Augustinus, Sermones, 10, SERMO XLI. De eo quod scriptum est Ecclesiastici XXII, 28, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis eius perfruaris.
1 | [Fides amico in eius paupertate servanda.] Cum divinae Scripturae legerentur, de quarum sententiis omnibus nunc loqui non valemus, animadverti unam sententiam, verborum numero brevissimam, pondere autem sensus amplissimam, unde elegi, adiuvante Domino, huic tantae exspectationi Charitatis vestrae, pro virium nostrarum mediocritate servire, et ministrare vobis de cellario Dominico, unde et ego vobiscum vivo. Haec ergo sententia est, de qua loquor: Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis eius perfruaris. Accipiamus hanc primum ut videtur sonare simpliciter, ut eam possunt intelligere omnes, etiam qui nulla Scripturarum divinarum secretiora rimantur. Fidem, inquit, posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis eius perfruaris. Verum est, inquit, qui simpliciter audivit: quando amicus pauper est, non ei frangenda est fides; permanendum cum illo est, nec mutanda amicitia facultate mutata; sed servanda fides, voluntate firmata. Amicus enim meus, si cum dives esset, amicus fuit; cum pauper est, amicus non est; non ipse mihi amicus, sed aurum eius fuit. Si autem amicus meus ipse homo fuit; et manente auro, et recedente auro, ipse est qui fuit: quare ergo modo non sit amicus, qui et si perdidit thesaurum, non perdidit animum? Equum si emerem, detractis ornamentis et strato, nudum forte non despicerem; et amicus mihi vestitus placuit, exspoliatus displicet? Bene ergo praecipit Scriptura divina, salubriter omnino et accommodatissime moribus hominum, Fidem posside cum proximo tuo in paupertate ipsius. |
2 | [Qua spe servanda fides amico pauperi. Ut et bonis eius perfruaris.] Quid ergo? accedentes ad posteriorem partem huius sententiae, talem cogitationem habebimus de amico, ut dicamus nobis: Manendum est cum illo et servanda illi fides est in paupertate eius, ut et bonis eius perfruamur? Erit enim dives qui modo pauper est, et non te admittet ad divitias suas, cuius paupertatem superbus antea fastidisti. Posside ergo cum illo fidem, etiam cum pauper est, ut et bonis eius perfruaris, quando illi accesserint divitiae, et cum illo gaudeas in eis. Posside cum illo fidem: pauper est, sed magnam possessionem habet fidem. Qui parabas cum illo et volebas possidere terram, si haberet terram, quam possideretis simul, quanto firmius cum illo possides fidem? Talis est enim forte amicus tuus, ut ei possit aliquis improbus auferre possessionem: numquid poterit auferre fidem? Quid est ergo, Ut et bonis eius perfruaris? Utique quia ex paupere poterit fieri dives, et perfrueris divitiis eius, quia eius paupertatem non aspernatus es. |
3 | [Non spe venturae ipsi felicitatis temporalis] Prior quidem pars sententiae huius, secundum istum intellectum popularem, placet mihi: posterior tamen, fateor, offendit me. Si enim propterea manes cum amico in paupertate eius, ut quando dives fuerit, perfruaris divitiis eius; adhuc non amicum, sed aliud aliquid amas in amico. Fides et spes duae amicae bonae sunt, et maior his charitas. Manent, inquit Apostolus, tria haec, fides, spes et charitas; maior autem horum est charitas: sectamini charitatem [I Cor. XIII, 13, XIV, 1]. Interrogo ergo amicum de amico. Dic mihi, obsecro te, fidem possides cum isto in paupertate eius? Plane, inquit: audivi enim hoc in sacra Scriptura, et commendavi cordi meo, et in memoria mea reposui; libens recolo, libentius facio. Audivi enim sanctum verbum, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius. Et ego: Quare hoc facis? an propter illud quod sequitur, Ut et bonis eius perfruaris? Quid ergo exspectas? Ut quando, inquit, dives fuerit, et bona accesserint, admittat me ad bona sua, quia non fastidivi mala ipsius. Patere ergo adhuc me paululum interrogantem. Quid, si iste, cum quo paupere possides fidem, nunquam erit dives? Quid, si pauper futurus est usque ad mortem? Perit fides, quia decepta est spes? Quia non poteris aurum possidere cum divite, poenitebit te fidem possedisse cum paupere? Si sapit humanum, imo si sapit verum, hac interrogatione turbabitur, et dicet mihi, Verum dicis. Bona res est, fidem possidere cum proximo: sed si dicas, Spe possidetur fides cum proximo paupere, ut ad eius divitias perveniamus , ut in eis cum illo communionem habeamus; sine dubio cum mortuus fuerit iste pauper, non accedentibus quae sperabantur divitiis, totius illius boni poenitebit nos, et quod bene mulsimus, male fundemus. Vides ergo altius esse istam sententiam perscrutandam, non quomodo vulgariter intelligi potest, sed quomodo divina auctoritate condita est, ad aliquid magnum insinuandum, praecipiendum, imperandum nobis, ubi spes nostra non fallatur, ne poeniteat fidem possedisse. Ad sententiam nostram non poteris sic pervenire. |
4 | [Lazari et divitis historia idipsum ostenditur. Pauperis consortium in aeterna felicitate diviti qui ipsum hic spreverit, non sperandum.] Ergo attende illum pauperem Lazarum iacentem ante ianuam divitis. Pauper iste miserabiliter fuit infirmus: nec saltem ipsius tenebat sanitatem corporis, quod est patrimonium pauperis. Ulcerosus etiam fuit, canes lingebant ulcera eius. Erat autem in illa domo dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et nolebat fidem possidere cum paupere. Merito Dominus Iesus, fidei amator et dator, plus attendit ipsam fidem in paupere, quam aurum et delicias in divite: plus attendit pauperis possessionem, quam divitis elationem. Nam ideo pauperem illum nominavit; illius autem nomen esse tacendum iudicavit. Erat, inquit, dives quidam, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam nomine Lazarus. Nonne videtur vobis de libro recitasse, ubi nomen pauperis scriptum invenit, divitis non invenit? Liber enim ille vivorum erat atque iustorum, non superborum et iniquorum. Nominabatur dives ille ab hominibus, pauper tacebatur: contra Dominus pauperem nominavit, divitem tacuit. Noluit ergo fidem possidere cum paupere dives ille. Mortui sunt ambo. Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est dives, et sepultus (nam fortasse ille nec sepultus est): et cum apud inferos, ut legimus, in tormentis esset, levavit oculos suos a longe; et vidit pauperem in sinu Abrahae, quem contempsit ante ianuam suam. Non cum illo potuit habere communem requiem, cum quo fidem noluit habere communem. Pater, inquit, Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam; quia crucior in hac flamma. Responsum est: Memento, fili, quia percepisti bona tua in vita tua, Lazarus autem mala: nunc ergo hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec omnia, chaos magnum est inter nos et vos, nec a nobis quisquam ad vos transire potest, nec a vobis ad nos transmeare. Vidit sibi ille negatam misericordiam, quia ipsam negaverat. Vidit quod verum esset, Iudicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam [Iacobi II, 13]. Et qui noluit suo tempore pauperis misereri, fratrum suorum sero misertus est. Mitte ergo, inquit, Lazarum: habeo ibi quinque fratres, dicat eis quid hic agitur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Et contra hoc responsum est: Si nolunt venire in hunc locum tormentorum, habent Moysen et Prophetas; ipsos audiant. Ille qui solebat irridere Prophetas, simul utique cum fratribus suis: credo enim, imo non dubito, quia cum ipsis fratribus suis loquens de Prophetis monentibus bona, prohibentibus mala, terrentibus de tormentis futuris, et futura praemia promittentibus, irridebat haec omnia, dicens cum fratribus suis: Quae vita post mortem? quae memoria putredinis? qui sensus cineris? Omnes illuc feruntur , et sepeliuntur; quis inde reversus auditus est? Recolens haec verba sua, propterea volebat Lazarum redire ad fratres suos, ut iam non dicerent, Quis inde reversus est? Et ad hoc apte digneque responsum est. Videtur enim fuisse iste Iudaeus, et propterea dixisse, Pater Abraham. Ergo optime et congruenter responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis resurrexerit, persuadebuntur [Luc. XV, 19-31]. Impletum est in Iudaeis, quia Moysen et Prophetas non audierunt, nec Christo resurgenti crediderunt. Nonne hoc illis ante praedixerat: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi [Ioan. V, 46]. |
5 | [Dives pauperis contemptor, miser finita vita.] Remansit ergo ille dives sine adiutorio, finitis deliciis temporalibus, in poenis aeternis. Non fecit iusta, audivit digna. Memento quia percepisti bona tua in vita tua. Haec ergo vita, quam vides, non est tua, Percepisti bona tua. Haec ergo quae de longinquo suspiras desiderans, non sunt tua. Ubi sunt verba divitum, et divitibus adulantium, quando vident aliquem deliciis temporalibus affluentem, abundantem in terra, terram rapientem et exaggerantem, et trahentem ad se plumbum cum quo demergatur? Grande enim pondus illum divitem ad inferna perduxit, et sarcina gravis usque ad ima depressit. Non enim audierat, Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Iugum meum lene est, et sarcina mea levis est [Matth. XI, 28, 29]. Sarcina Christi pennae sunt. His pennis ille pauper in sinum Abrahae volavit. Dives ergo hoc audire noluit. Adulantium enim linguas audivit. His linguis adversus Prophetas obsurduit: linguis male laudantium et dicentium, Soli estis, soli vivitis. Ergo, Percepisti bona tua in vita tua. Haec enim bona tua existimasti; alia non credidisti, non sperasti: percepisti illa in vita tua. Illam enim solam vitam tuam putasti, quando post mortem nihil futurum sperasti, nihil triste timuisti. Percepisti ergo bona tua in vita tua, Lazarus autem mala. Non dixit, Sua; sed, mala, quae homines putant, quae homines timent, quae homines pro magno devitant. Per cepit hic Lazarus mala. Bona tua tunc non percepit: nec tamen perdidit . Sicut autem non additum est, Sua; sic nec hoc additum