Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXXI. De verbis Psalmi CXXV, 5, 6, Qui seminant in lacrymis, etc.
1 | [Seminare in lacrymis omnium est Christianorum.] Psalmus qui cantatur Domino, videtur sanctis martyribus convenire: sed si membra Christi sumus, sicut esse debemus, ad omnes nos pertinere intelligamus. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos . Quo euntes, et unde venientes? Quid seminantes in lacrymis? quae sunt semina? qui manipuli? Euntes in mortem, venientes a morte. Euntes nascendo, venientes resurgendo. Seminantes opera bona, metentes mercedem aeternam. Semina ergo sunt nostra, quidquid boni fecerimus, manipuli nostri, quod in fine recipiemus. Si ergo bona sunt semina, bona opera; quare cum lacrymis, dum hilarem datorem diligat Deus [II Cor. IX, 7]? |
2 | [Martyrum passio et merces in Psalmo praedicta.] Hic primum videte, charissimi, quomodo maxime ad beatos martyres verba ista pertineant. Nulli enim tantum impenderunt, quam illi qui se ipsos impenderunt: sicut dicit apostolus Paulus, Et ipse impendar pro animabus vestris [Id. XII, 15]. Impenderunt enim se ipsos confitendo Christum, et implendo in eius adiutorio quod dictum est, Ad mensam magnam sedisti, scito quoniam talia te oportet praeparare [Eccli. XXXI, 12]. Quae est magna mensa, nisi unde accipimus corpus Christi et sanguinem? Quid est, Scito quoniam talia te oportet praeparare; nisi quod beatus Ioannes exponit, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere [I Ioan. III, 16]? Ecce quantum impenderunt. Sed numquid perierunt, quando securitatem a Domino etiam de capillo acceperunt [Luc. XXI, 18]? Perit manus, ubi non perit pilus? Perit caput, ubi non perit capillus? Ubi non perit palpebra, perit oculus? Hac ergo accepta magna securitate, impenderunt se ipsos. Operibus ergo bonis seminemus, cum tempus est, dicente Apostolo, Qui parce seminat, parce et metet [II Cor. IX, 6]. Infatigabiles, inquit, cum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Et iterum: Bonum, inquit, facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus [Galat. VI, 10, 9]. Qui defecerit in semine, non gaudebit in messe. |
3 | [Infirmiores Christiani quidam in lacrymis seminantes.] Quare ergo in lacrymis, cum omnia bona opera nostra habere debeant hilaritatem? Et quidem de martyribus dici potest, quia cum lacrymis seminaverunt. Fortiter enim certaverunt, et in magnis tribulationibus fuerunt. Nam ut eorum lacrymas Christus consolaretur, transtulit eos et transfiguravit eos in se, et dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Verumtamen, fratres mei, videtur mihi quod caput nostrum infirmioribus suis membris compassum est, ne de se forte membra infirma desperarent, et sicut est humana fragilitas, morte propinquante perturbarentur, et dicerent non se ad Deum pertinere; nam si pertinerent, gauderent. Ideo prius Christus dixit , Tristis est anima mea usque ad mortem. Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Matth. XXVI, 38, 39]. Quis hoc dicit? Quae potestas, quae infirmitas? Audite quae dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam [Ioan. X, 18]. Haec potestas tristis erat, quando faciebat quod non faceret, nisi voluisset. Potestate enim fecit, non conditione; quia ipse voluit, non quia Iudaeus potuit. Transfiguravit ergo in se infirma membra corporis sui. Et forte de illis dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent: id est, de infirmioribus. Non enim in lacrymis seminabat ille ipsius Christi magnus praeco, quando dicebat: Ego enim immolor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona iustitiae, corona de manipulis; superest, inquit, mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex [II Tim. IV, 6-8]: quasi diceret, Reddet mihi messem, cui me ipsum impendo sementem. Haec verba, quantum intelligimus, fratres, exsultantis sunt, non plorantis. Numquid quando ista dicebat, in lacrymis erat? Nonne similis erat hilari datori, quem diligit Deus? Ad infirmos ergo referamus haec verba, ut nec ipsi desperent qui in lacrymis seminarunt: quia etsi seminarunt in lacrymis, transiet dolor et gemitus: transit tristitia cum fine, et venit laetitia sine fine. |
4 | [Quomodo seminant omnes in lacrymis. Iustus quisque hic abundantius plorat.] Verumtamen, charissimi, ecce quomodo mihi videtur ad omnes pertinere quod dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, tollentes manipulos suos. Audite si, adiuvante Domino, explicare potuero, quemadmodum ad omnes pertineat, Euntes ibant et flebant. Ex quo nascimur, imus. Quis enim stat? Quis non ex quo viam intravit, cogitur ambulare? Infans natus est, crescendo ambulat: mors finis est. Inde iam veniendum est, sed cum exsultatione. Quis enim non hic plorat in via ista mala, quando ipse infans inde incipit? Utique infans quando nascitur, de angustiis uteri in huius mundi latitudinem funditur, de tenebris procedit ad lucem: et tamen de tenebris veniens ad lucem, plorare potest, videre non potest. [Est enim vita ista, ut quando gaudetur hic, time ne fallat; quando hic ploratur, roga ut evadas: et transit tribulatio, et venit tribulatio. [403] Et rident homines, et plorant homines: et quod rident homines, plorandum est. Sed plorat alius damnum suum, plorat alius pressuram suam, quia in carcere est constitutus; plorat alius quod amiserit mortuum aliquem charissimorum suorum: ille hinc, iste hinc. Iustus unde? Primo de his omnibus: iustus enim plorat veraciter plorantes steriliter . Plorat plorantes, plorat ridentes: quia et qui plorant de rebus vanis, inaniter plorant; et qui rident de rebus vanis, malo suo rident. Ille ubique plorat, plus ergo ipse plorat. |
5 | [Iustorum orationes cum gemitu.] Sed venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Vides ergo hominem iustum, cum facit opus bonum, hilarem esse? Ita plane hilarescit. Hilarem enim datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7]. Quando ergo plorat? Quando bona opera sua orando commendat. Orationes sanctorum voluit commendare Psalmus, orationes peregrinantium, orationes in hac via laborantium, orationes amantium, orationes gementium, orationes aeternae patriae suspirantium, donec ea visa satientur qui nunc in moerore sunt constituti. Etenim, fratres mei, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino [Id. V, 6]. Non desiderat patriam peregrinatio sine lacryma. Si desideras quod non habes, funde lacrymas. Nam unde dicturus es Deo: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo [Psal. LV, 9]? Unde dicturus es Deo: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte? Panis mihi factae sunt: consolatae sunt gementem, paverunt esurientem. Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte. Unde? Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus [Psal. XLI, 4]? Quis iustus non habuit istas lacrymas? Qui non habuit, peregrinum se esse non doluit. Qua fronte ad patriam venit, qui non absens suspiravit? Nonne quotidie nobis dicitur, Ubi est Deus tuus? Discite, fratres mei, discite de paucis esse. Bene vivite, ambulate viam Dei; et videte quia auditis, Ubi est Deus tuus? Felices eritis, cum hoc audieritis; infelices, si dixeritis. Quando enim defendimus fidem christianam, et respondetur nobis, Ecce praedicatur ubique nomen Christi, quare abundant mala? quid aliud dicitur, nisi, Ubi est Deus tuus? Qui audit, gemit; quia qui dicit, perit. |
6 | [Lacrymae piorum comparantur cum fletu impiorum.] Sunt lacrymae piorum, sunt lacrymae sanctorum, quas indicant orationes eorum. Bene operatur, et hilaris est: et plorat ut bene operetur: plorat quia bene operatus est . Plorando exigit bonum opus, plorando commendat bonum opus quod fecit. Crebrae ergo sunt lacrymae iustorum, sed in ista via: numquid in patria? Quare non in patria? Quia venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Felicitas venit, numquid lacryma redit? Porro autem illi qui hic inaniter plorant, inaniter rident, cupiditatibus suis dissipati, quando fraudantur gemunt, quando fraudant exsultant: plorant et ipsi in via ista, plorant et ipsi; sed non in exsultatione. Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Quid colligunt, qui nihil seminaverunt? Imo colligunt, sed quod seminaverunt: quia spinas seminaverunt, ignem colligunt; et eunt non de fletu ad risum, sicut sancti, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua, venientes autem venient in exsultatione: illi a fletu ad fletum, a fletu cum risu ad fletum sine risu. Quid enim illis fiet? Quo eunt quando resurrexerint? Quo, nisi quo Dominus dixit, Ligate illi manus et pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores? Age, quid postea? Tenebrae erunt, et dolor non erit? Forte palpabunt, sed non dolebunt? non videbunt, sed non cruciabuntur? Absit. Non solae tenebrae erunt, non eis sola tollitur species qua gaudebant, sed datur etiam quod in aeternum gemant. Ne contemneres enim tenebras, o quisquis es flagitiosus, qui soles propter tua mala facta, et propter lasciva adulteria non solum tenebras non horrere, sed quaerere, qui soles plus gaudere quando lucerna exstinguitur: non tales tenebras habebis ubi gaudeas, ubi laeteris, ubi te voluptatibus carnis oblectes, non sic erunt ipsae tenebrae. Sed quomodo erunt? Ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 13]. Tortor sine defectu, tortus sine defectu. Nec qui torquet, fatigatur; nec qui torquetur, moritur. Erunt ergo aeternae lacrymae illis qui sic vixerunt, erunt aeterna gaudia sanctorum, quando venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Dicent enim tempore messis Domino suo, Domine, adiuvante te fecimus quod iussisti; redde quod promisisti . |