] Iam dixi montes Israel, montes bonos, quo levamus oculos, ut nobis inde auxilium veniat. Sed auxilium nostrum a Domino, qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2]. Ideo ne vel in montibus bonis esset spes nostra, cum dixisset, Pascam oves meas super montes Israel; rursus ne tu spem poneres in montibus , subiecit statim, Ego pascam oves meas. Leva tu oculos tuos in montes, unde veniat auxilium tibi: sed attende dicentem, Ego pascam. Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit coelum et terram. |
26 | [Ovium sanitas et requies ex Deo. Et Ego requiescere faciam eas, dicit Dominus Deus.] Sed ut requiescere faciat, primo curavit . Quod enim primo curavit, posterius dicit: Haec dicit Dominus Deus, Quod periit, requiram; et quod erravit, revocabo; et quod comminutum est, colligabo; et quod exanime est, confortabo; et quod pingue est et quod forte est, custodiam. Quod non faciebant mali pastores, se ipsos pascentes, non oves. Non ait Dominus, Constituam alios bonos pastores, qui faciant haec: sed, Ego, inquit, faciam; oves meas nulli committam. Securi vos, fratres; securae vos, oves: nobis videtur timendum; quasi desit pastor bonus? |
27 | [Pascere cum iudicio.] Claudit sic : Et pascam eas cum iudicio. Vide quia sic solus pascit cum iudicio. Quis enim homo iudicat de homine? Temerariis iudiciis plena sunt omnia. De quo desperaverimus, subito convertitur, et fit optimus: de quo multum praesumpserimus, subito deficit, et fit pessimus. Nec timor noster certus est, nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque homo, vix novit ipse homo: tamen utcumque ipse quid hodie; quid autem eras, nec ipse. Pascit ergo ille cum iudicio, dispertiens propria propriis; haec istis, illa illis, debita eis quibus debetur hoc aut illud. Novit enim quid agat: cum iudicio pascit, quos iudicatus redemit. Pascit ergo ipse cum iudicio. |
28 | [Perdix sine iudicio congregans, diabolus.] In propheta enim Ieremia ait: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum iudicio. Contra istum perdicem facientem divitias suas non cum iudicio, pascit iste pastor cum iudicio. Quare ille sine iudicio? Quia congregavit quae non peperit. Quare iste cum iudicio? Quia fovet quod peperit. De pastore tamen bono loquimur. Pastores boni aut non sunt, aut latent. Si non sunt, quid agimus? Si latent, quare de illis tacetur? Perdix quidem ille a quibusdam maioribus et ante nos Scripturarum tractatoribus diabolus intellectus est, congregans quae non peperit. Non enim ille creator, sed deceptor est, faciens divitias suas non cum iudicio. Non enim ad eum pertinet, quis isto, quis illo modo erret: omnes errantes vult, quibuslibet erroribus. Quam diversae sunt haereses, quam diversi errores, ille in omnibus vult errare homines. Non dicit diabolus, Donatistae sint, non sint Ariani: sive hic sint, sive illic, ad eum pertinent congregantem sine iudicio. Idola, inquit, adoret, meus est: in Iudaeorum superstitione remaneat, meus est: deserta unitate in illam vel in illam haeresim pergat, meus est. Congregat ergo sine iudicio faciens divitias suas. Sed quid sequitur? In dimidio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens [Ierem. XVII, 11]. Venit ille congregans undique oves suas. In dimidio dierum eius, priusquam sperabat, antequam putabat, derelinquent eum, et erit insipiens in novissimis suis. Quare in primis suis sapiens erat, et in novissimis suis fit insipiens? Audite, fratres. Dicitur aliquando in Scripturis sapientia pro astutia, abusione verbi, non proprietate. Inde enim dicitur: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi [I Cor. I, 20]? Et iste perdix, idem draco, idem serpens, tanquam sapiens erat, quando Adam per Evam decepit: verum dicere putatus est, bonum consilium dare existimatus est, contra Deum creditus est. Quod vero dicitur sapientia abusione verbi et in malo, consuetudine quidem Scripturarum nostrarum, (nam quemadmodum loquantur auctores mundi, quid ad nos?) habes in eodem libro, Erat ibi serpens sapientior omnibus bestiis [Gen. III, 1-6]. Iste sapientior omnibus bestiis, astutus et acutus ad decipiendum agnoscitur. Postea non ei creditur; et dicitur ei, Renuntiamus tibi, sufficit quod incautos primo decepisti. Ergo ita in novissimis suis erit insipiens; apertae erunt fraudes eius; et ideo iam fraudes non erunt. In novissimis suis erit insipiens, qui congregavit quae non peperit, et fecit divitias suas non cum iudicio. Pascit contra illum Redemptor noster cum iudicio. |
