monumenta.ch > Augustinus > 44
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLIII. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. VII, 9, Nisi credideritis, non intelligetis . <<<     >>> SERMO XLV. De eo quod in Isaia, cap. LVII, 13, scriptum est, Qui autem dediti erunt mihi , possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Et de Apostolo, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLIV[Recensitus ad duos cl. ad gr. rm. v. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias 36 ex Homiliis 50.]. De verbis Isaiae cap. LIII, V. 2-9 [Possidius in Indiculo, cap. 9, sermonem hunc proculdubio notat istis verbis, «De lectione Isaiae, Domine, quis credidit auditui nostro?» Mutilus itaque sermo est, nec priore tantummodo parte; sed posteriore etiam, qua Donatistarum haeresis redarguebatur, minutus esse intelligitur ex n. 5, ubi sic habet: «Incipit dici et de sponsa; et quomodo in sponso mirabaris caecitatem Iudaeorum, sic et in sponsa miraberis caecitatem haereticorum.» Quibus verbis Augustinus non obscure pollicebatur tractaturum se de subsequenti Isaiae capite, Laetare, sterilis, etc. Dilata locum tabernaculi tui, etc. Atque id quod Propheta de Ecclesiae per omnes gentes extensione dixisset, hac ipsa concione mox videndum significabat n. 2 et n. 6: «Audietis illud,» inquit, «et ab isto propheta,» etc. Non pauci tales in 50 Homiliarum classe fuerunt minus integri sermones, in quibus impostorum fraudem fallaciamque quidam non iure conqueritur. Nam qui in ecclesia legendi essent Augustini tractatus, necessario plerumque decurtabantur, iisque exordium aptabatur et idonea conclusio. Sic huicce sermoni 44 appositam aliunde praefationem esse vides vel ex versiculo Isaiae, qui altera parte est versionis Vulgatae, cum in reliquo capite Augustinus sequatur LXX. Conclusionem porro ex Caesario acceptam opinamur.].

1 De Domino et Salvatore nostro, fratres dilectissimi, ante multa tempora prophetatum est: Ascendet sicut virgultum, et sicut radix in terra sitienti. Quare ut radix? Ideo: Non est species illi, neque honor. Passus est, humiliatus est, consputus est: non habebat speciem; homo apparebat, cum Deus esset. Sed quomodo radix non est pulchra, sed intus habet vim pulchritudinis suae. Attendite, fratres mei, videte misericordiam Dei. Attendis arborem pulchram, amoenam, foliis virentem, fructibus opulentam, laudas. Delectat aliquid de fructu carpere, sub umbra eius sedere et requiescere ab aestu: laudas totam illam pulchritudinem. Si radix ostendatur tibi, nulla pulchritudo in ea est. Noli contemnere quod abiectum est: inde processit quod miraris, Ut radix in terra sitienti. Attendite modo claritatem arboris.
2 Crevit Ecclesia, crediderunt gentes, victi sunt terrae principes sub nomine Christi, ut essent victores in orbe terrarum. Positum est collum eorum sub iugo Christi. Persequebantur ante Christianos propter idola, persequuntur idola propter Christum. Omnes confugiunt ad auxilium Ecclesiae, in omni pressura, in omni tribulatione sua. Crevit illud granum sinapis, factum est maius super omnia olera: veniunt volatilia coeli, superbi saeculi, et requiescunt sub ramis eius [Matth. XIII, 31, 32]. Unde haec tanta pulchritudo? De nescio qua radice surrexit: et ista pulchritudo in magna gloria est. Quaeramus radicem. Consputus est, humiliatus est, flagellatus est, crucifixus est, vulneratus est, contemptus est. Ecce hic species non est: sed in Ecclesia gloria radicis pollet. Ergo ipsum describit sponsum, illum contemptum, inhonoratum, abiectum. Sed modo videre habetis arborem, quae surrexit de ista radice, et implevit orbem terrarum. Radix in terra sitienti.
3 [Non est species illi, neque honor: et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem. Nonne hic est fabri filius] [Marc. VI, 3]? Quam non habuit decorem, ut diceretur, Nonne verum dicimus quia daemonium habes [Ioan. VIII, 48]? In nomine ipsius daemonia fugiebant; et illi obiicitur, quia daemonium habebat. Sed quare hoc? Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quae est species illius intus, ubi non videbatur? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Id. I, 1]. Quae est species illius? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo [Philipp. II, 6].
