monumenta.ch > Augustinus > 43
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLII. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. I, 11, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et in Psalmo CXXXIX, 1, Libera me, Domine, ab homine malo. <<<     >>> SERMO XLIV. De verbis Isaiae cap. LIII, V. 2-9 .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLIII[Ad tres bn. ad quatuor cl. ad cb. f. fl. fs. g. l. m. pr. rm. vd. Am. Er. Par. Lov. recognitus.] [Note: Alias, de verbis Apostoli 27.]. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. VII, 9, Nisi credideritis, non intelligetis [Huius serm. excerptum exstat in Flori collectione ad I Cor. I.].

1 [Fides necessaria.] Initium bonae vitae, cui vita etiam aeterna debetur, recta fides est. Est autem fides, credere quod nondum vides: cuius fidei merces est, videre quod credis. Tempore igitur fidei tanquam tempore sementis, non deficiamus, et usque in finem non deficiamus: sed perseveremus, donec quod seminavimus metamus. Cum enim aversum esset genus humanum a Deo, et iaceret in delictis suis, sicut Creatore opus habebamus ut essemus, sic Salvatore ut revivisceremus. Iustus Deus damnavit hominem, misericors Deus liberat hominem. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus [Psal. LXVII, 36]. Sed accipiunt credentes, non accipiunt contemnentes.
2 [Fides magnum Dei donum.] Nec de ipsa fide tamen ita gloriandum est, quasi aliquid nos possimus. Non enim fides nihil est, sed magnum aliquid: quam si habes, profecto accepisti. Quid enim habes, quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Videte, charissimi, unde Domino Deo gratias agatis: ne in aliquo dono eius ingrati maneatis, et propter hoc quod ingrati estis, quod accepistis perdatis. Laus fidei explicari a me nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari potest. Porro si ex aliqua parte, ut dignum est, cogitetur, quis digne cogitet, quam multis donis Dei ipsius praeferatur? Et si minora Dei dona in nobis debemus agnoscere, quanto magis illud quod ea superat, debemus agnoscere?
3 [Dei in hominem beneficia. Aliud intellectus et aliud ratio.] A Deo debemus esse quod sumus [Forte A Deo habemus; aut, Deo debemus.]. Quia quod non nihil sumus, nisi a Deo a quo habemus? Sed sunt et ligna, sunt et lapides, a quo nisi a Deo? Nos ergo quid plus? Non vivunt ligna et lapides: nos autem vivimus. Sed adhuc nobis idipsum vivere cum arboribus frutetisque commune est. Dicuntur enim et vites vivere. Nam si non viverent, non scriptum esset: Occidit in grandine vineas eorum. [Psal. LXXVII, 47]. Vivit, cum viret; arescit, cum moritur. Sed vita ista non habet sensum. Quid nos amplius? Sentimus. Quinquepartitus corporis notus est sensus. Videmus, audimus, olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus nostrum mollia diiudicamus et dura, aspera et lenia, calida et frigida. Est ergo in nobis sensus quinquepartitus: sed hunc habent et bestiae. Habemus ergo aliquid amplius nos. Et ista tamen quae enumeravimus, fratres mei, si consideremus in nobis, quantam de his gratiarum actionem, quantam Creatori laudem debemus? Sed tamen amplius quid habemus? Mentem, rationem, consilium, quod non habent bestiae, non habent volucres, non habent pisces: in eo facti sumus ad imaginem Dei. Denique ubi Scriptura narrat quod facti sumus, ibi subiungit, ut nos pecoribus non solum anteponat, sed et praeponat, id est, ut ea nobis subiecta sint: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et serpentium quae repunt super terram [Gen. I, 26]. Unde habeat potestatem? Propter imaginem Dei. Unde quibusdam dicitur increpando: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]. Sed aliud est intellectus, aliud ratio. Nam rationem habemus et antequam intelligamus; sed intelligere non valemus, nisi rationem habeamus. Est ergo animal rationis capax: verum ut melius et citius dicam, animal rationale, cui natura inest ratio, et antequam intelligat iam rationem habet. Nam ideo vult intelligere, quia ratio [Ita Corbeiensis Ms. Alii, ratione. Editi vero, rationem.] praecedit.
