monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXXV. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Cap. IX, V 12, sec. LXX . <<<     >>> SERMO XXXVII. De lectione Proverbiorum Salomonis, ab eo loco ubi dictum est, Mulierem fortem quis inveniet? etc., usque, Et laudetur in portis vir eius. Cap. XXXI, V. 10-31 . Quae de muliere forti dicuntur in illo Proverbiorum capite, ad Ecclesiam referuntur.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXXVI[Collatus est ad fl. s. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 212.]. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites. Redemptio animae viri divitiae eius: pauper autem non suffert minas. Cap. XIII, V V. 7, 8 [In Possidiani Indiculi capite 8, pro affectant, legitur efficiunt. Eiusdem sermonis excerpta refert Florus ad II Cor. VIII, et Coloss. III.].

1 [Expositio verborum Scripturae.] Sancta Scriptura, quae modo in auribus vestris lecta est, admonuit nos, imo per illam Deus qui iubet nobis loqui ad vos, quaerere vobiscum et pertractare quid sit, et quid sibi velit quod lectum est: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites. Non enim arbitrandum est, neque omnino credendum, quod de istis divitiis, quibus inflantur superbi, de visibilibus istis dico atque terrenis, curaverit Scriptura sancta nos admonere, ut vel eas pro magno habeamus, vel non habere timeamus. Quid enim prodest homini, ait aliquis, qui se divitem videri affectat, cum nihil habeat? Istum notavit Scriptura atque reprehendit. Sed nec ille valde admirandus aut imitandus est et pro magno habendus, quem videtur in laude posuisse, si temporales atque terrenas divitias intellexeris. Et sunt, inquit, qui se humiliant, cum sint divites. Ille recte displicet nobis, qui cum nihil habeat, se divitem affectat. Quid? iste placet nobis, qui cum sit dives, humiliat se? Forte placet quia humiliat se: non tamen placet quia dives est.
2 [Divitiarum morbus, superbia.] Accipiamus ergo et hoc: non indecorum est, nec inhonestum, nec inutile, quod Scripturae sanctae nobis commendare voluerint humiles divites. Nihil enim in divitiis tam timendum est, quam superbia. Denique apostolus Paulus hoc admonet Timotheum: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi, non superbe sapere [I Tim. VI, 17]. Non enim divitias expavit, sed morbum divitiarum. Morbus autem divitiarum est superbia magna. Nam grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur: maior animus divitiis suis, qui eas vincit, non concupiscendo, sed contemnendo. Magnus est ergo dives, qui non se ideo magnum putat quia dives est: qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est; in carne crepat, in corde mendicat; inflatus est, non plenus. Utres autem duos si videas, unum plenum, alterum inflatum; in utroque eadem est magnitudo, sed non in utroque eadem plenitudo. Si attendis, falleris; si appendis, invenies: qui plenus est, difficile movetur; qui inflatus est, cito aufertur.
3 [Divites non huius mundi. Paupertas et divitiae Christi. Praecipe,] ergo, inquit, divitibus huius mundi. Non adderet, huius mundi, nisi quia sunt et divites non huius mundi. Qui sunt divites non huius mundi? Quorum princeps et caput est ille, de quo dictum est, Pauper pro vobis factus est, cum esset dives. Sed si ille solus, quid profuit? Vide quid sequitur: Ut illius paupertate vos ditaremini [II Cor. VIII, 9]. Puto quia paupertas Christi non nobis attulit pecuniam, sed iustitiam. Paupertas autem illius unde? Quia mortalis effectus est. Ergo divitiae verae immortalitas: ibi enim vera copia, ubi nulla indigentia. Quia ergo nos immortales fieri non possemus, nisi pro nobis Christus mortalis esset effectus; ideo pauper factus est, cum dives esset. Et non ait, Pauper factus est, cum dives fuisset; sed, Pauper factus est, cum dives esset: paupertatem assumpsit, et divitias non amisit. Intus dives, foris pauper. Latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Vide divitias eius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. Quid ditius eo, per quem facta sunt omnia? Aurum habere dives potest, creare non potest. Cum itaque istae eius divitiae commendatae essent, vide paupertatem eius: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 2, 3, 14]. Hac eius sumus paupertate ditati: quia sanguine eius, qui manavit de carne eius, quod Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, conscissus est saccus peccatorum nostrorum. Per sanguinem illum abiecimus pannos iniquitatis, ut indueremur stola immortalitatis.
