Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXXVII. De lectione Proverbiorum Salomonis, ab eo loco ubi dictum est, Mulierem fortem quis inveniet? etc., usque, Et laudetur in portis vir eius. Cap. XXXI, V. 10-31 . Quae de muliere forti dicuntur in illo Proverbiorum capite, ad Ecclesiam referuntur.
1 | Praestabit nobis, qui diem istum commendavit in sanctis suis, ut infirmitas vocis nostrae sufficiat intentioni vestrae. Hoc ideo commendavi, ut me silentio vestro adiuvare dignemini: animus enim promptus est ad vos, sed caro infirma. Et ipse animus, quaecumque forte gaudia de Scriptura Dei concepit, parturit et parere quaerit in auribus et mentibus vestris: praestate in vobis nidum sermoni. Commendatur enim et in Scriptura turtur, quaerere nidum sibi, ubi ponat pullos suos [Psal. LXXXIII, 4]. Et hoc quod gestamus in manibus, Scriptura scilicet quam videtis, commendat nobis inquirendam et laudandam mulierem quamdam, de qua paulo ante, cum legeretur, audistis, magnam, habentem magnum virum, eum virum qui invenit perditam, ornavit inventam. De hac secundum lectionis tenorem, quam me portare conspicitis, pauca pro tempore, quae Dominus suggesserit, dicam. Dies enim est martyrum: et ideo magis laudanda est mater martyrum. Iam quae sit ista mulier, me proloquente accepistis: videte etiam ut me legente agnoscatis. Omnis nunc auditor, quantum ex affectu vestro satis apparet, dicit in corde suo, Ecclesia debet esse. Confirma istam cogitationem. Nam quae potuit esse altera martyrum mater? Ista est: quod intellexistis, hoc est; de qua muliere volumus aliquid quid dicere, Ecclesia est. Non enim deceret nos loqui de quacumque alia muliere. Quanquam et in recitatione passionis martyrum audivimus feminas, de quibus decenter loquamur: sed nec eas praetermittimus, quando earum matrem laudamus. |
2 | [Ecclesia latere non potest.] Attendite cuius membra estis: inspicite cuius filii estis. Mulierem fortem quis inveniet? Congruit diei martyrum fortitudo mulieris. Nisi enim fortis esset illa mulier, membra eius in passione defecissent. Mulierem fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam, imo difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte, quae abscondi non potest [Matth. V, 14]? Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides: ut autem in monte poneretur, inventa est quae perierat. Quando illustrata est, quis eam non videt? quando latebat, quis eam inveniret? Ipsa enim civitas est, et una illa ovis, quam perditam quaesivit pastor, et inventam gaudens in humeris reportavit [Luc. XV, 4-6]. Iste pastor, mons est: ovis autem in humeris eius, civitas in monte. Facile est ut videas eam collocatam in monte: quando eam invenires, cum lateret in vepribus, in spinis utique delictorum suorum? Ibi enim quaesisse magnum est: ibi invenisse mirabile est. Haec eius difficilis inventio commendatur, cum dicitur, Mulierem fortem quis inveniet? Quis enim, quia unus; non quia nec unus. Quomodo dictum est de ipso viro eius, leone de tribu Iuda, de quo propheta ante praedixit, Ascendisti recumbens: utique in cruce. Ascendisti, crux est; recumbens, mors est. Quid est enim. Ascendisti, nisi quod scriptum est, Et crucifixerunt eum? Unde et ipse ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam [Ioan. III, 14, 15] Quid est, recumbens? Et inclinato capite tradidit spiritum [Id. XIX, 18, 30]. Cum ergo et ibi diceretur, Ascendisti recumbens; secutus est, Dormisti sicut leo. Dormisti sicut leo: non fugisti sicut vulpes. Quid est, Dormisti sicut leo? De potestate, non de necessitate. Cum autem dictum esset, Dormisti sicut leo; secutus ait, Quis suscitabit eum [Gen. XLIX, 9]? Quis suscitabit? neque enim nemo: sed quis hominum? Quia nonnisi Deus, qui eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen [Philipp. II, 9]. Suscitavit et ipse se: unde ait, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud [Ioan. II, 19]. Et modo quando auditis, Mulierem fortem quis inveniet? nolite putare de Ecclesia dici quae latet , sed de illa quae ab uno inventa est, ut neminem lateret. Ergo describatur, laudetur, commendetur, amanda ab omnibus nobis ut mater: nam unius uxor est. Mulierem fortem quis inveniet? Mulierem istam tam fortem quis non videt? Sed iam inventam, iam eminentem, iam conspicuam, iam gloriosam, iam ornatam, iam lucidam; iam, ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam. |
3 | [Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae eiusmodi est.] Quid magnum, quia pretiosior est mulier haec lapidibus pretiosis? Si modo humanas avaritias cogitetis, si ad proprietatem accipiantur lapides pretiosi, quid magnum est, quod quibuslibet lapidibus pretiosior invenitur Ecclesia? Nulla talis comparatio est: sed sunt lapides pretiosi in illa. Tam pretiosi sunt lapides isti, ut vivi dicantur [I Petr. II, 4, 5]. Sunt ergo lapides pretiosi ornantes eam: sed est ipsa pretiosior. Volo aliquid commendare Charitati vestrae, quantum capio, quantum capitis, quantum timeo, quantum timere debetis de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi, et semper fuerunt, docti, abundantes scientia et eloquio et omni instructione Legis. Pretiosi plane lapides isti sunt: sed ex eorum numero quidam aberraverunt ab ornamento mulieris huius. Quantum enim pertinet ad doctrinam et eloquium unde fulget , lapis pretiosus erat Cyprianus: sed mansit in huius ornamento. Lapis pretiosus erat Donatus: sed resiluit a compage ornamenti. Ille qui mansit, in ea se amari voluit : ille qui inde excussus est, praeter illam nomen sibi quaesivit. Ille permanens cum illa, ad illam collegit: ille resiliens, non colligere, sed spargere concupivit. Mali filii, quid sequimini lapidem pretiosum, de ornamento huius mulieris excussum? Respondetis mihi, Quid enim? Tu sic intelligens quomodo ille? aut sic loqueris quomodo ille? aut tam doctus es quam ille? Sit licet intelligens: Intellectus bonus, omnibus facientibus eum [Psal. CX, 10]. Sit licet doctus, licet liberalibus disciplinis et mysteriis Legis instructus, lapis est pretiosus: redi ab illo ad istam, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Lapis pretiosus si non sit in ornamento mulieris huius, iacet in tenebris. Lapis pretiosus quolibet iacet, iacet in tenebris: opus illi erat ut in ornamento huius feminae permaneret, et esset in compagine ornamenti eius. Ego autem fidenter dixerim, pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia caro valent : iam ille vilis est, pretium perdidit, qui non habet charitatem. Doctrinam suam iactet licet, linguam suam iactet licet: audiat aestimatorem verorum lapidum matronae huius; audiat, inquam, quemdam artificem ornamenti inspectorem. Quid iactat linguam suam, iam non pretiosus, sed vilis lapis? Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens [I Cor. XIII, 1]. Cymbalum est lapis ille: iam non fulget, sed tinnit. Ergo discite lapides aestimare, negotiatores regni coelorum: nullus vobis lapis placeat, praeter huius mulieris ornamentum. Haec quae pretiosior est lapidibus pretiosis, ornamenti sui ipsa pretium est. |
4 | [Confidit super eam cor viri eius.] Plane confidit, et ut confidamus docuit. Commendavit enim Ecclesiam usque ad terminos terrae, per omnes gentes, a mari usque ad mare. Haec si non usque ad finem perseveraverit, non super eam cor viri eius confidit. Confidit super eam cor viri eius: praescius confidit, falli non potest qui confidit. Non dictum est, Confidit super eam cor filiorum: poterant enim filii eius parvuli falli; illius cor nullum mendacium decipit. Verum est ergo, quod confidit. Quae talis est, spoliis non indigebit. Non quia non quaerit spolia, ideo non indigebit: sed quia multis abundabit. Quae talis est, spoliis non indigebit. Undique spoliat mundum, ubique diffusa; rapit undique tropaea diabolo. Hoc enim ei promisit vir eius , cui dicit in alio psalmo: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa [Psal. CXVIII, 162]. Quemadmodum spoliis indiget, quae undique rapit, undique trahit, undique acquirit? |
5 | [Operatur enim viro suo bona, et non mala in omni tempore.] Hinc est quod exspoliat mulier ista gentes, operando viro suo bona, et non mala. In omni tempore operatur bonum, et non malum: nec sibi, sed viro; ut qui vivit, iam non sibi vivat, sed ei qui mortuus est pro omnibus, et resurrexit [II Cor. V, 15]. Viro ergo operatur bonum, coram Deo operatur bonum: illi servit, illi devota est; illum diligit, illi placere semper studet. Non se ornat, nec propter oculos suos, nec propter oculos alienos. Non est de sibi placentibus, non est de sua quaerentibus: Operatur enim viro suo. Qui autem sibi operantur, omnes sua quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. CAPUT. V. |
6 | [Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis.] Lanificam et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeritur autem a nobis quid sit lana, quid sit linum. Lanam carnale aliquid puto, linum spirituale. Hoc coniicere audeo ex ordine vestimentorum nostrorum: interiora sunt enim linea vestimenta; lanea, exteriora. Quidquid carne operamur, in promptu est: quidquid spiritu, in secreto. Operari autem carne, et non operari spiritu, quamvis bonum videatur, utile non est. Operari autem spiritu, et non operari carne, pigrorum est. Invenis hominem porrigentem manu eleemosynam pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: lanea vestis videri potest, interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi, Sufficit mihi in conscientia Deum colere, Deum adorare; quid mihi opus est aut in ecclesiam ire, aut visibiliter misceri Christianis? lineam vult habere sine tunica lanea. Non novit, neque commendat talia opera mulier ista. Dicenda sunt quidem et docenda spiritualia sine carnalibus : sed illi qui accipiunt, debent et tenere spiritualia, et non carnaliter operari carnalia. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile manibus suis. Lana ista et linum hoc, in Scripturis sanctis est. Multi inveniunt, sed nolunt facere aliquid utile manibus suis. Invenit, et fecit. Cum auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis. Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Videte illam, cui dicitur: In dexteram et in sinistram extende; semen enim tuum haereditabit gentes: non est quod parcas, porrige longius funiculos tuos [Isai. LIV, 3, 2]. Videte illam: Facta est quasi navis, qua negotiator a longe congerit sibi divitias. Divitiae mulieris huius, laudes viri eius. Videte quam a longe congerit sibi divitias: A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini [Psal. CXII, 3]. |
7 | [Exsurgit de noctibus, et dedit escas domui, et opera ancillis. Exsurgit de noctibus:] quid valent noctes? Non eam premunt, non eam in tenebris iacere cogunt. Et de noctibus exsurgit: noctes, tribulationes sunt. Sed cui haec, et de noctibus consurgit, et in tribulationibus proficit. Et dedit escas domui: in noctibus praebuit se imitandam; faciens docuit, quod faciendum dixit; et tunc dedit eis escas. Quis comedat de nocte? Prorsus et tunc dedit escas. quibus enim dedit, semper esuriunt. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. A nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus [Isai. XXVI, 9]. Media nocte surgebam ad confitendum tibi [Psal. CXVIII, 62]. Haec alimenta nocturna abundant in domo mulieris huius. Nemo ibi famem patitur, nec palpat ut inveniat quod manducetur: ardet ibi lucerna prophetiae. Sed numquid manducandum est et vacandum? Illa enim quae dedit escas domui, dedit et opera ancillis. Ancillae istae ipsius sunt, an viri eius? An quia viri ipsius sunt, et ipsius sunt? An multae ancillae ipsa est? Ipsa enim quanquam materfamilias, tamen ancillam se non dedignetur. Attendat pretium suum, diligat Dominum suum. Agnoscat, inquam, se ancillam, nec timeat conditionem. Nec enim dedignatur ille coniugem facere, quam tanti emit. Et unaquaeque coniux bona maritum suum dominum vocat. Prorsus non solum vocat, sed hoc sapit, hoc sonat, hoc gestat corde, hoc profitetur ore, tabulas matrimoniales instrumenta emptionis suae deputat. Est ergo ancilla, dans opera ancillis. Est ancilla: eius enim filius est qui dicit, Ego servus tuus, et filius ancillae tuae [Psal. CXV, 16]. |
8 | Quaesiturus eras quid agat illis operibus etiam nocturnis; audi quid agat: Prospiciens agrum mercata est. Prospiciens, non in praesenti, sed in futuro, mercata est agrum istum: prospiciens fide, spe. Inde et de noctibus surgit. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 25]. In omnibus tribulationem patiens: prospicit enim agrum quem mercatur. Inde enim mulier fortis dicitur. Quid sunt noctes illae prae agro illo ? Quod enim ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae (cum de noctibus surgimus), in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis (cor habentibus ad agrum illum), non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV, 8, 17, 18]. Qualis est ager ille? Quae pulchritudo eius est? Inardescamus ad eum possidendum. Putamus non ipse est, de quo dixit Deus, Et species agri mecum est [Psal. XLIX, 11]? |
9 | [Prospiciens agrum mercata est.] Ubi mercata est, habet ibi agrum. Ubi agrum? Ubi mercata est? Ubi posuit et thesaurum suum, ut fieret ei, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum [Matth. VI, 21]. Prospiciens agrum mercata est. Unde mercata est? Ne forte tu desperes, et suspires, et nihil agas, ager iste segnem amatorem non amat. Ibi certe cum ad eum veneris, forsitan requiesces, nec opus erit ut labores. Non enim est talis ager ille, qualis iste, ubi Adam in sudore vultus sui comedit panem suum [Gen. III, 19]. Modo tamen ut ad illius agri speciem pervenias, compara tibi unde compares agrum ibi . Quid? Collige pretium. Hoc enim agit haec mulier. Videte si tacitum est. Cum dictum est, Prospiciens agrum mercata est: tanquam diceres, Unde mercata est? De fructibus, ait, manuum suarum plantavit possessionem. Ipsa erant opera quae dabat ancillis, ut de fructibus manuum suarum plantaret possessionem in aeternum. Illam enim possessionem dixit, quae futura est. Hoc insinuat verbo quod ait, Prospiciens. |