29 | [Perdix contentiosa avis. In Donatistas.] Existat et aliquis haereticus, etsi non frater diaboli, certe adiutor et filius: et ipsum dixerim perdicem contentiosum animal. Hoc enim animal, ut aucupes norunt, etiam contendendi studio capitur. Contendunt isti contra veritatem, et contenderunt ex quo se diviserunt. Modo dicunt, Contendere nolumus: quia iam capti sunt. Non habet quod dicat: Nolo contendere. O capte, aliquando certe tu eras qui primis temporibus seditionis tuae traditores arguebas, innocentes damnabas, iudicium Imperatoris quaerebas, iudicio episcoporum non consentiebas, victus toties appellabas, apud ipsum Imperatorem studiosissime litigabas, congregabas quae non peperisti. Ubi est nunc cervix tua? ubi est lingua tua? ubi sibilus tuus? Certe in novissimis tuis factus es insipiens, pavisti sine iudicio. Non enim verum vis, vel de errore tuo, vel de veritate iudicare. Pascit contra te Christus cum iudicio, discernit oves suas ab ovibus non suis. Quae sunt oves meae, inquit, audiunt vocem meam, et sequuntur me [Ioan. X, 27]. |
30 | [Unus pastor bonus, quia boni omnes in uno.] Hic invenio omnes pastores bonos in uno pastore. Non enim vere pastores boni desunt, sed in uno sunt. Multi sunt, qui divisi sunt: hic unus praedicatur, quia unitas commendatur. Neque enim vere modo ideo tacentur pastores, et dicitur pastor, quia non invenit Dominus cui commendet oves suas; tunc autem ideo commendavit, quia Petrum invenit: imo vero et in ipso Petro unitatem commendavit. Multi erant Apostoli, et uni dicitur, Pasce oves meas. Absit ut desint modo boni pastores: absit a nobis ut desint, absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat atque constituat. Utique si sunt bonae oves, sunt et boni pastores: nam de bonis ovibus fiunt boni pastores. Sed omnes boni pastores in uno sunt, unum sunt. Illi pascunt, Christus pascit. Non enim vocem suam dicunt amici sponsi, sed gaudio gaudent propter vocem sponsi. Idem ergo ipse pascit, cum ipsi pascunt: et dicit, Ego pasco; quia in illis vox ipsius, in illis charitas ipsius. Nam et ipsum Petrum, cui commendabat oves suas quasi alter alteri, unum secum facere volebat, ut sic ei oves commendaret; ut esset ille caput, ille figuram corporis portaret, id est, Ecclesiae, et tanquam sponsus et sponsa essent duo in carne una. Proinde ut oves commendaret, quid ei prius dicit, ne illi tanquam alteri commendaret? Petre, amas me? Et respondit: Amo. Et iterum: Amas me? Et respondit: Amo. Et tertio: Amas me? Et respondit: Amo. Confirmat charitatem , ut consolidet unitatem. Ipse ergo pascit unus in his, et hi in uno; et tacetur de pastoribus: sed non tacetur. Gloriantur pastores: sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc est Christo pascere, hoc est in Christo pascere, et cum Christo pascere , praeter Christum sibi non pascere. Neque vero inopia pastorum, tanquam ista futura mala tempora Propheta praedicaret, dixit, Ego pascam oves meas, non habeo cui commendem. Etiam cum ipse Petrus erat, et cum adhuc ipsi Apostoli erant in hac carne, et in hac vita, tunc ait ille unus, in quo uno omnes unum: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor [Ibid. 16]. Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant vocem pastoris unam, quam audiant oves, et sequantur pastorem suum, et non illum, aut illum, sed unum: et omnes in illo unam vocem dicant, diversas voces non habeant. Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata [I Cor. X, 10]. Hanc vocem eliquatam ab omni schismate, purgatam ab omni haeresi, audiant oves, et sequantur pastorem suum dicentem, Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me. |