4 [An prius credendum quod postea intelligatur.] Hoc ergo unde bestias antecedimus, maxime in nobis excolere debemus, et resculpere quodam modo et reformare. Sed quis poterit, nisi sit artifex [Lov., nisi adsit artifex; repugnantibus caeteris libris.] qui formavit? Imaginem in nobis Dei deformare potuimus, reformare non possumus. Habemus ergo, ut cuncta breviter retexamus, ipsum esse cum lignis et lapidibus; vivere, cum arboribus; sentire, cum bestiis; intelligere, cum Angelis. Diiudicamus ergo oculis colores, auribus sonores, naribus odores, gustatu sapores, tactu calores, intellectu mores. Intellige. Omnis homo vult intelligere; nemo est qui nolit [Mss.: Intelligi omnis homo vult, intelligere nemo est qui nolit.]: credere non omnes volunt. Dicit mihi homo, Intelligam, ut credam: respondeo, Crede, ut intelligas. Cum ergo nata inter nos sit controversia talis quodam modo, ut ille mihi dicat, Intelligam, ut crelam; ego ei respondeam, Imo crede, ut intelligas: cum hac controversia veniamus ad iudicem, neuter nostrum praesumat pro sua parte sententiam. Quem iudicem inventuri sumus? Discussis omnibus hominibus, nescio utrum meliorem iudicem invenire possimus, quam hominem per quem loquitur Deus. Non eamus ergo in hac re et in hac controversia ad litteras saeculares; non inter nos iudicet poeta, sed propheta.
5 [Propheticus sermo ad firmandam fidem efficacior.] Beatus apostolus Petrus cum duobus aliis Christi Domini discipulis Iacobo et Ioanne in monte cum ipso Domino constitutus, audivit vocem delatam de coelo: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui; ipsum audite [Matth. XVII, 5]. Quod commendans memoratus Apostolus in Epistola sua dixit: Hanc vocem nos audivimus de coelo delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Et cum dixisset, Hanc vocem nos audivimus de coelo delatam; subiunxit atque ait, Et habemus certiorem propheticum sermonem [II Petr. I, 18, 19]. Sonuit vox illa de coelo, et certior est propheticus sermo. Attendite, charissimi, adiuvet Dominus et voluntatem meam et exspectationem vestram, ut dicam quod volo, quomodo volo. Quis enim nostrum non miretur delata voce de coelo certiorem propheticum sermonem ab Apostolo dictum esse? Certiorem sane dixit: certiorem, non meliorem, non veriorem. Tam enim verus ille sermo de coelo, quam sermo propheticus; tam bonus, tam utilis. Quid est ergo, certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc? Quoniam sunt homines infideles, qui sic detrahunt Christo, ut dicant eum magicis artibus fecisse quae fecit. Possent ergo infideles etiam istam vocem delatam de coelo, per coniecturas humanas et illicitas curiositates ad magicas artes referre. Sed Prophetae ante fuerunt; non dico ante istam vocem, sed ante Christi carnem. Nondum erat homo Christus, quando misit Prophetas. Quisquis eum dicit magum fuisse: si ergo magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, numquid magus erat, antequam natus? Ecce quare ait apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem. Vox de coelo, qua fideles admoneantur: propheticus sermo, quo infideles convincantur. Intelleximus, quantum mihi videtur, charissimi, quare dixerit apostolus Petrus, Habemus certiorem propheticum sermonem, post vocem de coelo delatam.
6 [Piscatores et idiotae in apostolos cur electi.] Et ipsa Christi quanta dignatio? Petrus iste, qui sic loquitur, piscator fuit: et modo magnam laudem habet orator, si potuerit ab illo intelligi piscator. Propterea primis Christianis loquens apostolus Paulus ait: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut ea quae sunt evacuarentur [I Cor. I, 26-28]. Si enim eligeret Christus primitus oratorem, diceret orator: Eloquentiae meae merito electus sum. Si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitatis meae merito electus sum. Postremo, si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestatis meae merito electus sum. Quiescant et differantur isti, paululum quiescant: non omittantur, non contemnantur; sed aliquantulum differantur, qui possunt gloriari de semetipsis in semetipsis. Da mihi, inquit, illum piscatorem, da mihi idiotam, da mihi imperitum, da mihi eum cum quo non dignatur loqui senator, nec quando emit piscem: ipsum, inquit, da; hunc si implevero, manifestum erit quod ego facio. Quanquam et senatorem et oratorem et imperatorem ego sum facturus: quandocumque facturus ego et senatorem, sed certius ego piscatorem. Potest senator gloriari de semetipso, potest orator, potest imperator: non potest nisi de Christo piscator. Veniat propter docendam humilitatem salubrem, prius veniat piscator; per ipsum melius adducitur imperator.