10 | [Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua.] Vere fortis. Vide si non est ancilla. Quam devote servit, quam apparate! ne fluitantes sinus carnalium concupiscentiarum impediant operantem; succingit lumbos, ut nihil superfluum calcet, dum in opere festinat. Ibi enim castitas mulieris huius, zona praecepti constricta, et ad omne opus bonum semper parata. Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua, non defectura. Unde hoc? Gustavit quia bonum est operari. Ubi est palatum, quod gustatur hoc? Fugiunt homines laborem, quasi amarum: timendo gustare, nesciunt quid amare. Bonum opus facit conscientia bona . Et quid dulcius, fratres, bona conscientia? Quae si non est, pungit; amara sunt omnia . Gusta ergo, gusta, et videbis quomodo sapiat, quam te delectabit, quam postea non desines, nisi totum consumas. Gustavit quia bonum est operari. |
11 | [Non exstinguetur lucerna eius tota nocte. Nemo accendit lucernam, et ponit sub modio] [Matth. V, 15]. Tu illuminabis lucernam meam, Domine [Psal. XVII, 29]. Lucerna eius, spes eius. Ad illam operatur omnis homo, quidquid boni ad spem facit. Et in nocte ardet lucerna ista. Quod enim non videmus, speramus: ideo nox est. Si autem et non videmus, et non speramus: et nox est, et lucerna non ardet. Quid infelicius talibus tenebris? Ut autem non deficiamus in tenebris, et per patientiam exspectemus, quod non visum speramus, tota nocte ardeat lucerna nostra. Qui enim nobis quotidie loquitur verbum, tanquam oleum infundit, ne lucerna exstinguatur. |
12 | [Manus suas extendit ad utilia.] Quantum extendit has manus? A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis [Psal. LXXI, 8], quo pervenit . Unde non frustra dictum est, In dexteram et sinistram extende [Isai. LIV, 3]. Extendit manus suas, sed ad utilia. |
13 | [Brachia quoque sua firmavit in fusum.] Non ab infundendo: sed in illud instrumentum lanificii, quod vocant fusum. De fuso isto, quod Dominus donat, dicam: neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. Audite quid sit, Brachia sua firmavit in fusum. Potuit dicere, In colum. Fusum dixit, forte non frustra. Quamvis possit videri, nec absurde intelligi de fuso lanificium significatum, de lanificio bonum opus, tanquam castae mulieris et matronae impigrae et diligentis: tamen ego, charissimi, in isto fuso, quod intelligo, non tacebo. Omnis qui vivit in bonis operibus in sancta Ecclesia, non neglector, sed effector praeceptorum Dei, quid faciat eras, nescit; quid fecerit hodie, scit. De futuro opere timet, de praeterito gaudet: et ut perseveret in bonis operibus, vigilat; ne forte negligens futurorum, perdat praeteritum. In orando tamen Domino, in omni deprecatione sua, non habet firmam conscientiam de opere futuro, sed de praeterito; ex eo quod fecit, non ex eo quod facturus est. Iam ergo si hoc verum esse mecum videtis, attendite in lanificio duo instrumenta ista, colum et fusum. In colo lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Quod in colo est involutum, est futurum: quod in fuso collectum est, iam praeteritum est. Opus ergo tuum in fuso est, non in colo. In colo enim est, quod facturus es; in fuso, quod fecisti. Vide ergo si aliquid habes in fuso, ubi firmentur brachia tua. Ibi erit fortis conscientia tua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Non enim petis praemium, nisi opere gesto, non opere gerendo. Quidquid ergo operaris, totus animus ad fusum sit. Quia et quod pendet in colo, ad fusum traiiciendum est: non autem illud quod collectum est in fuso, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fusum, ut totum coletur ad fusum, ut habeat aliquid fusum quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi promissa. |
14 | Et quid agam? forte dicis: quid me iubes habere in fuso? Audi quid sequitur: Manus autem suas aperuit pauperi. Eia, non nos pudeat lanificium sanctum docere vos. Videte, si quis habet plenum sacculum, plenum horreum, plenam apothecam: omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. Videte quomodo net , imo videte quomodo neiat. Dum omnes instruantur, grammatici non timeantur. Manus autem suas aperuit pauperi, fructum autem porrexit inopi. Manus pauperi, fructum inopi. Est quidam pauper, manus tuas quaerit: est quidam inops, fructum tuum quaerit. Qui quaerere non vult a te, nisi quod neccessitati suae prosit, pauper est, manus tuas quaerens. Est autem alius inops, qui dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. Non quasi necessitati suae vult satisfieri de dato tuo; sed tanquam in arbore dominica, quam plantavit et rigavit, fructum quaerit. Ipsum audi de quibusdam dicentem, cum de talibus loqueretur: Non quia quaero datum, sed requiro fructum [Philipp. IV, 17]. |