4 [Omnes boni fideles divites sunt intus. Hiems et aestas nostra quae.] Omnes ergo divites boni fideles. Nemo se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia. Dives quippe in conscientia securior dormit in terra, quam dives in purpura [Florus, quam auro dives in purpura.]. Ibi non excitat sollicitudo maligna, compuncto corde de scelere. Serva divitias in corde tuo, quas tibi contulit paupertas Domini Dei tui. Imo ipsum adhibe tibi custodem: ne pereat de corde quod dedit, servet ipse qui dedit. Omnes ergo divites boni fideles, sed non divites huius mundi. Denique divitias suas nec ipsi sentiunt; sentient postea. Vivit radix, sed hiemis tempore etiam viridis arbor aridae similis est. Tempore quippe hiemis et arbor quae aret, et arbor quae viget, utraque nuda est honore foliorum, utraque vacua honore fructuum: veniet aestas, et discernet arbores: viva radix folia producit, impletur fructibus; arida inanis aestate, sicut hieme, remanebit. Itaque illi horreum praeparatur, huic securis adhibetur, ut amputata in ignem mittatur. Sic aestas nostra, Christi est adventus: hiems nostra, Christi occultatio: aestas nostra, Christi revelatio. Denique arboribus bonis et fidelibus hanc allocutionem praebet Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Certe mortui: sed mortui specie, vivi in radice. Attende autem venturum tempus aestatis, quomodo sequatur, et dicat: Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria [Coloss. III, 3, 4]. Hi sunt divites, sed non huius mundi.
5 [Divites huius mundi non contempti a Christo. Divitiarum inanitas et periculum.] Nec tamen et divites mundi contempti sunt. Et ipsos lucratus est sua paupertate, qui cum dives esset, propter nos pauper effectus est. Nam si eos contempsisset, et in numero sanctorum habere noluisset, non Timotheo, sicut dicebam, Apostolus praecepisset, ut et ipse praeciperet: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi non superbe sapere. Inter hos qui fide sunt divites, sunt quidam divites huius mundi. Praecipe illis, quia et ipsi membra illius pauperis facti sunt. Praecipe illis quid in illis timeas a divitiis. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Inde enim superbit dives, quia sperat in incerto divitiarum. Nam si incerta divitiarum prudenter attenderet, nunquam superbiret, sed semper timeret: quanto esset ditior, tanto fieret sollicitior, et secundum hanc vitam, non solum secundum illam. Multi enim in istis saeculi perturbationibus securiores pauperes fuerunt. Multi autem propter suas divitias quaesiti et correpti sunt. Multi se habuisse planxerunt, quod semper habere minime potuerunt. Multos poenituit consilium sui Domini non recepisse, qui dixit: Nolite vobis thesauros condere in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesaurum in coelis. Non dico vobis ut perdatis, sed ut migretis. Multi enim hoc facere noluerunt, et non se obedisse doluerunt; quando non solum sua perdiderunt, sed propter illa et ipsi perierunt. Praecipe ergo divitibus huius mundi non superbe sapere: et fiet in eis quod audivimus in proverbio Salomonis, Sunt qui se humiliant, cum sint divites. Et secundum istas divitias temporales fieri potest. Sit humilis: plus gaudeat quia christianus est, quam quia dives est. Non infletur, non extollatur: attendat pauperem fratrem, non dedignetur frater pauperis appellari. Quantumcumque enim dives sit, ditior est Christus, qui fratres suos esse voluit pro quibus sanguinem suum fudit.