4 Et ubi visus est non habere speciem neque decorem? Et non habuit speciem: sed vultus eius abiectus, et deformis positio eius ab omnibus hominibus. Homo in plaga. In plaga homo, ante plagam Deus, post plagam homo Deus, Homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates. Infirmitates quorum? Ipsorum a quibus patiebatur. Medicus ferebat infirmitates phreneticorum; et cum ipse crucifigeretur, orabat et dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Attendite: amemus sponsum [Am. et Er., Attendite quomodo amemus. Sponsus quanto, etc. Colbertinus codex, Attendite quomodo amemus sponsam. Alii Mss., Attente amemus sponsum.]. Quanto magis deformis nobis commendatur, tanto charior, tanto dulcior est factus sponsae. Propter quod et avertit se. Avertit se, ne illum intelligerent illi qui eum crucifigebant. Facies eius iniuriata est, nec magni aestimata est.
5 [Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est: et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga, et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore eius sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris.] Evangelium est, an prophetia [Mss., an propheta.]? Quid dicunt contra ista Iudaei? Nonne mirum est audire illos ista, habere illos ista, legere illos ista, non invenire de quo dici potuerit, nisi de illo uno qui in Evangelio praedicatur per orbem terrarum, et adhuc non esse Christianos, sed sic illos esse caecos adversus evidentissima eloquia Prophetarum? Noli mirari caecitatem Iudaeorum de Christo. Ecce transit quod dicitur de sponso, incipit dici et de sponsa; et quomodo in sponso mirabaris caecitatem Iudaeorum, sic in sponsa miraberis caecitatem haereticorum.
6 Iam modo miremur caecitatem Iudaeorum. Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, quoniam male tractatus est, non aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est; et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Et ne contemnas, Generationem eius quis enarrabit? Quam generationem? Ante luciferum genui te [Psal. CIX, 3]. Ecce una generatio: Ante luciferum, ante omnia quae facta sunt, ante omnes Angelos, ante omnem creaturam. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 3]. Sed forte secunda eius generatio narratur. Quis illam narrat? Fide concipitur, masculus non accedit, uterus virginis tumet: procedit tanquam sponsus de thalamo suo [Psal. XVIII, 6]. Mirabilis ista generatio. Mirabilis est humana, quia sine patre: mirabilis illa, quia sine matre. Ut ovis ad immolandum ductus est, ut agnus ante eum qui se tonderet, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Resurrectionem eius praedicat. Videtis quia vere Dominus (quasi possit quid nisi vere Veritas) hoc dicebat [Am. et Er., Videtis quia verus Dominus, quasi potens non possit, nisi vere charitas haec dicebat? Lov., Videtis quia vere Dominus haec possit. Quis, nisi vera Veritas, haec dicebat? Locum iuvantibus manuscriptis restituimus.]: Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Quia oportebat Christum pati et resurgere, audistis. Et resurgere, modo audistis: Quoniam tolletur de terra vita eius. Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem [Luc. XXIV, 44, 46, 47]: audietis illud et ab isto propheta; non quia debemus prophetam praeponere Domino. Praeco praecessit, iudex secutus est. Non sua, sed iudicis verba praeco dicebat, et iudex consequens verba sua in praecone firmavit. Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Audiebatis modo dicentem illis, Quid vobis feci? Si invenistis in me peccatum, arguite. Et illi, Crucifige, crucifige [Ioan. XIX, 6]: ut putabant hominem, tamen innocentem. Ergo, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.