31 | [Donatistae Catholicos a sua communione repellunt.] Nam vis nosse, haeretice, quam non habeas vocem pastoris, et periculose te sequantur oves tectum indumento ovium, et intus lupum rapacem [Matth. VII, 15]? Audiant vocem tuam, videamus an Christi sit. Ecclesiam quaerit infirma ovis a grege aberrans, nesciens ubi sit grex; quaerit quo se aggreget, quo intret. Ede vocem: audiamus, an Christi sit; audiamus, utrum agni sit, an perdicis. Ovis Dei gregem suum quaerit: puta ovem de Oriente venisse in Africam, quaerit gregem suum, incurrit in te, in basilicam tuam intrare vult; commoveris ignota facie, vel tu, vel minister tuus, stans vel sedens ad ostium, interrogat ovem quaerentem gregem suum, imo gregem Dei: cum grege suo intrare vult, ubi eum esse putat: quaeris, Paganus es, an Christianus? Respondet, Christianus: ovis est enim Dei. Quaeris ne forte catechumenus sit, et irruat Sacramentis: respondet, Fidelis. Quaeris cuius communionis sit: respondet, Catholicus. Christianum, fidelem, catholicum reprobas: qui sunt quos intus tenes? Ita vero proiice, reproba. A te reprobatus, a Christo probatur. Utinam et illi qui sunt apud te, agnoscant te, et in dimidio dierum tuorum derelinquant te. Quidam fratres nostri hesterno die ierunt ad basilicam eorum: etsi ad malos fratres, tamen ad fratres. Attendite, fratres mei, quid intersit inter fiduciam veritatis, et timorem falsitatis. Quando aliquos eorum in hoc populo agnoscitis, quomodo gaudetis? Quia in vobis ille est qui quaerit quod perierat . Suggeritur aliquando vobis, Audiet et discedet. Et vos, Audiat et discedat. Audiet et irridebit. Audiat et irrideat. Aliquando sapiet, aliquando cognoscet: aliquando relinquitur a populo suo; remanet cum corde suo , renuntiat errori suo, gratias agit Deo suo. Illi autem quid? Qui estis? Christiani sumus. Non, sed exploratores. Et illi, Catholici sumus. Conati sunt iniuriare: meliore consilio poenituit eos. Atque utinam sic poeniteat et ibi remanere, quomodo poenituit eos qui ingressi sunt iniuriare. Tamen quos proiecerunt? Christianos, fideles, catholicos. Quos tenuerint, nolo dicere. Quos proiecerint, video: quos tenuerint, ipsi dicant. |
32 | [Donatistarum vox non vox pastoris.] Dicant ergo vocem suam: videamus an Christi sit vox, an pastoris sit vox, quam sequantur oves. Sive per bonum sit vox ista, sive per malum hominem, utrum pastoris sit vox, attendamus. Quaerit infirmus Ecclesiam, quaerit errans Ecclesiam. Tu quid dicis? Partis Donati est Ecclesia. Ego vocem pastoris inquiro. Lege hoc mihi de Propheta, lege mihi de Psalmo, recita mihi de Lege, recita de Evangelio, recita de Apostolo. Inde ego recito Ecclesiam toto orbe diffusam, et Dominum dicentem, Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me. Quae est vox pastoris? Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem [Luc. XXIV, 47]. Ecce vox pastoris; agnosce et sequere, si ovis es. |
33 | [Nec vox pastoris est quod illi de traditoribus dicunt; neque quod Ecclesiam dicunt perituram.] Sed illi codices tradiderunt, et illi thus idolis posuerunt, ille et ille. Quid ad me de illo et illo? Si fecerunt, non sunt pastores: tu vocem pastoris edicito; quia nec de illis vocem pastoris annuntias. Tu accusas, non Evangelium; tu accusas, non Propheta, non Apostolus: de quo mihi vox ista loquitur, de illo credo; aliis non credo. Sed Acta profers: Acta profero. Credam tuis: crede et tu meis. Non credo tuis: noli credere meis. Auferantur chartae humanae, sonent voces divinae. Ede mihi unam Scripturae vocem pro parte Donati: audi innumerabiles, pro orbe terrarum. Quis eas enumerat? Quis eas terminat? Tamen ut pauca commemoremus, Legem attende, primum Dei Testamentum: In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]. Et in Psalmo, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II, 8]. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium [Psal. XXI, 28, 29]. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra [Psal. XCV, 1]. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi [Psal. LXXI, 11]. Quis enumerare sufficiat? Prope omnis pagina nihil aliud sonat quam Christum, et Ecclesiam toto orbe diffusam. Exeat mihi una vox pro parte Donati. Quid magnum est quod quaero? Ecclesiam toto orbe diffusam, perituram fuisse dicunt. Peritura praedicta est tot testimoniis mansura? Nec una vox ista per Legem, per Prophetas, per Cantica pastoris est. Neque enim illi verum dicere sine Verbo Dei potuerunt, quod est Christus. |