6 [Divitiae ad quid prodesse possunt.] Tamen ne dicerent divites, non se habere quid faciant de divitiis suis, admonuit Timotheum, ut eos etiam consilio regeret, non solum praecepto cohiberet: cum dixisset, Neque sperare in incerto divitiarum; ne se spem perdidisse arbitrarentur, subiecit, Sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: temporalia ad utendum, aeterna ad fruendum. Sed de divitiis suis quid faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant. Hoc prosint divitiae, ne sit tibi difficultas tribuendi. Vult enim pauper, et non potest: vult dives, et potest. Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam [I Tim. VI, 17-19]. Nam ista vita falsa est. Huius vitae falsitate deceptus ille in purpura et bysso, iacentem ulcerosum pauperem ante suam ianuam contemnebat. Sed ille linctus a canibus, thesaurum sibi aeternum in Abrahae gremio comparabat, et si non abundanti facultate, pia tamen et opima voluntate. Ille autem dives, qui sibi magnus videbatur in purpura et bysso, mortuus sepultus est in inferno. Et quid invenit? Aeternam sitim, indeficientes flammas. Successit ignis purpurae et bysso: ea tunica ardebat, qua se exspoliare non poterat. Pro epulis ariditas, et desiderium guttae de digito pauperis, sicut illi micarum de mensa divitis [Am. Er. et Sorbonicus Ms., ariditas erat ei, et desiderium guttae de digito pauperis, sicut illi micarum de mensa divitis indigentia fuit.]. Sed illius egestas praeteriens, huius poena permanens [Sorbonicus Ms.: Sed illius egestas praeteriit, huius poena permanet.] [Luc. XVI, 19-26]. Hoc attendant divites huius mundi, et non superbe sapiant. Facile tribuant, communicent: thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum; ubi sunt veri divites [Idem codex Sorbonicus, ubi sint veri divites.], sed non huius mundi: ut apprehendant veram vitam.
7 [Divitiis interioribus divites.] Forte ergo hoc admonuit Scriptura divina, ubi ait, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes, propter superbos pannosos. Si enim vix toleratur dives superbus, pauperem superbum quis ferat? Meliores sunt ergo illi qui se humiliant, cum sint divites. Verumtamen de aliis divitiis se dicere Scriptura testatur: secuta enim adiunxit, Redemptio animae viri divitiae eius; pauper autem non suffert minas. Intelligere debemus ex alia nescio qua paupertate pauperem, et ex aliis nescio quibus divitiis divitem. Altius enim divites, in corde divites, pleni fortitudine, opimi pietate, abundantes charitate, secum sunt divites, interiores sunt divites. Sunt autem qui se divites affectant, cum sint pauperes: iusti sibi videntur, cum sint iniqui. Divitias quippe illas intelligere debemus: quoniam aperuit Scriptura quid dixerit, Redemptio animae viri divitiae ipsius, Intellige, inquit, quas tibi divitias commendem. Quoniam dixi, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites; illas temporales et terrenas et visibiles divitias cogitabas: ego autem non ipsas dico, sed quas dicam consequenter admoneo; Redemptio animae viri, divitiae ipsius sunt. Ergo qui non habent animae redemptionem, quia iniqui sunt, et iustos se videri affectant, quia hypocritae sunt, ipsi sunt de quibus ait, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes: iustos se volunt videri, cum in cella conscientiae non habeant aurum iustitiae. Et sunt pleni [Lov. Et non sunt pleni. Abest, non, ab editis aliis et a Sorbonico Ms.], tanto humiliores, quanto ditiores: de quibus dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3].
8 [Interiores divitiae, fides, auro praeferenda.] Quid ergo quaeris divitias, quae oculis humanis et carneis blandiuntur? Lucet aurum: sed plus lucet fides. Elige quid in corde habere debeas. Intus plenus esto, ubi divitias tuas Deus videt, homo non videt. Nec tamen quia homo non videt, ideo debes contemnere quod intus habes. Vis videre, quia et oculis iniquorum plus lucet fides, quam aurum? Quomodo laudat etiam avarus dominus servum fidelem? Nihil illo dicit esse pretiosius: imo eum omnino pretium non habere testatur. Habeo servum, inquit, non habet pretium. Exspectas tu unde? Forte bene saltat, aut optimus coquus est. Non: attende interiorem laudem. Nihil, inquit, fidelius. Placet tibi, homo, servus tuus fidelis, et tu non vis esse Deo servus fidelis? Attendis quia habes servum tuum, attende quia habes et Dominum. Servum tuum potuisti comparare, non creare: Dominus tuus et verbo suo creavit te, et sanguine suo redemit te. Si viluisti tibi, recole pretium: si et hoc oblitus es, lege Evangelium, instrumentum tuum. Fidem amas in servo tuo, et Dominus tuus non quaerit eam in suo? Redde quod exigis. Quod tibi gaudes reddi ab inferiore, redde superiori. Amas servum, qui fideliter custodit aurum tuum: noli contemnere Dominum, qui misericorditer custodit cor tuum. Omnes ergo habent oculos ad laudandam fidem, sed quando exigunt reddi sibi. Nam quando ab eis exigitur, claudunt oculos, nolunt eam videre quam pulchra sit. Aut forte stulta insania propterea nolunt reddere, ne perdant: quomodo timet quis reddere pecuniam; cum enim reddiderit eam, non habebit. Non sic redditur fides: et redditur, et habetur. Mirum dictu: imo si non redditur, non habetur.
9 [Divitiae pro animae salute in eleemosynis expendendae. Redemptio animae viri divitiae ipsius.] Merito illi vanissimo diviti insultavit Deus, ut admoneret nos ne talia imitaremur; cui regio fructuosa succedens, turbavit hominem copia plus quam inopia. Cogitavit enim apud se, dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et cum aestuasset arctatus, tandem sibi visus est invenisse consilium: sed vanum consilium. Hoc enim consilium non invenit prudentia, sed avaritia. Destruam, inquit, veteres apothecas minores, et novas faciam ampliores, et implebo eas; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona, satiare, iucundare. Ait illi: Stulte, in quo tibi sapiens videris, stulte, quid dixisti? Dico animae meae, Habes multa bona, satiare. Hac nocte auferetur a te anima tua: haec quae parasti cuius erunt [Luc. XII, 16-20]? Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur [Matth. XVI, 26]? Ideo, Redemptio animae viri divitiae eius. Has ille vanus et stultus divitias non habebat. Animam quippe suam eleemosynis non redimebat, fructus perituros condebat. Recondebat, inquam, perituros fructus periturus, nihil largiens Domino ad quem fuerat exiturus. Quam frontem habiturus est in illo iudicio, cum audire coeperit, Esurivi, et non dedisti mihi manducare [Id. XXV, 42]? Animam enim suam superfluis et nimiis epulis satiare cupiebat, pauperum tot inanes ventres superbissimus contemnebat. Nesciebat pauperum ventres apothecis suis esse tutiores. Quod enim recondebat in illis apothecis suis, fortassis et a furibus auferebatur: si autem reconderet in pauperum ventribus, in terra quidem digerebatur, sed in coelo tutius servabatur. Ergo, Redemptio animae viri divitiae ipsius.
