monumenta.ch > Augustinus > 38
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXXVII. De lectione Proverbiorum Salomonis, ab eo loco ubi dictum est, Mulierem fortem quis inveniet? etc., usque, Et laudetur in portis vir eius. Cap. XXXI, V. 10-31 . Quae de muliere forti dicuntur in illo Proverbiorum capite, ad Ecclesiam referuntur. <<<     >>> SERMO XXXIX. De eo quod scriptum est Ecclesiastici, V, 8, 9, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Et de verbis Apostoli, I Tim. VI, 7-19, Nihil intulimus in hunc mundum, etc.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXXVIII[Ad Mss. Petavianum et Victorinum, et ad Am. Er. Par. Lov. emendatus.] [Note: Alias, de Tempore 245.]. De verbis Ecclesiastici II, 1-5, Fili, accedens ad servitutem Dei, etc. Et de verbis Psalmi XXXVIII, 7, Quanquam in imagine ambulat homo, etc. De continentia et sustinentia.

1 [Duae virtutes huius vitae.] Duo sunt quae in hac vita veluti laboriosa nobis praecipiuntur, continere et sustinere. Iubemur enim continere ab his quae in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocatur: duae virtutes quae mundant animam, et capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coercendis voluptatibus, ne seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenae, et usque ad finem quaerere felicitatem, quae non habet finem. Ut autem est continentiae, felicitati mundi non credere: ita sustinentiae est, infelicitati mundi non cedere [Editi, iniquitati mundi non cedere. At Mss., infelicitati. Et ex his Victorinus loco, cedere, habet, credere.]. Sive ergo in affluentia rerum simus, sive in angustia, exspectandus est Dominus, qui et quod vere bonum et suave est det, et quod vere malum est avertat a nobis.
2 [Bona et mala bonis et malis communia. Scandalum de felicitate malorum.] Bona Dei quae promittit iustis, in fine servantur [Hoc loco verba quaedam in ante editis praetermissa, necnon infra plures passim versus restituuntur auctoritate manuscriptorum.]: et mala quae minatur impiis, in fine servantur. Bona et mala quae versantur et miscentur in saeculo, nec boni soli habent, nec soli mali. Quidquid boni in hoc mundo dixeris, habent boni, habent et mali: veluti salutem ipsam corporis, et boni habent et mali. Divitias et apud bonos invenies, et apud malos. Successum filiorum, et bonorum et malorum donum videmus esse commune. Vitam longam diu vivunt boni quidam, diu vivunt et mali quidam. Et quaecumque alia numerare volueris in hoc saeculo bona, permixte invenis apud bonos et malos. Rursum quaecumque aspera, quaecumque tristia, et boni patiuntur et mali; famem, morbos, dolores, et damna, oppressiones, orbitates: communis haec est omnium materies lacrymarum. Facile est ergo hoc videre, et bona saeculi apud bonos et malos esse, et mala saeculi bonos malosque perferre. Et ideo quorumdam pedes in via Dei titubant, et exorbitare conantur. Multi enim deviant et exorbitant, cum instituerint et proposuerint animo, propterea servire Deo, ut bonis terrenis abundent, et malis careant, eaque devitent. Cum enim sibi hoc proposuerint, et hanc mercedem constituerint pietatis et religionis suae; quando viderint se laborare, et florere iniquos, quasi perdiderint mercedem [Sic Victorinus Ms. Editi vero, perdiderint spem.], quasi eos fefellerit qui vocavit, quasi frustra opus indixerit qui in mercede decepit, renuntiant Deo. Et quo se miseri convertunt, avertentes se ab illo a quo facti sunt, et inhaerentes illis quae facta sunt? Cum coeperit perire quod factum est, ubi erit amator temporis, qui perdidit aeternitatem?