15 | [Non est sollicitus de his quae in domo sunt vir eius, cum alicubi demoratur. Non est sollicitus quae in domo sunt, vir eius:] quia novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. Quomodo sit sollicitus: quando quos praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; et quos iustificavit, ipsos et glorificavit? Si Deus pro nobis, quis contra nos [Rom. VIII, 30, 31]? Non est sollicitus vir eius: novit suos, noverunt eum sui. Cum alicubi demoratur. Ubi demoratur, nisi unde venturus est? Demoratur ibi, quasi tardat ibi. Multi enim iam desiderant adventum eius; et desiderium eorum differtur, donec impleatur numerus membrorum matronae huius. Multi autem ad suam impietatem tarditate illius abutuntur; et dicit malus servus, Tardat dominus meus. Et incipit caedere conservos; et inebriari cum malis. Veniet dominus eius in die qua nescit, et hora qua ignorat, et dividet eum. Ministrorum enim et praepositorum corpus est, quod dat in tempore conservis cibaria . Dividet, inquit, eum. Habet bonos et malos, et separat malos a bonis. Et partem eius cum hypocritis ponet. Non totum ministrum: quia sunt ibi et desiderantes adventum Domini. Sunt ibi et ex illo numero, de quo dicitur, Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem [Luc. XII, 45, 46, 43]. Ergo veniet, et dividet eum. |
16 | Nunc interim demoratur alicubi: sed non est sollicitus quid agatur in domo. Omnes enim apud eam vestiti sunt. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit, cum alicubi demoratur, habens coniugem talem? Vestiti sunt, et optime. Quam optime vultis nosse? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Galat. III, 27]. Omnes omnino apud eam vestiti sunt. Et boni servi et mali servi vestiti sunt: sed boni servi vestiti sunt, qui Christum induerunt, non tantum in forma Sacramenti, sed etiam in opere exempli, sequentes vestigia Domini sui; alii vero usque ad Sacramentum, reddituri de sua veste rationem. Non cessat tamen illa mulier, non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur, nemo dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum vestitus. Videte ergo, quemadmodum induti esse debeatis. Pro vestibus nostris etiam opus faciamus. Omnes enim apud eam vestiti sunt. |
17 | Quid viro suo? Quae servos vestit, viro suo nihil operatur? Duplicia pallia fecit viro suo. Iam acclamatis: credo quod agnoscitis quae sunt duplicia pallia, quae facit Ecclesia viro suo. Pallia quae illi facit, laudes sunt: laudes fidei, laudes confessionis, laudes praedicationis. Quare duplicia? Christum laudas, Deum laudas et hominem. Dupliciter lauda, et simpliciter lauda: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, ut non sis fictus. Nescio quae mulier apud Photinum quemdam, lapidem quasi pretiosum de ornamento huius mulieris excussum, iam vilem et abiectum, unde haeretici Photiniani appellantur, hoc elegit quasi simplex pallium facere viro suo. Non accepit ille utique a sua coniuge, vere sua, sicut scriptum est, Unius duplicia sunt pallia . Ille enim Christum solum hominem dixit. Rursus exstitit nescio quae alia detestanda mulier, quasi et ipsa texens viro pallium, texens autem pannosas fabellas. Ait enim: Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habens. Hoc Manichaei dicunt. Photiniani, Homo tantum; Manichaei, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus non est ? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit. Procul dubio enim falsae cicatrices illae fuerunt, si vera vulnera non praecesserunt. Si autem vera vulnera praecesserunt, vera caro: si vera caro, vera mors, vera crux, verus homo, et totus veritas: laus abundans de colo huius mulieris . Qui autem ista laudabiliter duplicia pallia timuerunt, mendacio duplices remanserunt. Duplicia pallia fecit viro suo. Prorsus duplicia pallia fecit. Confitere Deum, confitere hominem; lauda Deum in homine, lauda hominem in Deo. Texuit pretiosissimum illud pallium laudis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Texuit et aliud pallium, propter conversationem inter homines quotidianam: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 2, 14]. Duplicia pallia fecit viro suo. |
18 | [De bysso et purpura vestimenta sibi fecit.] Non enim decebat matronam tanti viri, vel nudam incedere, vel pannosam. Fecit de bysso et purpura vestimenta sibi. De bysso, candida confessione; de purpura, gloriosa passione. Huius byssum, cum oramus, agnoscimus; huius purpuram in martyribus mane laudamus . |