34 | [Vox pastoris et eius grex non latet.] Audi vocem Verbi, et ex ore Verbi. Miratus fidem Centurionis: Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Propterea dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum [Matth. VIII, 10, 11]. Ab Oriente et Occidente multi venient: ecce Ecclesia Christi, ecce grex Christi; tu vide, si ovis es. Non enim te latet grex qui ubique est. Non habebis quid respondeas iudici tuo, quem non vis esse pastorem tuum: non habebis, inquam, quod respondeas iudici tuo, Nescivi, non vidi, non audivi. Quid est quod nescisti? Nec est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Quid est quod non vidisti? Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri [Psal. XCVII, 3]. Quid est quod non audisti? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. [Psal. XVIII, 5]. |
35 | [Locus ex Canticis canticorum a Donatistis frustra prolatus. Cantica canticorum aenigmata.] Sed recte a vobis quaeritur vox Christi, vox pastoris, quam oves audiant et sequantur. Non invenitis quid dicatis. vocem pastoris non habetis. Audite, et sequimini: dimittite vocem lupi, sequimini vocem pastoris; aut date vocem pastoris. Damus, inquiunt. Audiamus. Damus et nos vocem pastoris. Audiamus. In Canticis, inquiunt, canticorum loquitur sponsa ad sponsum, Ecclesia ad Christum. Novimus Cantica canticorum, sancta cantica, amatoria cantica, sancti amoris, sanctae charitatis, sanctae dulcedinis. Plane volo inde audire vocem pastoris, vocem dulcissimi sponsi. Ede, si quid habes: audiamus. Sponsa, inquiunt, dicit ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas? Et ille, inquiunt, respondet: In meridie. Manifesta tibi testimonia proferebam, non erat quemadmodum aliter interpretareris: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Quid est quod mihi de Canticis canticorum profers? Quod forte non intelligis. Etenim illa Cantica aenigmata sunt, paucis intelligentibus nota sunt, paucis pulsantibus aperiuntur. Tene et devote accipe aperta , ut merito tibi pandantur obscura. Quomodo eris penetrator obscurorum, contemptor manifestorum? |
36 | [Locus ex Canticis contrarius est Donatistis.] Ecce tamen ut possumus, fratres, haec verba discutiamus: aderit Dominus, ut videatis ibi sanum intellectum. Primo, quod ab omnibus et imperitis facillime iudicatur, verba ipsa male distinguunt: nunc audietis, nunc probabitis. Etenim sic se habet textus ipse lectionis. Sponsa loquitur ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quod sponsa sponso dicat, quod Ecclesia Christo dicat, nec nos dubitamus, nec illi. Sed omnia verba sponsae audi. Quare verbum quod adhuc sponsae est, vis tribuere iam sponso? Omnia quae dicit sponsa, dic: tunc respondebit sponsus. Audi evidentius hanc distinctionem quam dicturus sum, non invenies aliquid plus. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsa adhuc dicit, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Et vide quia adhuc ipsa dicit. Sequitur enim: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Puto omnes peritos imperitosque discernere genus masculinum et femininum. Operta, quaero cuius generis sit: ab omni homine quaero, Masculini est, an feminini? Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea. Quem, cum dicit, masculum alloquitur, sponsum alloquitur. Quia vero femina virum alloquitur, consequentia verba indicant, Annuntia mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta. Audi tu operta, ut fiant tibi haec aperta. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum Hucusque verba sponsae: iam incipiunt verba sponsi de manifesto, Nisi cognoveris temetipsam. Agnosce evidenter feminam. Temetipsam, o pulchra inter mulieres: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; exi tu in vestigiis gregum , et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum [Cant. I, 6, 7]: non in tabernaculo pastoris. Vide quomodo comminetur sponsus: vide quemadmodum in periculo, quamvis ille dulcis, abstulit de medio blandimenta. Quam blande illa? Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Veniet enim medius dies, quando ad umbraculum concurrant pastores; et forte latebit me ubi tu pascis et ubi cubas: et volo mihi annunties, ne forte fiam sicut operta, id est, sicut occulta, et non cognita. Ego enim manifesta sum: sed ne sicut operta, sicut celata incidam super greges sodalium tuorum. Omnes enim haeretici a Christo exierunt; omnes qui facti sunt pastores mali, habentes greges suos sub nomine Christi, illius sodales fuerunt, illius convivium acceperunt. Sodales enim dicuntur, tanquam unius convivii. Latina lingua sic dicti sunt sodales, quasi simul edales, eo quod simul edant. Audi illum in Psalmo arguentem sodales malos, id est, unius convivii: Si inimicus, inquit, meus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: tu vero unanimis et notus meus, dux meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos [Psal. LIV, 13-15]. Ergo multi sodales ingrati mensae dominicae exierunt foras: mali sodales fecerunt sibi suas mensas, erexerunt altaria contra altare. In eis ista timet errare. |
37 | [Meridies si Africa intelligatur loco citato, facit contra Donatistas. Exire haereticorum est.] Et si putas quia meridies Africa est; quanquam possem obtinere magis esse mundi meridiem partes Aegypti, et illas exustas sole regiones, ubi pluvia non apparet: quia ipse est meridies, ubi fervet medius dies. Ibi autem eremus plena millibus servorum Dei. Unde si ad meridiem locorum velimus advertere, quare non ibi pascat ille magis, et ibi requiescat, quando ante praedictum est, Ubera erunt deserta eremi [Ioel. II, 22]? Sed ecce consentio, meridies Africa sit. Africa sit meridies: hi sunt sodales mali. Ecclesia transmarina in aliquo suorum navigante in Africam, sollicita ne erret, invocat sponsum suum, et dicit ei: Abundare audio haereticos in Africa, abundare audio rebaptizatores in Africa; esse autem ibi tuos non minus audio: et illud audio, et hoc audio; sed qui sint tui, a te volo audire. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. In illo meridie, ubi audio duas partes esse, unam Donati, alteram universo tuo cohaerentem; tu mihi dic quo eam, ne forte velut operta, id est, ignota fiam super greges sodalium tuorum, incurram in greges haereticorum, conantes ponere lapidem super lapidem qui destruatur, ne irruam in rebaptizatores, annuntia mihi. Et ille qui commendat unitatem pastoris, qui in hac lectione dixit, Ego pascam; pastores autem reprobat, qui multi esse voluerunt, unitatem amiserunt: severissime non blande respondens, sed pro magnitudine periculi, Nisi cognoveris, inquit, temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra es inter mulieres: sed agnosce te. Ubi te agnosces? In toto orbe terrarum. Si enim pulchra, unitas est in te: ubi divisio, foeditas est, non pulchritudo. Nisi cognoveris temetipsam. In me credidisti, agnosce te. In me quomodo credidisti? Quomodo et illi mali sodales, consentiunt Verbum carnem factum, natum ex virgine, crucifixum, resurrexisse, ascendisse in coelos: in talem me credidisti , talem et illi sonant. Cognosce te et me; me in coelo, te in toto orbe terrarum. Unum quemlibet ex Ecclesia tanquam Ecclesiam Christus alloquitur. Nam quomodo Ecclesia quaerit Ecclesiam? Secundum ipsos loquor. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quid quaerit? Ecclesiam. Et ille tanquam ostendens Ecclesiam dicit, In meridie: sicut illi volunt. Respondeant mihi, quomodo Ecclesia quaerat Ecclesiam. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Quae loquitur? Ecclesia. Quid sibi vult annuntiari? Ubi pascis, ubi cubas, id est, ubi sit Ecclesia. Ecclesia loquitur, et interrogat ubi sit Ecclesia: et respondet ille, ut putant, In meridie. Si in solo meridie est, ut dicunt, in Africa; quomodo ipsa interrogat ubi ipsa sit? An vero portio Ecclesiae transmarinae bene interrogat de meridie, ne hic erret? Alloquitur unumquodque membrorum Ecclesiae suae Christus, tanquam suam Ecclesiam, et dicit, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi. Exire, haereticorum est. Aut cognosce te, aut exi: quia si te non cognoveris, exitura es. Exitura quo? In vestigiis gregum: sequendo malos greges. Ne forte putes quia oves sequeris, si exis: audi quid sequitur, Exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos; iam non oves. Nostis, fratres, ubi erunt haedi. Ad sinistram erunt omnes qui exierunt ab Ecclesia. Manenti Petro dicitur, Pasce oves meas [Ioan. XXI, 17]: exeunti haeretico, Pasce haedos tuos. |
38 | [Locus ex Habacuc male usurpatus a Donatistis.] Est, inquiunt, et aliud testimonium. Nihilominus contra te: dic, audiamus. Erit sic contra te, quomodo hoc quod putabas pro te. Si meridiem, inquiunt, interpretaris Aegyptum. Multis quidem modis interpretamur meridiem, et Aegyptum possumus ad locum mundi, et ipsam Africam sic intelligere . Audi quid intelligam per meridiem: intelligo fervorem spiritualium, flagrantem igne charitatis, splendentem lumine veritatis. Nam dicitur in quodam psalmo: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia. Dexteram, non haedos: et eruditos corde in sapientia, ipsi sunt meridies. Unde dicitur a propheta: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt [Psal. LXXXIX, 10]. Multis ergo modis possumus intelligere meridiem: sed prorsus Africam intelligo, omnino Africam intelligo. Accipio a te aliquid forte melius quam saperem, nisi a te commemorarer: Africa sit meridies. Timet Ecclesia transmarina incidere in rebaptizatores timet incidere tanquam ignota in greges sodalium, quaerit ab sponso suo ut annuntiet illi ubi pascat, ubi cubet in meridie. Quia in ipso meridie in aliis pascit, in aliis non pascit: in aliis cubat, in aliis non cubat. Audiat consilium, veniat ad catholicam Ecclesiam; non incurrat in greges sodalium, non pascat haedos suos. Sed dic aliud quod te dicebas esse dicturum. Propheta, inquit, ait: Deus ab Africo veniet. Et iam ubi Africus, utique Africa. O testimonium! Deus ab Africo veniet. Ab Africa veniet Deus? Alterum Christum in Africa nasci, et ire per mundum haeretici annuntiant. Rogo quid est, Deus ab Africo veniet? Si diceretis, Deus in Africa remansit, utique turpiter diceretis: nunc autem etiam, Ab Africa veniet, dicitis. Novimus ubi sit natus Christus, ubi sit passus, ubi in coelum ascenderit, unde discipulos miserit, ubi eos Spiritu sancto repleverit, ubi per totum mundum evangelizare iusserit : et obtemperarunt ei, et impletur orbis terrarum Evangelio; et tu dicis, Deus ab Africa veniet? |
39 | [In Donatistas non quadrat testimonium Habacuc.] Ergo tu mihi, inquit, expone quid est, Deus ab Africo veniet. Dic totum, et fortassis intelliges. Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso. Tu mihi expone, si iam ab Africa, quomodo de monte umbroso? De Numidia nata est pars Donati: ipsi missi sunt primo in dissensionem, et tumultum, et scandalum, quaerentes ingens vulnus , Numidae miserunt: Secundus Tigisitanus misit; ubi sit Tigisi, notum est. Qui missi sunt clerici, extra congregaverunt ab Ecclesia, ad clericos Carthaginis accedere noluerunt , visitatorem posuerunt, a Lucilla suscepti sunt . Auctor totius huius mali Numida haereticus fuit. In Numidia, unde ventum est huc cum tanto malo, muscarium vix invenitur, in cupsonibus habitant. Quomodo mons umbrosus Numidia? Dic mihi ergo: noli huc usque recitare, Deus ab Africo; exigo et sequentia, Et sanctus de monte umbroso. Sed ostende mihi partem Donati a Numidia, de monte umbroso venire. Invenis nuda omnia, pingues quidem campos, sed frumentarios: non olivetis fertiles, non caeteris nemoribus amoenos. Unde ergo mons umbrosus in Numidiae partibus, unde hoc scandalum venit? |