3 [Fides hic necessaria. Tempus fidei et tempus speciei.] Proinde propter illa bona, quae non dabit Deus nisi bonis, et propter illa mala, quae non inferentur nisi malis, quia in fine apparebunt utraque, credi sibi vult Deus. Quae enim merces fidei, aut quod omnino vel nomen fidei, si modo vis videre quod teneas? Non debes ergo videre quod credas; sed credere quod videas; credere quamdiu non vides, ne cum videris erubescas. Ergo credamus [Mss., credimus.], dum tempus est fidei, antequam sit tempus speciei. Sic enim dicit Apostolus, Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus [II Cor. V, 6, 7]. Ergo per fidem ambulamus, quamdiu credimus quod non videmus: tenebimus autem speciem, cum viderimus facie ad faciem, sicuti est. Tempus fidei et tempus speciei Ioannes etiam apostolus in Epistola sua distinguit, dicens: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Hoc tempus est fidei: videte tempus speciei. Scimus, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2].
4 [Tempus fidei laboriosum.] Laboriosum est fidei tempus: quis negat? Laboriosum est, sed hoc est opus cuius illa merces est. Noli piger esse in opere, cuius mercedem desideras. Si quem enim et tu ipse mercenarium conduxisses, non ante mercedem numerares, quam in opere exerceres. Diceres ei, Fac, et accipe: non tibi diceret, Da, et facio. Sic ergo et Deus. Tu non fallis mercenarium tuum timens Deum; te ipse Deus fallet, qui iubet ne fallas mercenarium? Tamen tu quod promiseris potes et non dare; et si non est in corde tuo dolus falsitatis, est tamen in fragilitate humana inopia difficultatis. Quid de Deo timeamus, qui nec fallere potest, quia veritas est, et abundat omnibus, quia fecit omnia?
5 [Fides primum praeceptum. Vita hominis crescendo decrescit.] Credamus ergo Deo, fratres. Hoc est primum praeceptum, hoc est initium religionis et vitae nostrae [Am. et Victorinus Ms., et viae nostrae.], fixum habere cor in fide, et figendo cor in fide vivere bene, abstinere ab omnibus seductoriis, sustinere mala temporalia; et quamdiu illa blandiuntur et illa minantur, adversum utrumque inconcussum habere cor [Sic Victorinus Ms. At editi, in hoc habere cor], ne in illa defluas, ne in illa frangaris. Habendo ergo continentiam, habendo etiam sustinentiam, cum bona temporalia transierint, et mala quae inferantur non erunt; habebis omne bonum, habebis nullum malum. Ideo in lectione quid nobis dictum est? Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis vita tua. Non ut modo, sed ut in novissimis vita tua crescat: ut crescat in novissimis vita tua. Quantum, putamus, crescit? Ut fiat aeterna. Modo enim vita humana, quamdiu producitur et videtur produci, decrescit potius quam crescit. Attendite et videte, ratiocinamini et videte quia decrescit. Natus est homo: verbi gratia, constituit illi Deus vitae suae septuaginta annos: Accedit illi vita, dicimus, crescendo. Accedit, an decedit? Ecce de septuaginta annis vixit sexaginta, remanserunt decem: diminutum est quod erat propositum; et quanto plus vivit, tanto minus illi restat. Ideoque vivendo hic decrescit vita, non crescit. Tene quod tibi promisit Deus, ut crescat in novissimis vita tua.
