monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXXIII. De versu 9 eiusdem Psalmi CXLIII, Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi . <<<     >>> SERMO XXXV. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Cap. IX, V 12, sec. LXX .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXXIV[Repertus in Ms. gr. et in editis Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias. de Diversis 2.]. In haec verba Psalmi CXLIX, 1, 2, Cantate Domino canticum novum, laus eius in Ecclesia sanctorum, etc. De cantico novo et vita nova. Habitus Cartagine ad Maiores.

1 [Canticum novum cantare, cuius sit.] Admoniti sumus cantare Domino canticum novum. Homo novus novit canticum novum. Canticum, res est hilaritatis; et si diligentius consideremus, res est amoris. Qui ergo novit novam vitam amare, novit canticum novum cantare. Quae sit ergo vita nova, commonendi sumus propter canticum novum. Ad unum enim regnum pertinent omnia, homo novus, canticum novum, Testamentum novum. Ergo homo novus, et cantabit canticum novum, et pertinebit ad Testamentum novum.
2 [Charitas ex Deo.] Nemo est qui non amet: sed quaeritur quid amet. Non ergo admonemur, ut non amemus: sed ut eligamus quid amemus. Sed quid eligimus, nisi prius eligamur? Quia nec diligimus, nisi prius diligamur. Ioannem apostolum audite. Ille est apostolus, qui super pectus Domini discumbebat, et in eo convivio coelestia secreta bibebat [Ioan. XIII, 23]. Ex illo potu, et ex illa felici ebrietate ructavit, In principio erat Verbum [Id. I, 1]. Humilitas excelsa, et ebrietas sobria! Ille ergo magnus ructator, hoc est praedicator, inter caetera quae bibit de Dominico pecctore, etiam hoc dixit: Nos diligimus, quia ipse prior dilexit nos [I Ioan. IV, 10]. Multum enim dederat homini, quandoquidem de Deo loquebatur, dicendo, Nos diligimus. Qui? quem? Homines Deum, mortales immortalem, peccatores iustum, fragiles immobilem, factura fabrum. Nos dileximus [Apud Lov., diligimus. M.]: et hoc unde nobis? Quia ipse prior dilexit nos. Quaere unde homini diligere Deum: nec invenies omnino, nisi quia prior illum dilexit Deus. Dedit se ipsum quem dileximus: dedit unde diligeremus. Quid enim dedit, unde diligeremus, apertius audite per apostolum Paulum: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde? num forte a nobis? Non. Ergo unde? Per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5].
3 [Amamus Deum de Deo. Idola cordis.] Habentes ergo tantam fiduciam, amemus Deum de Deo: imo quia Spiritus sanctus Deus est, amemus Deum de Deo. Quid enim plus dicam; amemus Deum de Deo? Certe quia dixi, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis; ideo est consequens ut quia Spiritus sanctus Deus est, nec diligere possumus Deum, nisi per Spiritum sanctum, amemus Deum de Deo. Hinc est ergo consequens. Audite apertius ipsum Ioannem: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet [I Ioan. IV, 8, 16]. Parum est dicere, Charitas ex Deo est. Quis nostrum auderet dicere quod dictum est, Deus charitas est? Dixit qui noverat quod habebat. Quid ergo humana imaginatio et volatica cogitatio fingit sibi Deum, et in corde suo fabricat idolum, componens qualem potest cogitare, non qualem meruit invenire? Talis est Deus? Non, sed talis est. Quid lineamenta disponis? quid membra componis? quid staturam placitam formas? quid pulchritudinem corporis imaginaris? Deus charitas est. Quis color est in charitate? quae lineamenta? quae forma? Nihil horum videmus; et tamen amamus.
4 [Amor infimus.] Audeo dicere Charitati vestrae: in inferioribus attendamus, quod in superioribus inveniamus. Ipse amor infimus atque terrenus, ipse amor sordidus et flagitiosus, qui corporis pulchritudines consectatur, aliquid nos admonet unde ad superiora et mundiora surgamus. Amat aliquis lascivus et impudicus pulcherrimam feminam: movet quidem corporis pulchritudo, sed intus quaeritur amoris vicissitudo. Si enim audiat quod illa oderit eum, nonne omnis ille aestus et impetus circa membra pulchra frigescit, et ab eo quod intenderat quodam modo resilit, avertitur, offenditur, odisse etiam ipse incipit quod amabat? Numquid forma mutata est? Nonne ibi sunt omnia quae illexerant? Ibi sunt: et tamen ardebat in eo quod videbat, et de corde exigebat [Sic Germanensis Ms. Editi vero, exibat.] quod non videbat. Si vero cognoscat quia vicissim amatur, quomodo vehementius inardescit? Videt illa illum, videt ille illam, amorem nemo videt: et tamen ipse amatur qui non videtur.
5 [Deus continuo, cum amatur, habetur.] Erigite vos ab ista lutulenta cupiditate, ut maneatis in illuminatissima charitate. Deum non vides; ama, et habes. Quam multa in damnabilibus cupiditatibus amantur, et non habentur; sordide quaeruntur, nec tamen continuo possidentur? Numquid hoc est aurum amare, quod aurum habere? Multi amant, et non habent. Numquid hoc est habere latissima et lautissima praedia, quod multi amant [Forte quod amare? Multi amant, etc.], et non habent? Numquid hoc est amare honorem, quod habere honorem? Multi sine honore inardescunt habere: quaerunt habere, et plerumque ante moriuntur, quam inveniant quod quaerebant. Deus nobis de compendio se offert: clamat nobis, Amate me, et habebitis me; quia nec potestis amare me, nisi habueritis me.
6 [Cantandum Domino, et oribus et moribus.] O fratres, o filii, o catholica germina, o sancta et superna semina, o in Christo regenerati et desuper nati! audite me; imo per me cantate Domino canticum novum. Ecce, inquis, canto. Cantas, plane cantas. Audio: sed contra linguam testimonium non dicat vita. Cantate vocibus, cantate cordibus, cantate oribus, cantate moribus: Cantate Domino canticum novum. Quaeritis quid decantetis de illo quem amatis? Sine dubio de illo quem amas, cantare vis: laudes eius quaeris, quas cantes. Audistis, Cantate Domino canticum novum. Laudes quaeritis? Laus eius in Ecclesia sanctorum. Laus cantandi, est ipse cantator. Laudes vultis dicere Deo? Vos estote quod dicatis. Laus ipsius estis, si bene vivatis. Laus enim eius non est in synagogis Iudaeorum, non est in insania Paganorum, non est in erroribus haereticorum, non est in plausibus theatrorum. Quaeritis ubi sit? Vos attendite, vos estote. Laus eius in Ecclesia sanctorum. Quaeris unde gaudeas quando cantas? Laetetur Israel in eo qui fecit eum: et unde laetetur non invenit nisi Deum.
7 [Pretium quo charitas comparanda.] Bene, fratres mei, interrogate vos ipsos, cellas interiores discutite: videte, et attendite quid habeatis de charitate, et hoc quod inveneritis augete. Attendite ad talem thesaurum, ut intus divites sitis. Caetera certe quae magnum habent pretium, cara dicuntur; nec frustra. Aspicite consuetudinem sermonis vestri: carius est illud, quam illud. Quid est, Carius est, nisi, pretiosius est? Si carius dicitur, quidquid pretiosius est; quid carius ipsa charitate, fratres mei? Quod est, putamus, pretium eius? unde invenitur pretium eius? Pretium tritici, nummus tuus; pretium fundi, argentum tuum; pretium margaritae, aurum tuum: pretium charitatis, tu. Quaeris ergo unde possideas fundum, gemmam, iumentum: fundum quaeris unde emas, et quaeris apud te. Si vis autem habere charitatem, quaere te, et inveni te. Quid enim times dare te, ne consumas te? Imo si te non dederis, perdis te. Ipsa charitas per Sapientiam loquitur, et dicit tibi aliquid, unde non expavescas quod dictum est: Da te ipsum. Si quis enim vellet tibi fundum vendere, diceret tibi, Da mihi aurum tuum: et si quis aliud aliquid, Da mihi nummum tuum, da mihi argentum tuum. Audi quid tibi dicat ex ore Sapientiae charitas: Da mihi, fili, cor tuum [Prov. XXIII, 26]. Da mihi, inquit: quid? Fili, cor tuum. Male erat, quando a te erat, quando tibi erat: per nugas enim et amores lascivos perniciososque trahebaris. Tolle inde. Ubi trahis? ubi ponis? Da mihi, inquit, cor tuum. Sit mihi, et non perit tibi. Vide enim, si aliquid voluit dimittere in te, unde ames vel te, qui tibi dicit [Editi, Lex dicit; pro quo Ms. Germanensis, qui tibi dicit.]: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Quid remanet de corde tuo, unde diligas te ipsum? quid de anima tua? quid de mente tua? Ex toto, inquit. Totum exigit te, qui fecit te. Sed noli tristis esse, quasi nihil unde gaudeas remaneat in te. Laetetur Israel, non in se, sed in eo qui fecit eum.
8 [Proximus quantum diligendus.] Respondebis, et dices: Si nihil mihi remansit, unde diligam me; quia ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente iubeor diligere eum qui fecit me; quomodo secundo praecepto iubeor diligere proximum tanquam me? Hoc est magis unde debes ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente proximo. Quomodo? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum [Matth. XXII, 37, 39]. Deum ex toto me: proximum sicut me. Unde me, unde te? Vis audire unde diligas te? Ex hoc diligis te, quia Deum diligis ex toto te. Putas enim Deo proficere, quod diligis Deum? et quia diligis Deum, Deo aliquid accedit? et si tu non diligas, minus habebit? Cum diligis, tu proficis: tu ibi eris, ubi non peris. Sed respondebis, et dices, Quando enim non dilexi me? Prorsus non diligebas te quando Deum non diligebas, qui fecit te. Sed cum odisses te, putabas quod amares te. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6].
9 [Precatio post sermonem.] Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem puro corde, ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Iesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen [Isthaec precatio, Conversi . . , usque ad, Amen, quae iuxta Ulim. addita est in libris post excusis, non reperitur in optimae notae Ms. Germanensi ante annos circiter 800 descripto.].
Augustinus HOME

bke16.168v bnf1594.48 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXXIII. De versu 9 eiusdem Psalmi CXLIII, Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi . <<<     >>> SERMO XXXV. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Cap. IX, V 12, sec. LXX .
monumenta.ch > Augustinus > 34