7 [Dabo] ergo malos pro sepultura eius. Quid est hoc, Dabo malos pro sepultura eius, et divites pro morte eius? Malos propter sepulturam, divites propter mortem. Dives ille ab Arimathaea Ioseph, cum Dominus penderet in cruce, intravit ad Pilatum, et petiit corpus eius: obsecutus est, ut sepeliret. Dati sunt divites pro morte eius: sepelivit pauperem, in quo divitias requirebat. Ergo, Divites propter mortem eius. Quod postea dixit, primo factum est: quod primo dixit, postea factum est. Malos pro sepultura eius. Ubi ostendimus? Intraverunt Iudaei ad Pilatum, et dixerunt ei: Domine, audivimus quia ille planus (ὁ πλάνος), id est, ille impostor, dixit discipulis suis quia resurrecturus erit occisus: iube custodiatur sepulcrum, ne forte veniant discipuli e us nocte, et auferant eum, et fiat error maior priore. Ait illis Pilatus: Habetis milites, ite, custodite sicut vultis. Acceperunt milites, posuerunt ibi [Matth. XXVII, 57-66]. Mali sunt isti: ipsi sunt dati propter sepulturam eius ad custodiendum. Sed unde probamus quia mali sunt? Milites innocentes erant missi: iudex eis praecepit; venerunt ad sepulcrum, custodierunt. Audi quia mali sunt: lege Evangelium. Posteaquam resurrexit Dominus, et viderunt angelum, conterriti et consternati sunt. Quando dictum est aliis, Nolite timere vos, isti timore perculsi, quia fide sublevati non sunt. Et tamen cum ista scirent, venerunt ad Iudaeos, dixerunt illis ista omnia. Dixerunt Iudaei: Damus vobis pecuniam. Ergo mali erant: veritatem absconderunt, mendacium vendiderunt. Et quomodo mendacium vendiderunt? Non mirum, mendacium vendiderunt, mendacium caeci caecis. Dicite (dictum est illis) quia dormientibus nobis venerunt discipuli eius, et subtraxerunt eum. O vanitas vendens vanitatem vanitati! Audituri sunt vani et credituri [Sic potiores manuscripti. At editi, vendens vanitatem, vanitatem audituris vanis et credituris.]. Hodieque hoc est apud Iudaeos, sic habet ipsa fama, quam vana, quam falsa, quam inanis [Matth. XXVIII]. Testimonium martyrum nolunt audire, ut vivant; et testimonium dormientium audiunt, ut pereant. Si dormiebant custodes, unde potuerunt scire quis illum tulerit de sepulcro? aut quid vigilabas, male? O male, de quo non sine causa dixit propheta, Dabo malos pro sepultura eius. O mali, o pessimi: aut vigilabatis, et custodire debuistis; aut dormiebatis, et quid sit factum nescitis. Impletum est enim quod Spiritus sanctus per Psalmistam multo ante praedixerat: Cogitaverunt consilium quod non potuerunt stabilire [Totum quod superest caput quintum a quibusdam abest Mss., videturque Augustinum minus quam Caesarium nobis exhibere. Confer sermonem Appendicis 13, n. 5, serm. 44, n. 6, serm. 45, n. 3, et Caesarii homiliam 27.] [Psal. XX, 12]. [Totum quod superest caput quintum a quibusdam abest Mss., videturque Augustinum minus quam Caesarium nobis exhibere. Confer sermonem Appendicis 13, n. 5, serm. 44, n. 6, serm. 45, n. 3, et Caesarii homiliam 27.] CAPUT V.
8 Nos ergo, fratres charissimi, pro quorum salute ista omnia et praedicta sunt et impleta, gratias agamus divinae misericordiae, et quantum possumus, totis viribus laboremus, ut beneficia Dei non nobis iudicium pariant, sed profectum: ut cum tremendus iudicii dies et tempus reddendae rationis advenerit, quidquid nobis [Mss., quidquid in nobis . . . . . contulit. Sic loqui solet Caesarius.] Dominus et Salvator noster contulit iudicatus, integrum inveniat iudicaturus. Et quidem ille cum venerit, redditurus est quod promisit, sed requisiturus est quod redemit: et quod in primo adventu contulit, exacturus est in secundo Quamvis multum praesumere debeamus de misericordia Dei, non tamen negligenter debemus timere iustitiam eius. Cum iustitia enim te iudicabit, qui cum misericordia te redemit. Nam quod tam longo tempore peccamus et parcit, non est negligentia, sed patientia. Non ille potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit. Timeamus [Sic Am. et Mss. Er. vero et Lov., Teneamus.] ergo iustitiam, cuius misericordiam desideramus. Parcit enim modo, sed non tacet: sed et si tacet, non semper tacebit. Audiamus ergo eum dum non tacet in praecepto, si volumus ut nobis parcat, cum non tacuerit in iudicio. Modo enim nobis praerogatur misericordia, tunc a nobis exigetur iustitia, et reddet unicuique secundum opera sua; ac fiet illud quod Apostolus dixit, Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam [Mss., his qui non fecerint misericordiam.] [Iacobi II, 13].
Augustinus HOME

bke16.208r bnf1594.65 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLIII. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. VII, 9, Nisi credideritis, non intelligetis . <<<     >>> SERMO XLV. De eo quod in Isaia, cap. LVII, 13, scriptum est, Qui autem dediti erunt mihi , possidebunt terram, et inhabitabunt montem sanctum meum. Et de Apostolo, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
monumenta.ch > Augustinus > 44