6 [Laborant pro cupiditatibus suis, laborare nolunt pro Dei promissis.] Deinde sequitur quod lectum non [Abest, non, a Victorino. Ms.] est: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis [Eccli. II, 1-5]. Durum videtur, defecisti. Nonne illud quod non deficit perdidisti? Multi multa patiuntur propter pecuniam perituram, et tu non vis pati propter vitam mansuram? Sic recusas laborare pro Dei promissis, quasi non labores pro cupiditatibus tuis. Quanta patiuntur pro sua iniquitate latrones? quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro sua nequitia luxuriosi, pro sua avaritia negotiatores mare transmeantes, ventis tempestatibusque corpus et animam committentes, sua relinquentes, ad ignota currentes? Iudex si pronuntiat exsilium, poena est: avaritia iubet exsilium, et laetitia est [Sic Victorinus Ms. At editi, ignota quaerentes. Iudex si pronuntiet exsilium, tremor est: Deus mortem minatur, et laetitia est!]? Quid ergo magnum tibi imperat sapientia, quod non posset imperare avaritia? Et tamen cum imperat avaritia, facis. Et cum feceris quod imperat avaritia, quid habebis? Plenam domum auro et argento. Non legisti, Quanquam in imagine [Editi, in imagine Dei. Abest, Dei, a Victorino Ms.] ambulat homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et nescit cui ea colligat? Quare ergo cantasti et dixisti Deo [In Victorino Ms., et dixisti Deo, Inaurire lacrymarum mearum; id est, Auribus percipe, etc.], Auribus percipe lacrymas meas [Psal. XXVIII, 7, 13]? Quare tu non percipis auribus verba eius, a quo vis percipi lacrymas tuas? Si accusaveris avaritiam tuam, invitabit ad sapientiam suam. Sed cum susceperis iugum sapientiae, laboriosa erit? Laboriosa plane: sed vide quo fine, qua mercede. Numquid quae per sapientiam colligis, nescis cui colligas ea? Tibi colligis. Expergiscere, evigila, habeto cor formicae [Prov. VI, 6]. Aestatis tempus est, collige quod tibi ad hiemem prosit. Quando tibi bene est, tunc disce unde sustenteris quando tibi male est. Bene tibi, aestas est: noli esse piger, collige grana de area dominica, verba Dei de Ecclesia Dei, et reconde intus in corde. Nunc tibi quidem bene est: veniet et quando sit male. Omni homini veniet tribulatio: etsi omnia terrena sunt ei, certe cum coeperit mori, per tribulationem transit ad aliam vitam. Quis enim est qui dicat, Bene mihi erit, et non moriar?
7 [Timor mortis diviti homini est continua tribulatio.] Quamvis, si amas vitam, et mortem times [Sic Victorinus Ms. At editi, Quamvis amat vitam, mortem timet.], ipse timor mortis, hiems quotidiana est. Et tunc maxime pungit timor mortis, quando nobis bene est. Nam quando male est nobis, non timemus mortem. Quando nobis bene est, tunc magis timemus mortem. Ideo ille dives, quem delectabant multum divitiae suae (habebat enim magnas divitias et magnas possessiones), credo quod interpellabatur timore mortis, et inter delicias contabescebat. Cogitabat enim se illa bona relicturum; congregaverat, et nesciebat cui: et aliquid cupiebat aeternum, et venit ad Dominum, et ait illi, Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Bene est mihi, sed labitur quod teneo; bene est mihi, sed subito non erit quod habeo: dic mihi unde habeam quod semper erit; dic mihi quomodo perveniam ad id quod non perdam. Et Dominus illi: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quaesivit quae mandata. Audivit. Respondit se a sua iuventute omnia servasse. Ait illi Dominus consiliarius vitae aeternae: Unum tibi deest; si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Non enim dixit, Perde; sed, vende et veni [Sic Victorinus Ms. At editi, sed serva, et veni.], sequere me [Matth. XIX, 16-22]. Ille qui delectabatur divitiis suis, et propterea quaerebat a Domino quid boni faceret, ut vitam aeternam consequeretur, quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. Noluit credere Domino quia potest servare in coelo, quod periturum est in terra. Noluit esse verus amator thesauri sui. Male tenendo, perdidit: multum diligendo, amisit. Nam si bene illum diligeret, in coelum migraret, quo ipse postea sequeretur. Domum illi Deus ostendit ubi migraret, non locum ubi perderet: secutus enim ait, Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum [Id. VI, 21].
