Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLII. De eo quod scriptum est in Isaia, cap. I, 11, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? Et in Psalmo CXXXIX, 1, Libera me, Domine, ab homine malo.
1 | [Eleemosyna in pauperem sacrificium est christiani. Duo genera eleemosynarum.] Ego, fratres, vires parvas habeo, sed verbum Dei magnas habet. Valeat in cordibus vestris . Ergo et quod lente dicimus, valde auditis, si obedieritis. Tanquam per nubem suam, per Isaiam prophetam Dominus tonuit: si sensum habetis, expavistis. Manifeste enim dixit, nec expositorem habent ista necessarium, sed factorem. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Deus nos quaerit, non nostra. Sed sacrificium christiani est eleemosyna in pauperem. Hinc enim fit Deus peccatis propitius. Nisi autem peccatis propitius fiat Deus, quis remanet nisi reus? Ab eis peccatis et delictis , sine quibus vita ista non ducitur, mundantur homines per eleemosynas: quae sunt duorum generum, erogando et remittendo; erogando quod habes bonum, remittendo quod pateris malum. Haec duo genera eleemosynarum Dominus magister bonus, qui verbum breviavit super terram, ut esset fructuosum, et non onerosum, quam breviter fuerit complexus, audite: Remittite, inquit, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37 ] [et 38]. Remittite, et remittetur vobis, pertinet ad ignoscendum; date, et dabitur vobis, pertinet ad erogandum. Ex illa eleemosyna, qua ignoscis homini, nihil perdis. Ecce statim veniam petit, ignovisti, nihil amisisti. Charitate amplior domum redisti. Illud aliud genus eleemosynarum, ubi iubemur erogare indigentibus, grave videtur: quia quod quisque dederit, hoc ipsum quod dabit non habebit. |
2 | [Eleemosynarum mensura et merces. Fenus traiectitium facere quid.] Equidem et hinc securos nos facit Apostolus, qui dixit: Prout quisque habet, non ut aliis sit refectio , vobis angustia [II Cor. VIII, 12, 13]. Metiatur ergo unusquisque vires suas, non thesaurizare attendat in terra: det, non perit quod dat. Non dico, Hoc non perit; sed dico, Hoc solum non perit. Alia vero quae non dederis, et abundant tibi, aut cum vivis amittis, aut cum moreris dimittis. Deinde, fratres mei, tanta promissio quo nos hortetur , attendite: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Quando dicit, Date, et dabitur vobis, attende cui dicat. Homini dicit Deus, mortali dicit immortalis, mendico dicit tantus paterfamilias. Neque enim hoc revocaturus est quod dedimus. Invenimus quem feneremus. Demus in usuram, sed Deo, non homini. Ei damus qui abundat, ei damus qui dedit quod demus. Et pro modicis rebus, pro frivolis, pro mortalibus, pro putribilibus, pro terrenis, aeterna, incorruptibilia, sine fine manentia: quid multa dicturus sum? se promittit, qui promittit. Si amas illum, eme illum ab illo. Et ut noveris te ipsi dare, audi illum dicentem: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et suscepistis me; nudus fui, et vestistis me; aeger, visitastis me; inclusus, venistis ad me. Et dicent illi: Quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 35-40]. Dat de coelo, accipit in terra. Ipse dat, ipse accipit. Quasi fenus traiectitium facis. Hic das, ibi recipis: hic das res perituras, ibi recipis res sine fine mansuras. |
3 | [Homo malus.] Et quandocumque dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine malo: hoc enim modo cantavimus. Scio enim quo gemitu dicas, Libera me, Domine, ab homine malo. Quis enim in isto saeculo non patitur aliquem hominem malum? Quando ergo hoc dicis Deo, Libera me, Domine, ab homine malo; sicut totis praecordiis dicis, sic intentis oculis te prius attende. Libera me, Domine, ab homine malo. Fac tibi respondisse Deum, A quo? dicturus es a Gaio, a Lucio, a nescio quo quem pateris. Et respondet tibi: De te mihi nihil dicis? Si ab homine malo libero te, prius es liberandus a te ipso. Pateris malum, noli te ipsum pati malum. Videamus si invenit in te, quid tibi faciat alter malus. Quid tibi faciat malus? Tu noli esse malus. Non tibi dominetur avaritia, non te calcet concupiscentia tua, non te trituret ira tua. Isti hostes interiores tui sunt. Tu ipse non tibi aliquid facias. Videamus quid tibi facit vicinus malus, patronus malus, potens malus: videamus quid tibi facit. Iustum te inveniat, fidelem te inveniat, christianum te inveniat: quid tibi facturus est? Quod Stephano Iudaei fecerunt. Faciendo malum, miserunt ad bonum. Ergo quando petis ut liberet te Deus ab homine malo, attende te, noli tibi parcere: te a te liberet. Quomodo te a te liberat? Dimittendo peccata, donando merita, dando tibi vires pugnandi adversus concupiscentias tuas, inspirando virtutem, dando menti tuae coelestem delectationem, qua omnis terrena delectatio superetur. Haec cum tibi praestat Deus, liberat te a te, et securus exspectas in huius saeculi malis transitoriis cum eis bonis venturum Dominum, quae transire non possunt. Satis sint vobis. Videtis certe, quia nescio quomodo ego invalidus accedo, et loquendo fortis fio. Tantus est mihi animus, tanta intentio in profectu vestro! Operarius enim in agro fructum sperans, minus sentit laborem. Sitis fructus mei, ut vobiscum sim, et omnes simus fructus Dei. |