7 [Fides praecedit intelligere.] Mementote ergo piscatorem sanctum, iustum, bonum, Christo plenum, ad cuius missa per mundum retia capiendus cum caeteris etiam populus iste pertinuit: ergo mementote eum dixisse, Habemus certiorem propheticum sermonem. Da mihi ergo ad illam controversiam iudicem prophetam. Quid inter nos agebatur? Tu dicebas, Intelligam, ut credam; ego dicebam, Ut intelligas, crede. Nata est controversia, veniamus ad iudicem, iudicet propheta, imo vero Deus iudicet per prophetam. Ambo taceamus. Quid ambo dixerimus, auditum est. Intelligam, inquis, ut credam: Crede, inquam, ut intelligas. Respondeat propheta: Nisi credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9 sec. LXX].
8 [Fides intelligendo crescit.] Putatis autem, charissimi, nihil dicere etiam illum qui dicit, Intelligam, ut credam? Quid enim nunc agimus, nisi ut credant, non qui non credunt, sed qui adhuc parum credunt? Nam si nullo modo credidissent, hic non essent. Fides eos adduxit, ut audiant; fides eos fecit praesentes verbo Dei: sed ipsa fides quae germinavit irriganda est, nutrienda est, roboranda est. Hoc est quod agimus. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 6 ] [et 7]. Loquendo, hortando, docendo, suadendo plantare possumus et rigare, non autem incrementum dare. Noverat autem ille cum quo loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc tenerae, et adhuc infirmae, et ex magna parte titubanti, non tamen nullae fidei, sed alicui fidei adiutorem orabat, cui dicebat, Credo, Domine.
9 [Quomodo et credendum quod intelligatur, et intelligendum quod credatur.] Modo cum Evangelium legeretur, audistis: Si potes credere, ait Dominus Iesus patri pueri, si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Et ille intuens semetipsum, et positus ante semetipsum, non habens temerariam confidentiam; sed prius discutiens conscientiam, vidit in se esse aliquam fidem, vidit et titubationem, utrumque vidit. Unum se habere confessus est, et alteri adiutorium postulavit. Credo, inquit, Domine. Quid sequebatur, nisi, Adiuva fidem meam? Non hoc dixit, Credo, Domine; video hic aliquid unde non mentior; credo, verum dico: sed video hic etiam nescio quid, quod mihi displiceat. Stare volo: sed adhuc nuto. Stans loquor, non cecidi, quia credo; sed tamen adhuc nuto: Adiuva incredulitatem meam [Marc. IX, 22, 23]. Ergo, charissimi, et ille quem contra me constitui, et propter cuius controversiam inter nos natam Prophetam iudicem postulavi, non nihil dicit etiam ipse, cum dicit, Intelligam ut credam. Nam utique modo quod loquor, ad hoc loquor, ut credant qui nondum credunt: et tamen nisi quod loquor intelligant, credere non possunt. Ergo ex aliqua parte verum est quod ille dicit, Intelligam, ut credam; et ego qui dico, sicut dicit Propheta, Imo crede, ut intelligas: verum dicimus, concordemus. Ergo intellige, ut credas: crede, ut intelligas. Breviter dico quomodo utrumque sine controversia accipiamus. Intellige, ut credas, verbum meum; crede, ut intelligas, verbum Dei.
Augustinus HOME

bke16.168v bnf1594.65 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XLII. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. I, 11, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et in Psalmo CXXXIX, 1, Libera me, Domine, ab homine malo. <<<     >>> SERMO XLIV. De verbis Isaiae cap. LIII, V. 2-9 .
monumenta.ch > Augustinus > 43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik