monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXVIII. De versiculo 3 Psalmi CIV, Laetetur cor quaerentium Dominum . <<<     >>> SERMO XXX. De verbis Psalmi CXVIII, Gressus meos dirige, etc. Et Apostoli, Rom. VII, Lex spiritualis est, ego autem carnalis, etc. Contra Pelagianos .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXIX[Unicus adfuit Ms. gr. cum Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 3.]. De versu 1 Psalmi CXVII, Confitemini Domino, quoniam bonus est. Habitus Carthagine, in basilica Restituta, die Pentecostes in Vigiliis [De loco dieque habiti sermonis nihil in prius editis. At in Germanensi Ms., inscriptio quae addita hic est reperitur; unde intelligas ipsum sermonem esse, non qui in Possidii Indiculo recensetur, cap. 10; sed qui cap. 9, his verbis: Item de eodem die (Pentecostes) de versu Psalmi 117, etc.].

1 [Bonus a se solus Deus, a quo caetera bona.] Admoniti sumus, et Spiritu Dei praeceptum est nobis, ut confiteamur Domino: et ea causa dicta est confitendi Domino, quoniam bonus est. Breviter dicitur, quod profundissime cogitatur. Confitemini, inquit, Domino. Et tanquam quaereremus, Quare? responsum est, Quoniam bonus est. Quid plus quaeris, aut si aliud quaeris, quam bonum? Tanta vis est boni, ut bonum quaerant et mali. Sed alia quae dicuntur bona, ab aliquo bono habent ut sint bona: si autem quaerimus omnia bona a quo habent ut sint bona; recolamus quod dictum est, Et fecit Deus omnia, et ecce bona valde [Gen. I, 31]. Nullum igitur esset bonum, nisi factum esset a bono. Et a quali bono? Quod nullus fecit. Nullum ergo bonum esset, nisi a bono factum esset, quod factum non est. Bonum coelum, sed factum bonum: boni Angeli, sed facti boni: bona sidera, sol et luna, alternatio noctis et diei, temporum vices, volumina saeculorum, cursus annorum, germina herbarum et arborum, naturae animalium, et inter haec omnia creatura laudatrix homo; omnia bona, sed facta bona; et a Deo bona, non a se. Qui fecit haec, super omnia est bonus: quia nullus eum fecit bonus, sed a se ipso bonus est. Nec tamen sibi soli, sed et nobis bonus est. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est.
2 [Confessio duplex, laudantis et poenitentis.] Confessio aut laudantis est, aut poenitentis. Sunt enim parum eruditi, qui cum audierint confessionem in Scripturis, tanquam nisi peccatorum esse non possit, continuo tundunt pectora; velut iam moneantur confiteri peccata. Sed ut noverit Charitas vestra, non ad sola peccata pertinere confessionem, audiamus illum, de quo dubitare non possumus quod nullum omnino habebat peccatum, exclamantem et dicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quis hoc dixit? Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [I Petr. II, 22]: qui solus verissime dicere potuit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet [Ioan. XIV, 30]. Et tamen confitetur. Sed confessor iste, laudator est, non peccator. Denique audi quid confiteatur, audi laudes: et laus ipsa salus est nostra. Quid enim confitetur Deo Patri Filius sine peccato? Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI, 25]. Istam laudem commendavit Patris [Sic Germanensis Ms. At editi, commendavit Patri.], quia abscondit haec a sapientibus et prudentibus, id est, superbis et arrogantibus; et revelavit ea parvulis, id est, infirmis et humilibus.
3 [Confessio peccatorum ad salutem necessaria.] Sed quod verum est, est etiam salubris confessio peccatorum. Unde audivimus in Psalmo qui primo lectus est, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandum excusationes in peccatis [Psal. CXL, 3 ] [et 4]. Rogat Deum, ut custodiam det ori suo: et cuius rei custodiam exponit et dicit. Sunt enim homines qui valde abundant; qui cum coeperint accusari, currunt se excusare. Excusare autem est causas quaerere, et causationes innectere, quare ad se non videatur pertinere peccatum. Alius dicit, Diabolus mihi fecit: alius dicit, Fortuna mihi fecit: alius, Fato compulsus sum: nemo ad se. Cum vis esse excusator tuus, triumphat de te accusator tuus. Vis ergo facere quod doleat et gemat accusator tuus, id est diabolus? Fac quod audisti, fac quod didicisti; et dic Deo tuo, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi [Psal. XL, 5]. Ego, inquit, ego dixi: non diabolus, non fortuna, non fatum. Ego dixi: non me excuso, sed accuso. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam. Unde enim aegrotat? Quoniam peccavi tibi.
4 [Utraque confessio, laudis et peccati, debita Deo. Confitemini] ergo Domino, quoniam bonus est. Si laudare vis, quid securius laudas, quam bonum? Si laudare vis, si confessionem laudis habere vis, quid securius laudas, quam bonum? Si peccata tua confiteri vis, cui tutius quam bono? Homini, quoniam malus est, confiteris, et damnaris: Deo, quoniam bonus est, confiteris, et purgaris. Si confessionem laudis attendas, quidquid copiose laudaturus es, circa hoc occupata est intentio tua, ut ostendas bonum esse quod laudas. Bona enim recte laudantur, sicut mala recte vituperantur. Breviter tibi dicta est laus Domini Dei tui, Bonus est. Si et tu bonus es, lauda unde es bonus: si malus es, lauda unde sis bonus. Si enim bonus es, ab illo bonus es: si malus es, a te malus es. Fuge te, et veni ad illum qui fecit te: quia fugiendo te, sequeris te; et sequendo te, haeres in eo qui fecit te.
5 [Homo malus vult bona omnia praeter se ipsum.] Quanta bona quaeris, homo male? Certe malus es: dic mihi quid velis, nisi bonum? Equum quaeris, nonnisi bonum; fundum quaeris, nonnisi bonum; domum quaeris, nonnisi bonam; uxorem quaeris, nonnisi bonam; tunicam nonnisi bonam, caligam nonnisi bonam: animam solam malam. Nonne tibi ipse es contrarius, qui bona quaeris, cum sis malus? Si bona quaeris, prius esto ipse quod quaeris. Si autem malus multa bona invenisti, quid tibi prodest, quia tu peristi? Amate bonas animas vestras: odio habete malas animas vestras. Sed amando illum a quo est omne bonum, boni eritis. Odio habentes mala vestra, bona eligite [Lov., boni eligite; dissentientibus aliis libris.].
6 [Peccatum puniendum aut a Deo aut ab homine poenitente.] Quid est, odio habere mala tua? Poenitendo confiteri peccata tua. Omnis enim poenitens, et peccata sua poenitendo confitens, irascitur sibi; et quodam modo poenitendo vindicat in se quod displicet sibi. Deus enim odit peccatum. Si et tu oderis in te quod et Deus odit, interim aliqua voluntate coniungeris Deo, dum hoc in te odisti quod odit et Deus. Saevi in te, ut Deus intercedat tibi, et non damnet te. Peccatum enim sine dubitatione puniendum est: hoc debetur peccato, punitio, damnatio. Puniendum est peccatum, aut a te, aut ab ipso. Si punitur a te, tunc punietur sine te: si vero a te non punitur, tecum punitur. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est. Laudate quantum potestis, amate quantum potestis: effundite coram illo corda vestra, Deus adiutor noster [Psal. LXII, 9]; quoniam bonus est.
Augustinus HOME

bke16.196v bnf1594.48 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXVIII. De versiculo 3 Psalmi CIV, Laetetur cor quaerentium Dominum . <<<     >>> SERMO XXX. De verbis Psalmi CXVIII, Gressus meos dirige, etc. Et Apostoli, Rom. VII, Lex spiritualis est, ego autem carnalis, etc. Contra Pelagianos .
monumenta.ch > Augustinus > 29