Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXXV. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Cap. IX, V 12, sec. LXX .
1 | Divina eloquia si non negligenter audiantur, non immerito forsitan moveat illud quod scriptum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Quomodo hoc enim recte possit intelligi? Quandoquidem sicut nos bona proximi laetificat vita, ita etiam perversa contristat. Aut si hoc propter suasionem dictum putatur, quia sapiens et sibi est , et eis quibus persuadet sapientiam; quo pacto si malus evaserit, solus hauriet mala, cum de talium persuasionibus dictum sit, Corrumpunt mores bonos colloquia mala [I Cor. XV, 33]? Quid enim aliud clamat vox illa charitatis: Si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra [Id. XII, 26]? Quomodo ergo verum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala? Quomodo eius bono gaudebo, cuius malo in me malus non ero ? Quomodo me delectat inventus, qui me securo poterit esse perditus? Nonne si sapiens fuerit, sanum membrum erit, cui caetera membra congaudent? Quomodo igitur malus solus hauriet mala, cum similiter aegro membro compatiantur et caetera? |
2 | Haec proinde quaestio nisi fuerit soluta, turbabit. Domino autem adiuvante solvetur, si primitus illud veritate certissima definitum, fixum atque immobile teneamus, nec bonum quemquam bono alterius, nec malum malo alterius esse posse. Hinc enim ait Apostolus, Unusquisque nostrum proprium onus portabit [Galat. VI, 5]: et alibi, Igitur unusquisque nostrum pro se rationem reddet [Rom. XIV, 12]: et iterum Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero [Galat. VI, 4]. Hoc etiam per prophetam Ezechielem dicitur: Anima patris mea est, anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 4]. Totum illum locum sic explicat, ut ostendat nec bonis parentum sublevari filios malos, nec malis opprimi bonos. Qua veracissima sententia propter nosmetipsos primitus ac firmissime constituta, restat inspicere quid aliis impertiamur officii; diligentissime distinguentes quem nostrae salutis appetamus effectum, quem proximis reddamus affectum. Si bonus es, non quidem alterius bono, sed tuo bonus es: verumtamen eo ipso tuo bono quo bonus es, etiam bono alterius, non mutuata bonitate, sed mutua dilectione congaudes. Item si malus es, non malus es malo alieno, sed tuo: eodem quoque tuo malo non diligis proximum tanquam te ipsum; neque enim diligis vel te ipsum. Diligis quippe iniquitatem acerrimam inimicam, non tibi extrinsecus admotam, sed abs te tibi intrinsecus factam: quae ut facilius vincat te, faves ei contra te. Ita quod te oderis aperte convinceris, cum eam diligis, a qua turpiter vinceris. Neque enim divinum eloquium falsetur, quo dictum est, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. |
3 | Hinc est ergo, quod bonus eo bono quo bonus est, et bono alterius gratulatur, et malo alterius contristatur. Ac per hoc tali proximo; quoniam ipse verius dicitur proximus, qui te de proximo attendit, hoc est misericorditer respicit; tali ergo proximo utique, si sapiens fueris, et tibi et illi eris: non quia bono tuo bonus erit, sed quia bono suo boni tui dilector erit. Si autem malus evaseris, non cum illo, sed solus hauries mala. Neque enim malo tuo malus erit, sed in tuo misericors erit. Moestificat eum malitia, sed non sequitur poena sua: irrogat illi tristitiam, non cum illo communicat iniustitiam. Malus itaque non cum proximo bona, sed solus hauries mala; quia tristitiam illam, quam de te habet bonus, suo bono habet, et tuo malo. Illa tristitia illius indicat dilectionem, tuam perditionem: te damnat, illum coronat; te deprimit, illum erigit. Ideo etiam scriptum est, Obedientes estote praepositis vestris: ipsi enim vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; neque enim expedit vobis [Hebr. XIII, 17]. Vobis ergo non expedit illorum tristitia praegravari. Nam illis expedit de nostra malitia contristari. Bonos ergo proximos deputa; et esto bonus, tuo quidem bono, non illorum; et ipso non abs te tibi dato, sed divinitus impertito. Quid enim habes quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Atque ita, Si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis, quibus bonum est de tua bonitate laetari. Si autem malus evaseris, solus hauries mala; non etiam illi, quibus et hoc bonum est de tua malitia constristari. |