19 | [Conspicuus autem fit in portis vir eius.] Ille qui alicubi demoratur, ille qui pro tali coniuge de domo sua sollicitus non est, ille quem demorantem alicubi nunc nemo videt , conspicuus fit in portis. Attende quando; vide quod sequitur: Cum sederit in concilio cum senioribus terrae. Nihil evidentius; lege aliam prophetiam: Veniet ad iudicium cum senioribus populi sui [Isai. III, 14]. In illo concilio, hoc est, in illo iudicio, iudicantibus secum sanctis, quibus dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28], conspicuus erit. Veniet enim Filius hominis, sicut dixit, in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo [Id. XXV, 31]. Ibi omnes Angeli et Archangeli coelorum, et Angeli annuntiatores verbi Dei. Etenim et propheta dictus est angelus: angelus enim nuntius est. Et, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, de Ioanne dictum est [Id. XI, 10]; et, Sicut angelum Dei excepistis me, Apostolus loquitur [Galat. IV, 14]. Ille ergo, ille alicubi nunc demorans, de quo multi dicunt, Quando venturus est? aut, Quis venturus est? conspicuus erit in portis, hoc est, in aperto, in manifesto. In portis conspicuus erit: sed alios admittet, contra alios claudet. Erit conspicuus in portis vir eius, cum sederit in concilio cum senioribus terrae. Quod donec fiat, haec interim faciat quod faciebat: operetur, non cesset; exspectet illum futurum conspicuum in portis, non contremiscat sanctum concilium iudicii Dei; cum bona conscientia veniat, gloriosa veniat; quia ipsius membra sunt, et ipsius filii sunt, qui sunt cum eius viro iudicaturi. |
20 | [Sindones fecit, et vendidit.] Bene quia sindones fecit: quare vendidit, nisi quia non quaerit datum, sed requirit fructum? Venditionem enim istam primo intelligite, fratres, gratuitam. Et aliquis emit gratis? Si gratis tollit, non emit: si emit, pretium dat, non gratis tollit. Et ubi est, Qui sititis, venite ad aquam, emite vobis sine argento [Isai. LV, 1]? Quando emis, non argentum das; et tamen emis. Si emis, aliquid das; non tamen argentum das: te ipsum das. Sindones enim referte ad illa linea, quae spiritualia sunt, quae facit et praedicat ista mulier per omnes terras. Et forte vendere dicenda est: quia dixit Apostolus, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si carnalia vestra metamus [I Cor. IX, 11]? Etenim ratio illa est dati et accepti: nam in omni venditione ratio dati et accepti versatur. Contristatur autem Apostolus adversus quaedam fora, ubi non vendidit sindones: Nulla, inquit, mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti [Philipp. IV, 15]. Sed ille qui sic vendidit, non quaerit datum, sed requirit fructum: ne quasi venditorem Evangelii putetis. Est quidem ille mercator Domini sui, sed magis pretium quaerit. Nam quidquid prorsus vendit , dat spiritualia: et quid quaerit? forte carnalia? Debentur quidem et ista: sed non ipsa quaerebat Apostolus, dicens, Non enim quaero vestra, sed vos ipsos [II Cor. XII, 14]. Date ergo pretium, date vos ipsos. Neque enim et Ioseph in Aegypto frumenta non vendebat: et tamen ipsos ementes, servos regios faciebat [Gen. XLII]. Volentes vivere in illa fame, accipiebant frumenta, et fiebant servi. Timemus nos fieri servi? Vae nobis, si non erimus illius servi. Quid nobis prodest recusare talem Dominum? Et sub diabolo erimus, et famem patiemur, et potestatem veri Domini non effugiemus. Te ipsum da, et eme tibi sindonem, id est, spirituale amictorium . Sic etiam cuiusdam panis pretium tu ipse es. Quid enim? Quia das te voluptati, nonne pro concupiscentia carnis, tanquam ut emas meretricem, te ipsum das pretium? Quantum est ut Deo te des, panem vivum tibi emas, qui de coelo descendit, eodem ipso pretio quod tu ipse es? Pretium enim meretricis tantum est, quantum panis unius [Prov. VI, 26]?. Sindones fecit, et vendidit. |
21 | [Cinctoria autem Chananaeis.] Cingant se, operentur, veniant, sint servi de domo ista: ut omnes vestiti, omnes pasti sint. Cinctoria enim fecit, utique ad opus: nam et ipsa opus faciens, accinxit fortiter lumbos suos. Qui sunt Chananaei? Vicinae gentes populo Israel alienigenae. Aliquando qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Qui eratis aliquando peregrini Testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, nunc autem cives sanctorum et domestici Dei [Ephes. II, 13, 12, 19], acceptis cinctoriis operamini in domo dominica, iam facti domestici Dei ex Chananaeis, unde erat et illa mulier modo in Evangelio recitata. Chananaea erat, ad mensam filiorum accedere non audebat, sed tanquam canis micas requirebat. Vide quemadmodum se praecinxerit ad opus. Praecinctorium eius, fides: hoc laudat ille. O mulier, magna est fides tua [Matth. XV, 21-28]! |
22 | Caetera videamus. Fortitudine et decore induta est. Decore, tanquam bysso; fortitudine, tanquam purpura. Quia enim fortis, ideo in passione sanguinea. Et laetata est in diebus novissimis. Laetata est: hic ergo diu tribulata . Nam unde haberet purpurea vestimenta sine tribulatione? |
23 | [Os suum aperuit attente.] Praestet nobis in illa constitutis, ipsam laudantibus, illi cohaerentibus, cum illa et in illa virum eius exspectantibus, ut et nos aperiamus attente os nostrum; non temere, sed caute, attente, sollicite. Cum timore et tremore multo fui apud vos, Apostolus dixit [I Cor. II, 3]: tanquam dicens, Os meum aperui attente. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii [II Cor. VI, 11]. Os suum aperuit attente. Et ordinem posuit linguae suae: laudans creaturam tanquam creaturam, Creatorem tanquam Creatorem, Angelos tanquam Angelos, coelestia tanquam coelestia, terrestria tanquam terrestria, homines tanquam homines, pecora tanquam pecora. Nihil perturbatum, nihil inordinatum. Non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, non substantiam creaturae sentiens de Creatore : ita ordinate totum loquens, ut non praeponat inferiora potioribus, nec subdat potiora inferioribus. Disposuit ordinem linguae suae. Nihil pulchrius hoc ordine. Unde et ipsa dicit: Ordinate in me charitatem [Cant. II, 4]. Nolite praepostere agere, nolite perturbare et confundere quae Deus ordinavit. Ordinate in me charitatem. Amate me tanquam me, amate Deum tanquam Deum: ne Deum offendatis propter me, nec me offendatis propter alium quemlibet, nec alium quemlibet propter me . Ordinate in me charitatem. Beata filia eius in hoc ordine constituta, cuius inter caeteras celebramus hodie passionem, paulo ante audivimus confessionem, ordinans, linguam suam: Honorem, inquit, Caesari quasi Caesari, timorem autem Deo. Os suum aperuit attente, et ordinem posuit linguae suae. |
24 | [Severae conversationes domorum eius. Severae,] fortes, districtae: non est ubi diffluatur, non amat dissolutionem. Cibos autem pigros non comedit. Merito tantum acquisivit . |
25 | Hic ergo ista laboriosa, vigilans, sollicita, severe castigans domum suam, surgens de noctibus, intuens lucernam ne exstinguatur, in tribulatione fortis, nondum receptis promissis pavens, brachia sua in fusum confirmans, non pigrum panem manducans: sed post labores istos quasi paupertatis et necessitatis saecularis, quid erit, quia in diebus novissimis laetata est? Quid erit, audire vultis? Audite propter quam spem ardeat lucerna nostra tota nocte, nunc audite. Surrexerunt filii eius, et ditati sunt. Modo in paupertate vivimus, in paupertate vigilamus; et cum morimur, in paupertate dormimus: sed surgemus et ditabimur. Tunc ditabuntur filii eius. Surrexerunt filii eius, et ditati sunt. Compara nunc quaslibet divitias terrae huius, obnoxias furibus et tineis. Quid te iactas ? Quia infirmus es, ideo sunt tibi multa necessaria. Opus est multum vestiaris, quia frigus pati non potes: iumentis utaris, quia pedibus ambulare non potes. Ista fulcimenta sunt infirmitatis, non ornamenta potestatis. Quae illae divitiae sunt Angelorum? Unam vestem habent lucis: nunquam teritur, nunquam sordidatur. Illae sunt verae divitiae, ubi nulla erit inopia, nulla erit indigentia. Quid modo quaeris hoc, antequam surgas? Si filius es mulieris huius, attende quando tibi divitiae promittantur. Surrexerunt filii eius, et ditati sunt. Para te resurrectionis divitias accipere. Noli has amare, ut merearis ad illas venire. Surrexerunt filii eius, et ditati sunt. |
26 | [Et vir eius laudavit eam.] Nos eam laudabimus, sed non de nostro. Ipse vir eius laudavit eam. Quando surrexerunt filii eius, et ditati sunt; attendit eam, et inspexit eam, et laudavit eam. Quis nolit audire quomodo laudaverit? Si tam iucunde audistis, cum laudaretur a nobis; quomodo audiremus, si possemus audire sicut eam laudavit vir eius? Laudavit eam in resurrectione: cum resurrexerimus, audiemus. An et modo non tacuit laudem ipsius? Haec est ipsa laus, ipsa sequetur. Audiamus , audiamus quemadmodum eam laudaverit vir eius, videns eam iam cum tanta beatitudine filiorum, divitum in resurrectione mortuorum. |
27 | [Multae,] inquit, filiae fecerunt potentiam. Laudes sunt, quibus eam laudat vir eius. Multae filiae fecerunt potentiam. Quae filiae, quibus haec comparatur? Et non comparatur. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti. Attendite, rogo vos: iam in fine lectionis sumus. Metuo enim ne ibi vos habeam fatigatos, ubi maxime exigo intentos. Audiamus laudes illius. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti, et superposuisti omnes. Tu, inquit, omnes superasti, tu super omnes posuisti. Quae sunt ergo aliae filiae quae fecerunt potentiam, quas ista superavit, et super quas ista superposuit? Aut quam potentiam fecerunt, aut unde ista superavit? Sunt enim malae filiae, quae sunt haereses. Quare filiae? Quia et illae ex ista natae sunt . Sed filiae malae, filiae non similitudine morum, sed similitudine Sacramentorum. Habent et ipsae Sacramenta nostra, habent Scripturas nostras, habent Amen et Alleluia nostrum, habent pleraeque Symbolum nostrum, habent multae Baptismum nostrum: ideo filiae. Sed huic mulieri, vultis nosse, quid alibi dictum sit, in Canticis canticorum? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum [Cant. II, 2]. Mirum dictum, easdem et spinas dixit et filias. Et illae spinae faciunt potentiam? Faciunt plane. Non videtis quemadmodum et ipsae haereses orent, ieiunent, dent eleemosynas, laudent Christum? Possum dicere, esse ibi pseudoprophetas, de quibus dictum est, Faciunt signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos. Ecce praedixi vobis [Matth. XXIV, 24, 25]. Faciunt potentiam et spinae: de qua potentia dicitur, Nonne in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus [Matth. VII, 22, ] [et Luc. XIII, 26]? Manducavimus et bibimus, non de quocumque cibo diceret: nostis de quo dicere potuit, vel cibo vel potu. Et virtutes multas fecimus. Faciunt potentiam multae filiae, non negamus: et spinae florem habent, sed fructum non habent. Haec autem cui dixit, Tu autem superasti et superposuisti omnes, unde superavit, nisi quia non solum florem, sed et fructum habet? |
28 | Quem fructum habet? Unde superavit? Dicatur mihi. Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro. Quam supereminentem viam? Quia inde ista superavit, inde ista superposuit omnes. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Loquitur linguis, ad potentiam illam flores pertinent. Si sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, (quanta potentia!) charitatem autem non habeam, nihil sum. Audi adhuc alias potentias, ad florem pertinentes, non ad fructum. Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [I Cor. XII, 31, ] [et XIII, 3]. Hanc habet ista supereminentem viam, unde illi dixit, Multae filiae fecerunt potentias. Multae locutae sunt linguis, scierunt omnia sacramenta, fecerunt virtutes multas, daemonia excluserunt, res suas pauperibus distribuerunt, corpora sua ignibus tradiderunt. Infra te sunt , quia charitatem non habuerunt. Tu autem superasti et superposuisti omnes: non solum flore, sed et fructu gravida, fructu abundans. Vide ipsum botrum , unde incipiat. Cum enumeraret opera carnis, Fornicationes, inquit, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, comessationes, ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: enumeratis omnibus spinis in ignem mittendis, Fructus autem spiritus est, inquit, charitas; et ab hoc capite , ab hac tanquam radice caetera contexuntur, Gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia [Galat. V, 19-23]. Unde iste botrus pulcher? Quia pendet a charitate. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti et superposuisti omnes. |
29 | In illis quid remansit? Falsae gratiae, et vana species mulieris. Quia si charitatem non habeo, factus sum aeramentum sonans, et cymbalum tinniens: nihil sum, nihil mihi prodest. Falsae sunt ergo gratiae, et vana species mulieris. Mulier enim sapiens benedicitur. Ista quae quaesivit quid intelligeret, quae intellectum custodivit, ista sapiens, ista benedicitur: non illae falsae species, non illa vana gratia. Sapiens mulier benedicitur. Timorem autem Domini ipsa collaudat. Ipsa quae benedicitur, collaudat aliquid unde benedicatur, quia sapiens est. Quid collaudat? Timorem Domini, quo perducta est ad sapientiam. Initium enim sapientiae, timor Domini [Psal. CX, 10]: Timorem autem Domini ipsa collaudat. Laboriosa tot noctibus , inter tot scandala patiens, provida ad exspectandum, fortis ad tolerandum, constans ad perseverandum: laboribus finitis, Date illi de fructibus manuum suarum. Fecit, fecit: digna est recipere. Date illi de fructibus manuum suarum , Quid date? Venite, benedicti Patris mei. Date illi de fructibus manuum eius. Quid date? Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ecce quid date. De quibus fructibus manuum eius? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 34, 35]. Date illi de fructibus manuum eius. |
30 | Et quod illi deinde negotium erit, finitis laboribus? Et laudetur in portis vir eius. Ipse erit portus laborum nostrorum, videre Deum, et laudare Deum. Non ibi dicetur: Surge, labora, vesti servos, vesti te ipsam, ornare purpura, da escas famulis, attende ne lucerna exstinguatur, sollicita esto, surge de noctibus, aperi pauperi manum, traiice de colo in fusum. Non erunt opera necessitatis, ubi nulla necessitas. Non erunt opera misericordiae, ubi nulla miseria. Non frangis panem pauperi, ubi nemo mendicat. Non suscipis peregrinum, ubi omnes in patria sua vivunt. Non visitas aegrum, ubi omnes perpetuo sani sunt. Non vestis nudum, ubi omnes aeterna luce vestiti sunt. Non sepelis mortuum, ubi omnes sine termino vivunt. Nec tamen ista non agens, nihil agis: videbis enim quem desiderasti, et sine defectu laudabis. Istum accipies fructum. Tunc erit una illa quam petisti: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Et quid ibi facies? Ut contempler delectationem Domini [Psal. XXVI, 4]. Et laudetur in portis vir eius. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII, 5]. |