8 [Divitiae in tuto ponuntur, dum erogantur. Eleemosyna pium fenus Deo.] Sed videre volunt [Sic Mss. At Lov., videri nolunt. Caeteri editi, videre nolunt.] homines divitias suas? Fac quod in terra thesaurizent, numquid non timent videri divitias suas? Effodiunt et obstruunt et cooperiunt eas: et cum obstruxerint et cooperuerint, numquid vident quod habent? Nec ipse videt: optat ut lateat, timet ne pateat [Sic Mss. At editi, ne pereat.]. Esse vult dives in opinione, non in veritate. Quasi sufficit habere in conscientia, quod servat in terra [Mss., habere conscientiam quia servat, etc.]? O quanto maior tibi et melior conscientia erit, si servaveris in coelo! Hic cum obrueris in terra, times ne sciat servus tuus et auferat et fugiat: hic times ne auferat tibi servus tuus; ibi non times, quia bene tibi servat Dominus tuus. Sed habeo, inquis, servum fidelem, qui et noverit, et non prodat [Victorinus Ms., et non perdat.], et non tollat. Compara illum Domino tuo. Si fidelem servum invenisti, Dominus tuus quando te fefellit? Etsi non potest servus tuus tollere, potest tamen perdere: Dominus tuus nec tollere nec perdere potest, nec perire permittit. Servat tibi, manet tibi; liberat te, manentem te facit; nec perdet te, nec perdet quod ei commendaveris. Veni, inquit, accipe quod apud me posuisti. Absit. Non hoc tibi dicit Deus [Victorinus Ms., Nam hoc dicit Deus.]. Ego, inquit tibi, qui te prohibui fenerare, feneratus sum a te. Volebas enim fenore crescere, et dabas homini ut tibi plus redderet, quando accipiebat gaudens, et quando reddebat plorans. Hoc volebas, et ego prohibebam: dixi enim, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram [Psal. XIV, 5]. Prohibebam te a fenore: iubeo tibi fenus, me fenera [In editis omissum fuerat, iubeo tibi fenus, me fenera; quod hic ex manuscriptis restituitur.]. Hoc tibi dicit Dominus tuus: Pauca vis dare, et plura accipere: relinque hominem, qui plangit, quando exigis; me inveni, qui gaudeo, quando reddo. Ecce adsum: da, et sume; tempore redditionis reddam tibi. Et quid reddam? Pauca dedisti, plura sume: terrena dedisti, coelestia sume: temporalia dedisti, aeterna sume: mea dedisti, me ipsum sume. Quid enim dedisti, nisi ex eo quod a me accepisti? Quod dederis [Apud Er. Lugd. Ven. et Lov., ergone quod dederis. M.] non reddo, qui unde dares dedi? qui te ipsum qui dares dedi; qui tibi Christum cui dares dedi, qui tibi diceret, Quando uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti [Matth. XXV, 40]. Ecce cui das, pascit [Sic Mss. Editi vero, ut des pascit.] et esurit propter te: donat, et eget. Quando donat, vis accipere: quando eget, non vis dare. Eget Christus, quando eget pauper: qui omnibus suis vitam aeternam paratus est dare, in unoquoque paupere temporaliter dignatus est accipere.
9 [Divitiae in coelum praemittendae Pauperes, laturarii.] Et consilium dat quo migres: dedit enim consilium quo migrare debeas. Migra de terra in coelum, ne perdas. Quam multi enim quod servabant perdiderunt, et nec sic correcti in coelo ponere didicerunt. Si forte tibi aliquis diceret, Migra divitias tuas ab Occidente in Orientem, si non vis ut pereant; aestuares, laborares, satageres, attenderes quanta essent quae haberes, videres te multiplicitate rerum tuarum facile in longinqua migrare non posse: et forte fleres, quia ire cogereris, et quomodo tecum tolleres quod collegeras non invenires. In longinquiora te migrare iussit, qui non ait, Migra ab Occidente in Orientem; sed, Migra de terra in coelum. Aestuas, quasi difficultatem maiorem tibi videris pati, et dicis tibi: Si non inveniebam iumenta et naves, quibus ab Occidente migrarem ad Orientem; quomodo inveniam scalas, quibus a terra migrem in coelum? Noli, inquit, tibi Deus, laborare, noli laborare: qui te divitem feci, qui tibi quod dares dedi, laturarios tibi pauperes feci. Si, verbi gratia, invenires aliquem inopem de trans mare, aut quo ire velles, invenires inde civem aliquem necessitatem patientem, diceres tibi: Civis iste inde est quo ego volo ire; eget hic, do illi [Victorinus Ms., ego do illi.] quod ibi mihi reddat. Ecce eget hic pauper, civis est regni coelorum: quid dubitas facere traiectitium? Si enim dant qui hoc faciunt, ut plura accipiant, cum ad ea loca venerint, unde est ille qui accepit; faciamus et nos.
10 [Fides in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda.] Hoc fit, si credamus, si fidem excitemus. Nam vane conturbamur. Quare vane conturbamur? Quia dormiente Christo in navi, pene naufragaverunt discipuli. Dormiebat Iesus, et turbabantur discipuli. Venti saeviebant, fluctus excitabantur, navis mergebatur [Matth. VIII, 23-27]. Quare? Quia Iesus dormiebat. Sic et tu, quando tempestates tentationum saeviunt in isto saeculo, turbatur cor tuum, tanquam navis tua. Quare, nisi quia dormit fides tua? Sic enim Paulus apostolus dicit, quia habitat Christus per fidem in cordibus nostris [Ephes. III, 17]. Excita ergo Christum in corde tuo, vigilet fides tua, tranquilletur conscientia tua, et liberatur navis tua. Senti, quoniam qui promisit verax est. Nondum ostendit; quia nondum est tempus ut ostendat. Multa iam tamen ostendit: Christum suum promisit, et dedit: resurrectionem eius promisit, et dedit: Evangelium suum promisit, et dedit: Ecclesiam suam toto orbe diffundendam promisit, et dedit: tribulationes ipsas et aggeres calamitatum in rebus humanis praedixit, et ostendit. Quanta sunt quae restant? Implentur quae promissa sunt, implentur quae praedicta sunt: et titubas ne non veniat quod restat? Tunc timere deberes, si quod praedictum est non videres. Bella sunt, fames sunt, contritiones sunt. Regnum super regnum est, terrae motus sunt, calamitatum sunt exaggerationes, abundantia scandalorum, frigus charitatis, copia iniquitatis. Haec omnia lege, praedicta sunt. Lege, vide, quia omnia quae vides praedicta sunt: et crede te visurum esse quod nondum venit, numerans quanta venerunt. Tu autem videndo Deum ostendere quae praedixit, non credis daturum esse quod promisit? Ibi credere debes, ubi turbari coepisti.
11 [Mundus amatores suos relinquit.] Si finis mundi est, migrandum est de mundo, non amandus est mundus. Ecce turbatur mundus, et amatur mundus. Quid, si tranquillus esset mundus? Formoso quomodo haereres, qui sic amplecteris foedum? Flores eius quomodo colligeres, qui ab spinis non revocas manum? Non vis relinquere mundum, relinquit te mundus, et sequeris mundum [Victorinus Ms., etsi sequeris mundum.]. Cor ergo mundemus, charissimi: et non perdamus sustinentiam; sed percipiamus sapientiam, et teneamus continentiam. Transit labor, venit requies: transeunt falsa deliciosa, et venit bonum quod concupivit anima fidelis, cui inardescit et suspirat omnis peregrinus in saeculo: patria bona, patria coelestis, patria contemplationis Angelorum; patria ubi nullus civis moritur, quo nullus hostis admittitur; patria ubi habeas sempiternum Deum amicum, ubi nullum timeas inimicum.
Augustinus HOME

bke16.168v bnf1594.48 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXXVII. De lectione Proverbiorum Salomonis, ab eo loco ubi dictum est, Mulierem fortem quis inveniet? etc., usque, Et laudetur in portis vir eius. Cap. XXXI, V. 10-31 . Quae de muliere forti dicuntur in illo Proverbiorum capite, ad Ecclesiam referuntur. <<<     >>> SERMO XXXIX. De eo quod scriptum est Ecclesiastici, V, 8, 9, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Et de verbis Apostoli, I Tim. VI, 7-19, Nihil intulimus in hunc mundum, etc.
monumenta.ch > Augustinus > 38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik