Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXXIX. De eo quod scriptum est Ecclesiastici, V, 8, 9, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Et de verbis Apostoli, I Tim. VI, 7-19, Nihil intulimus in hunc mundum, etc.
1 | [Conversio non differenda.] Audivimus, fratres, per prophetam dicentem Dominum, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te. Promisit tibi, quoniam quo die conversus fueris, obliviscitur mala tua praeterita : sed numquid vitam crastini diei promisit tibi? An forte non tibi illam promisit Deus, et promisit illam tibi mathematicus, ut damnet et te et illum Deus? Diem mortis incertum salubriter constituit Deus: diem ultimum suum quisque salubriter cogitet. Misericordia Dei est quia nescit homo quando moriatur. Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies. |
2 | [Contemptus mundi.] Sed tenet mundus, illecebrae circumquaque blandiuntur; delectat pecuniae magnitudo, delectat honoris fulgor, delectat potentiae terror: delectant ista; sed audiatur Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus. Honor te debet quaerere, non tu ipsum. Debes enim in loco humiliori discumbere, ut qui te invitavit, faciat te ad honoratiorem locum ascendere [Luc. XIV, 10]. Si autem noluerit, ubi recumbis, manduca: quia nihil intulisti in hunc mundum. Parum est tibi quia de alieno manducas? Discumbe ubicumque, et manduca. Dicturus es, De meo. Audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Ad mundum venisti, plenam mensam invenisti. Sed Domini est terra et plenitudo eius [Psal. XXIII, 1]. |
3 | [Cupiditas divitiarum quam periculosa. Nam qui volunt,] inquit, divites fieri. Non dixit, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri: cupiditates accusavit, non facultates. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Pecunia delectat, ista non times? Bona res est pecunia, bona res est magna pecunia. Incidunt in tentationem: non times? In desideria multa incidunt stulta et noxia: non times? Desideria quo ducunt, time. Quid est, quo ducunt? Quae mergunt, inquit, homines in interitum et perditionem. Et adhuc surdus es? Interitum et perditionem non times? Sic Deus tonat, et stertis? |
4 | [Vermis divitiarum superbia.] Caeterum his qui iam divites sunt, adhuc consilium dedit Apostolus: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi non superbe sapere. Vermis divitiarum superbia est. Difficile est ut non sit superbus, qui dives est. Tolle superbiam, divitiae non nocebunt. Sed attende quid inde facere debeas, ne vacet apud te quod largitus est Deus. Non superbe sapere: istud vitium tolle. Neque sperare in incerto divitiarum: tolle et hoc vitium. Cum abstuleris ista, exerce opera bona. Quae? Audi: Divites sint, inquit, in operibus bonis, non sperent in incerto divitiarum. Sed ubi sperent? In Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Mundum praestat Deus pauperi, praestat et diviti. Numquid quia dives est, duos ventres impleturus est? Attendite, et videte quoniam de datis Dei pauperes saturati dormiunt. Qui pascit vos, pascit et illos per vos. |
5 | [Divitiarum usus in operibus bonis.] Ergo non ametur pecunia: sed si iam habetur, hoc inde fiat. Divites estote, qui illam habetis. Sed ubi divites? In operibus bonis. Facile, inquit, tribuant, communicent. Hic iam avaritia contrahit se, quando audit , Facile tribuant, communicent: veluti aqua frigida perfunditur, rigescit, stringit sinum, et dicit, Non perdo labores meos. Infelix, perdere non vis labores tuos? Ecce morieris, et qui nihil huc attulisti, nihil hinc potes auferre: cum nihil abstuleris, nonne perdidisti omnes labores tuos? Audi ergo consilium Dei. Non terrearis, quia dixit, Facile tribuant, communicent. Audi quod sequitur. Exspecta, noli contra me claudere ostium, nec aditum cordis tui; exspecta. Vis nosse, Facile tribuant, communicent, quia non perdes, et hoc solum non perdes? Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Ista ergo quae te delectat, falsa vita est: quasi in somnis hic vivis. Si quasi in somnis hic vivis, evigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes invenire in manibus tuis. Quomodo si mendicus dormiat, et in somnis illi veniat haereditas; nihil illo felicius antequam surgat. Videt se in somnis tractare manibus vestes egregias, pretiosa vasa aurea et argentea, intrare in amoenissima et amplissima praedia, obsequi sibi magnas familias: evigilat, et plorat. Et quomodo vigilans accusat hominem qui illum exspoliavit, sic ille accusat qui illum excitavit. Apertissime hinc locutus est Psalmus: Dormierunt, inquit, somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis [Psal. LXXV, 6], posteaquam finierunt somnum suum. |
6 | [Eleemosynae qua mensura et quo fine faciendae.] Quia ergo nihil attulisti, nihil hinc ablaturus es. Mitte sursum quod invenisti, et non perditurus es. Da Christo: Christus enim hic voluit accipere. Da Christo, et non perdis. Non perdis, si commendas servo tuo; et perdis, si commendas Domino tuo? Non perdis, si commendas servo tuo quod acquisisti; et perdes, si commendes Domino tuo quod accepisti ab ipso Domino tuo? Egere hic voluit Christus, sed propter nos. Omnes pauperes quos videtis; potuit illos Christus pascere, quomodo per corvum Eliam pavit: tamen et ipsi Eliae subtraxit corvum, ut a vidua pasceretur non Eliae praestitit, sed viduae [III Reg. XVII, 6]. Quando ergo Deus pauperes facit, quia ipse non vult ut ipsi habeant; quando facit pauperes, probat divites. Sic enim scriptum est: Pauper et dives occurrerunt sibi. Ubi sibi occurrerunt? In hac vita. Natus est ille, natus est et ille: invenerunt se, occurrerunt sibi. Et quis fecit illos ambos? Dominus [Prov. XXII, 2]. Divitem, unde pauperem adiuvaret; pauperem, unde divitem probaret. Pro viribus suis quisque faciat: non sic faciat, ut ipse patiatur angustias. Non hoc dicimus. Superflua tua necessaria sunt alii. Audistis modo, cum Evangelium legeretur: Quicumque dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis meis propter me, non perdet mercedem suam [Matth. X, 42]. Regnum coelorum venale proposuit, et pretium eius calicem aquae frigidae esse voluit. Sed quando pauper est qui facit eleemosynas, tunc debent eleemosynae eius esse calix aquae frigidae. Qui plus habet, plus faciat. Vidua illa de duobus minutis fecit [Marc. XII, 42]: Zacchaeus dimidium rerum suarum dedit, et ad reddendas fraudes suas, aliud dimidium reservavit [Luc. XIX, 8]. Eleemosynae illis prosunt, qui vitam mutaverunt. Das enim Christo egenti, ut peccata tua redimas praeterita. Nam si ideo das, ut liceat tibi semper impune peccare; non Christum pascis, sed iudicem corrumpere conaris. Ergo ad hoc facite eleemosynas, ut vestrae orationes exaudiantur, et adiuvet vos Deus ad vitam in melius commutandam. Et qui commutatis eamdem vitam, in melius commutate; ut per eleemosynas et orationes deleantur mala vestra praeterita, et futura bona veniant sempiterna. |