est, In vita sua. Alia enim erat vita ipsius, quam sperabat in sinu Abrahae. Nam hic mortuus erat, hic non vivebat: illa morte mortuus erat, quam dicit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 3]. Pauper mala temporalia ferebat. Deus autem bona eius differebat, non auferebat. Quid ergo, dives, apud inferos desideras, quod cum divitiis fruereris, non sperasti? Nonne tu es ille, qui pauperis contemptor Moysen prophetam irridebas? Noluisti ergo fidem possidere cum proximo in paupertate eius; modo frueris bonis eius? Irrisisti eum, quando audisti, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis eius perfruaris. Modo vides longe bona eius, et non cum eo possides. Ventura enim erant illa bona, ventura invisibiliter. Quando enim non videbantur, credenda erant, ne quando videntur, remaneret tibi dolere posse, et non posse tenere. |
6 | [Pauperum amicitia eleemosynis comparanda. Mammona iniquitatis.] Ergo, fratres, quantum mihi videtur, eliquata est ista sententia. Intelligenda est quippe christiane a Christianis; nec sic possideamus fidem cum proximo paupere, ut divitias ei venturas temporaliter speremus, et ad eas cum illo possidendas fidem nostram servemus. Non sic omnino, non sic. Sed quomodo, nisi secundum praeceptum Domini nostri: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna [Luc. XVI, 9]? Sunt hic enim pauperes non habentes tabernacula, ubi nos ipsi recipiant. Facite eos amicos de mammona iniquitatis, id est, de lucris quae iniquitas vocat lucra. Sunt enim lucra, quae iustitia vocat lucra: ipsa sunt in thesauris Dei. Nolite contemnere pauperes, non habentes quo redeant, non habentes quo intrent. Habent quo intrent, habent tabernacula, habent et aeterna. Habent quo frustra recipi optabitis, sicut dives ille, si non eos nunc in vestra receperitis: quia, Qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet: qui prophetam recipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam [Matth. X, 41 ] [et 42]. Fidem quoque possidet cum proximo in paupertate eius; ideo bonis eius perfruetur. |
7 | [Fides in Christum pauperem.] Dicit tibi et Dominus tuus, ipse qui cum dives esset, pauper factus est: exponit tibi melius et solidius istam sententiam. Nam forte de illo paupere quem suscepisti in domum tuam, dubitat aliquantum et haesitat animus tuus, utrum verax homo sit, an forte fallax simulator hypocrita: titubat animus in facienda misericordia, quoniam cor inspicere non potes. Fac et cum malo, ut pervenias et ad bonum. Qui timuit ne bona sua semina in vias, in spinas, in lapides caderent, piger seminare hieme, esurivit aestate. Verumtamen dicit tibi Dominus tuus, de quo utique non dubitas, si christianus es: Ego propter te factus sum pauper, cum dives essem. Qui cum in forma Dei esset, (quid illa forma ditius?) non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, (quid forma Dei ditius? quid forma servi pauperius?) in similitudinem hominum factus, habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 6-8]. Adde adhuc: sitiit in cruce, accepit potum, non a miserante, sed ab insultante; et bibit acetum in morte fons vitae. Noli aspernari, noli contemnere, noli dicere: Ergo Deus meus homo factus est? Ergo Deus meus occisus est, crucifixus est? Etiam, plane, ita, crucifixus est. Paupertas eius tibi commendatur. Longe a te fuit: propinquavit tibi paupertate. Fidem posside cum proximo tuo in paupertate ipsius. Certe hic nusquam vacillat, nusquam caligat ista sententia. Pro nomine proximi, accipe nomen Christi, et humilis accipe. Humilis enim congruis humili, altum humilis cupis: humilis accipe, et intellige proximum. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor: ut dicas in oratione tua, sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam [Psal. XXXIV, 14]. Unum ergo verbum, quod Propheta addidit, proximum nominans; prophetica enim locutio aliquantum fuerat tegenda sacramenti velamine, ut desiderabilius quaereretur, ut suavius inveniretur. Ubi ergo ille proximum nominavit, tu Christum nomina; quia et de ille Christum ita prophetice nominavit: tu Christum nomina, et vide currentem liquidam sententiam, et tanquam de fonte veritatis irrigantem sitim tuam. Fidem posside cum Christo in paupertate ipsius, ut et bonis ipsius perfruaris. Quid est, Fidem posside cum Christo? In eo quod propter te homo factus est, in eo quod de virgine natus est, in eo quod accepit contumelias, quod flagellatus est, quod ligno suspensus, quod lancea vulneratus, quod sepultus: noli ista spernere, non tibi incredibilia videantur; et sic fidem posside cum proximo. Haec est enim paupertas eius. Quid est autem, Ut et bonis eius perfruaris? Audi, quia hoc voluit; audi, quia ideo in paupertate ad te venit; audi vocem pauperis propter te Domini Dei tui ditantis te: vide quomodo bonis eius perfruaris, si fidem cum eo in paupertate servaveris. Pater, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum [Ioan. XVII, 24]. |