Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXVIII. De versiculo 3 Psalmi CIV, Laetetur cor quaerentium Dominum .
1 | [Laetandum corde in Deo.] Ex omnibus divinis eloquiis hinc potius adiuvante Domino disseramus, quod ultimum audivimus: Laetetur cor quaerentium Dominum. Opportune namque etiam ventribus ieiuni sumus. Laetabitur cor nostrum, si mentibus esuriamus. Cum aliqua suavia apponuntur in epulis nostris, laetantur fauces quaerentium cibum : cum varie colorata blandeque depicta apponuntur aspectibus nostris, laetantur oculi quaerentium aliquid videre luminosum: laetantur aures quaerentium cantum: laetatur olfactus quaerentium odorem gratum. Ergo, Laetetur cor quaerentium Dominum. |
2 | [Deus cordi lux et odor et cibus. Cibus mentis reficiens nec deficiens.] Procul dubio singula, quae exhibentur diversis sensibus nostris, singulos sensus delectant. Neque enim vel sonus delectat aspectum, vel color auditum. Cordi autem nostro Dominus et lux est, et vox est , et odor est, et cibus est: et ideo omnia est, quia nihil horum est; et ideo nihil est horum, quia horum omnium creator est. Est lumen cordi nostro, cui dicimus: In lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10]. Est sonus cordi nostro cui dicimus: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam [Psal. L, 10]. Est odor cordi nostro, de quo dicitur: Christi bonus odor sumus [II Cor. II, 15]. Si autem cibum quaeritis, quia ieiunatis: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]. De ipso autem Domino Iesu Christo dictum est quia factus est nobis iustitia et sapientia [I Cor. I, 30]. Ecce epulae praeparatae sunt: iustitia Christus est, nusquam deest, non a coquis praeparatur nobis , nec de transmarinis partibus velut poma peregrina a negotiatoribus apportatur : cibus est quem sentit omnis qui sanas fauces habet, interioris hominis cibus est. Se ipsum commendans ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 51]. Cibus est qui reficit, nec deficit: cibus est qui insumitur, et non consumitur: cibus est qui esurientes satiat, et integer manet. Cum hinc ad mensas vestras discesseritis, nihil tale manducabitis. Quia ergo ad istas epulas convenistis, bene comedite: sed cum abieritis, bene digerite. Bene enim manducat et male digerit, qui audit verbum Dei et non facit: non enim ducit utilem succum, sed crudum ructat indigestione fastidium. |
3 | [Lux oculorum cibus, plures absque sui minutione pascit.] Nec miremini quod corda nostra sic epulantur, ut et ipsa reficiantur, et non minuant unde reficiantur. Corporalibus oculis nostris Deus talem cibum dedit. Nam lux ista cibus est oculorum; hac lumina nostra pascuntur, et si quis diutius in tenebris fuerit, tanquam ieiunando deficiunt. Perdiderunt enim homines oculos sedendo in tenebris, nec aliquid irruit oculis, nec quispiam percussit, nec humor alienus influxit, nec pulvis, nec fumus: producitur homo post tenebras, et non videt quod videbat: oculi eius fame mortui sunt; cibum suum, hoc est, lucem non sumendo defecerunt. Videte ergo quod proposui, qualis sit cibus oculorum nostrorum. Ista lux videtur ab omnibus, pascit omnium oculos; et aspectus videntis reficitur, et lux integra perseverat. Si duo videant, tanta permanet; si plures videant, eadem permanet: dives videat, pauper videat, aequalis est omnibus. Nullus in ea limites figit, impletur pauperis inopia, vacat divitis avaritia. Numquid enim qui plus habet, plus videt, aut prolato auro praeoccupat pauperem, et emit sibi quod videat, ut ille non habeat? Si ergo talis cibus est oculis nostris, quid est ipse Deus mentibus nostris? |
4 | [Sonus et intellectus vocis ad plures sine partitione pervenit.] Et aurium quidam cibus sonus est, et ipse qualis est? De his enim sensibus corporis mentis intelligibilia coniiciamus. Ecce loquor Charitati vestrae: adsunt aures, adsunt mentes. Duo quaedam nominavi, aures et mentes; et in eo quod loquor, duo quaedam sunt sonus et intellectus: simul feruntur, simul ad aurem perveniunt; sonus remanet in aure, intellectus descendit in corde. Sed de sono ipso prius advertamus quanto excellentius intellectum amare debemus. Sonus est quasi corpus, intellectus est quasi animus. Sed sonus mox ut aerem percusserit, auremque tetigerit, transit, nec revocatur, nec adhuc sonat. Ita enim sibi syllabae praeeundo et sequendo succedunt, ut secunda non sonet, nisi prima transierit. Verumtamen sic quomodo quoddam transitorium magnum habet miraculum. Ecce enim si vobis esurientibus panem apponerem, non perveniret ad singulos; totum divideretis vobis quod posuissem, et quanto plures essetis , tanto minus haberetis. Modo autem sermonem profero, verba inter vos et syllabas non dividitis, nec secatis sermonem meum, ut alius tollat istam partem, alius illam, et sic minutatim et particulatim ad singulos quosque quod dico perveniat: sed totum audit unus, totum audiunt duo, totum audiunt plures, et quotquot venerint totum audiunt; et omnibus sufficit, et singulis integrum est: praeparatur ad audiendum auris tua, nec eam fraudat vicina auris aliena. Si hoc fit de verbo sonante, quid fit de Verbo omnipotente? Quomodo enim vox ista nostra auribus omnium audientium singulis tota est et apud singulos tota est; nec tot sunt meae voces quot vestrae aures, sed una vox multas aures implet, non divisa, sed omnibus tota: sic cogitate Verbum Dei totum in coelis, totum in terris, totum in Angelis, totum apud Patrem, totum apud Virginem, totum in aeternitate, totum in carne, totum ad inferos, cum visitaret, totum in paradiso, quo latronem transtulit. Haec dixi de sono. |
5 | [De intellectu.] Quid, si de intellectu aliquid dicam? quanto minus est quam Verbum Dei? Ecce enim sonum profero; sed cum protulero, iam non revoco , sed si volo audiri, alterum sonum profero, et cum ipse transierit, profero alterum, aut silentium consequetur: intellectum vero et profero ad te, et teneo apud me; et invenis quod audisti, et non perdo quod dixi. Videte quam vera sint, et laetetur cor quaerentium Dominum. Dominus enim ipsa principalis veritas est. Intellectus ergo manens in corde meo migrat ad tuum, nec deserit meum. Verumtamen cum intellectus inest cordi meo, et volo ut insit etiam cordi tuo, quaero qua ad te transeat quasi vehiculum sonum; et assumo sonum, et quasi impono intellectum , et profero, et produco, et doceo et non amitto. Si potuit hoc facere intellectus meus de voce mea, non potuit Verbum Dei de carne sua ? Ecce enim Verbum Dei Deus apud Deum, sapientia Dei manens incommutabiliter apud Patrem, ut procederet ad nos, carnem quasi sonum quaesivit, eique se inseruit, et ad nos processit, et a Patre non recessit. Intelligite, sapite hoc quod audistis, quantum sit et quale cogitate, et de Deo maiora sentite. Vincit ille omnem lucem, vincit omnem sonum, vincit omnem intellectum. Desiderandus est, et ad eum charitate inhiandum est, ut laetetur cor quaerentium Dominum. |