40 | [Interpretatio verior prophetae Habacuc.] Tu mihi, inquit, ergo expone quid est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso. Vide quam facile exponam. Primo illud audi quod ait Dominus: Oportebat Christum pati, et resurgere tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem [Luc. XXIV, 46, 47]. Ecce unde veniet. Incipientibus cum dixit, inde utique se in sanctis suis ad alias gentes venturum esse praedixit. Lege divisionem terrae filiorum Israel in omnibus tribubus in libro Iesu Nave: aperte ibi dictum est, Iebus ab Africo, quae est Ierusalem [Iosue XV, 8]. Lege, quaere, et invenies. Utinam cum inveneris, credas; utinam animositatem deponas. Iebus ab Africo, quae est Ierusalem. Et Dominus, Incipientibus ab Ierusalem: hoc est, Deus ab Africo veniet. Quomodo ergo a monte umbroso? Evangelium iam lege. De monte Oliveti Christus ascendit in coelum. Sequere. Et quid dilucidius? Audis, ab Africo: audisti, de monte umbroso. Legem recitamus, Evangelium recitamus. Audisti, Incipientibus ab Ierusalem: audi, Per omnes gentes, in eodem propheta. Sequere verba illa quae contempsisti, verba illa quae praetermisisti: Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso: cooperiet montes umbra eius, et gloria eius plena est terra [Habac. III, 3]. Per omnes ergo gentes, incipientibus ab Ierusalem : Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso; id est, a monte Oliveti, unde ascendit in coelum, unde misit discipulos suos, ubi etiam ascensurus ait: Non enim vestrum est scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem ex alto, et eritis mihi testes. Videte quomodo incipit Evangelium: Et eritis mihi testes in Ierusalem, et in Iudaea et Samaria, et usque in totam terram [Act. I, 7, 8]. Ergo Deo veniente Christo, et nomen eius, et praedicatio Evangelii eius ab Ierusalem, id est, ab Africo; et a monte umbroso, id est, a monte Oliveti: quia per omnes gentes diffamatum est Evangelium. Operiet montes umbra eius, id est refrigerium eius, protectio eius; et laudis eius plena est terra. Cantate ergo cum tota terra canticum novum; non canticum vetus cum angulo terrae. |
41 | [Donatistae Simonis Cyrenaei factum pro se interpretantes.] Dicunt et aliud: Cyrenaeus, inquiunt, quidam Simon angariatus est, ut tolleret crucem Domini [Matth. XXVII, 32]. Legimus: sed quid te adiuvet, volo scire. Cyrenaeus, inquit, Afer est: quare ipse angariatus est qui crucem tolleret. Ubi sit Cyrene, forte nescis: Lybia est, Pentapolis est, contigua est Africae, ad Orientem magis pertinet. Vel in distributione provinciarum Imperatorum cognosce: Imperator orientalis mittit iudicem ad Cyrenen. Breviter respondeo: Ubi est pars Donati, non invenitur Cyrene; ubi est Cyrene, non invenitur pars Donati. Manifesta veritas convincit errorem. Det mihi Cyrenen, ubi est pars Donati; det mihi partem Donati, ubi est Cyrene. Manifestum est enim, fratres, in Pentapoli Ecclesiam esse catholicam, partem Donati ibi non esse. Sed securi irrideamus flendos, et fleamus irridendos. Quid dicis? Meritum Cyrenensis huius magnum commemoras, quia tulit crucem Domini, et Afrum dicis. Orientalis est. Lybia enim duobus modis dicitur, vel ista quae proprie Africa est, vel illa Orientis pars, quae contigua est Africae, et omnino collimitanea. Sed Afer fuerit Cyrenensis. Beatum putas, quod angariatus crucem tulerit? Quanto melius forte diceret alius in Arimathaea remansisse Ecclesiam Christi? Quia Ioseph ille dives ab Arimathaea, habens ante oculos regnum Dei, non angariatus, non coactus venit ad crucem Domini: cum caeteri formidarent, petiit a Pilato sepeliendum corpus Domini, de ligno deposuit, obsecutus est funeri, in sepulcro condidit, laudatus est in Evangelio [Matth. XXVII, 57-60]. Quia ergo de Arimathaea fuit iste pius tantum exhibens obsequium corpori Domini, in Arimathaea remansit Ecclesia? Aut si magis vos delectat angariatus, id est, qui cogitur tollere crucem: recte ergo faciunt imperatores catholici, qui vos cogunt ad unitatem. |