10 [Paupertas animi prae timore minarum animi deficientis.] Et quid sequitur? Pauper autem non suffert minas. Pauper, scilicet inanis iustitia, non habens intus spiritus plenitudinem, ornamenta spiritualia, supellectilem spiritualem, totumque illud quod oculis non videtur, sed mente plus cernitur [Sorbonicus Ms., sed plus mente perpenditur.]: non habens haec intus, non suffert minas. Quando ei dictum fuerit ab aliquo potente, Dic hoc verbum contra inimicum meum, dic falsum testimonium, ut eum quem volo opprimam et domem; forte tentat: Non facio, non mihi adduco peccatum. Tantum negat, quousque dives minari incipiat. Sed quia pauper est, non suffert minas. Quid est, pauper est? Non habet divitias interiores, quas martyres habuerunt, qui pro veritate ac fide Christi omnes minas saeculi contempserunt. Nihil de corde perdiderunt, in coelo quantum invenerunt? Pauper ergo non suffert minas. Non potest dicere diviti cogenti se ad alicuius iniuriam proferre falsum testimonium, Non facio. Non habet intus unde respondeat, non est thesauro interiore solidatus et plenus: non est qui dicat, quia non habet unde dicat; non est qui dicat, Quid mihi facturus es qui minaris? Ut multum, ablaturus quod habeo: tollis quod relicturus sum; tollis, quod etsi non tollas, dum vivo forsitan perditurus sum: de arca interiore nihil perdo. Cum mihi minaris auferre quod intus habeo, vere vis auferre quod intus habeo. Sed illud potes auferre et habere: fidem si minando abstuleris, et ego perdo, et tu non habebis. Non ergo facio quod hortaris, non curo quod minaris. Sed potes saeviendo etiam de patria me pellere. Nocuisti, si illuc me expuleris, ubi Deum meum invenire non possum. Forte valebis etiam occidere. Ruente carnali domo, incolumis habitator abscedo, et ad illum cui servo fidem securus exibo, et te amplius non timebo. Vide enim quid minaris, ut falsum testimonium dicam: mortem minaris, sed corporis. Plus ego eum timeo, qui dixit, Os quod mentitur, occidit animam [Sap. I, 11]. His divitiis intus plenus et opimus, talia minanti vel meliora respondet. Pauper autem non suffert minas.
11 [Divitiae verae a Deo expetendae.] Simus ergo divites, et timeamus esse pauperes. Quaeramus autem impleri cor nostrum divitiis ab illo qui vere dives est. Et si forte unusquisque vestrum intrat in cor suum, et illic divitias istas non invenit, pulset ad divitem: fiat ante ianuam illius pius mendicus, ut sit illo donante dives impletus. Et vere, fratres mei, paupertatem nostram, egestatem nostram debemus Domino Deo nostro confiteri. Hanc confitebatur Publicanus, qui nec oculos ad coelum audebat levare. Non enim habebat cum qua substantia levaret oculos suos homo peccator. Attendebat ad inanitatem suam: sed plenitudinem Domini cognoscebat, noverat se ad fontem venisse sitientem. Aridas fauces ostendebat, pie ubera implenda pulsabat: Domine, inquit, tundens pectus, oculos deiiciens in terram, propitius esto mihi peccatori. Dico ego, quia iam ex aliqua parte dives erat, cum ista cogitabat et petebat. Nam si adhuc omni modo pauper erat, huius confessionis gemmas unde proferebat? Sed tamen abundantior et plenior de templo descendit iustificatus. Ille autem Pharisaeus ad orationem ascendit, et nihil rogavit. Ascenderunt, inquit, ad templum orare. Iste rogat, ille non rogat. Sed ille unde orat? Sunt qui se divites putant, nihil habentes. Domine, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut etiam hic Publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Iactavit se: sed inflatio est ista, non plenitudo. Divitem se putavit nihil habens: pauperem se ille cognovit iam aliquid habens. Ut nihil aliud dicam, habebat ipsam confessionis pietatem. Et descenderunt ambo. Sed iustificatus, inquit, Publicanus ille magis quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XVIII, 10-14].
Augustinus HOME

bke16.168v bnf1594.48 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXXV. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Cap. IX, V 12, sec. LXX . <<<     >>> SERMO XXXVII. De lectione Proverbiorum Salomonis, ab eo loco ubi dictum est, Mulierem fortem quis inveniet? etc., usque, Et laudetur in portis vir eius. Cap. XXXI, V. 10-31 . Quae de muliere forti dicuntur in illo Proverbiorum capite, ad Ecclesiam referuntur.
monumenta.ch > Augustinus > 36