Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXVII. De titulo et prioribus versiculis Psalmi XCV: et de verbis Apostoli ad Rom. IX, Miserebor cui misertus fuero, etc. Contra Pelagianos .
1 | [Domus Dei, quae nunc aedificatur.] Quomodo ianua introducit in domum, sic titulus Psalmi introducit in intellectum. Praenotatur enim sic: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Quaeris quae domus, indicat tibi iam Psalmus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Ecce quae domus. Quando omnis terra cantat canticum novum, domus Dei est. Cantando aedificatur, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur. Modo ergo aedificatur: sed in fine saeculi dedicatur. Concurrant ergo lapides vivi ad canticum novum, concurrant et coaptentur in structuram templi Dei: agnoscant Salvatorem, recipiant habitatorem. |
2 | [Captivitas, de qua per Christum liberamur.] Dictum est quae domus: dicendum est post quam captivitatem. Et hoc tibi indicat Psalmus; sequere paululum: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius. Annuntiate inter gentes mirabilia eius, in omnibus populis gloriam eius. Quoniam omnes dii gentium daemonia. Ecce sub quorum captivitate latebat domus. Ex prima enim transgressione primi hominis, universum genus humanum natum cum obligatione peccati, victor diabolus possidebat. Si enim sub captivitate non teneremur, Redemptore non indigeremus. Venit ad captivos non captus: venit ad captivos redimendos nihil in se captivitatis, hoc est, iniquitatis habens, sed carne mortali pretium nostrum portans. Si enim carnem mortalem non haberet, unde in Verbo sanguis, quem pro captivis funderet? Ille autem qui ad captivitatem nostram venit cum similitudine carnis peccati [Rom. VIII, 3], non cum carne peccati venit. Similitudo enim erat illa carnis peccati: vera caro, sed similis carnis peccati; vera caro, sed non peccati caro. Ille ergo qui ita venit, quis erat? Bene nuntiate de die in diem. Ecce quis erat. De die in diem erat, Deus de Deo erat, lumen de lumine erat: sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis [Ioan. I, 14]; latens maiestas, apparens infirmitas, ut moriatur infirmitas, et teneatur maiestas. |
3 | [In Deo qui cuius vult miseretur, nulla iniquitas.] Si ergo universus mundus sub captivitate tenebatur, bene dictum est, Miserebor cui misertus fuero, et misericordiam praestabo cui misertus fuero. Si enim totus mundus sub captivitate, totus mundus in peccato, totus mundus iustissime supplicio destinatus, sed ex parte per misericordiam liberatus, quis dicat Deo, Quare damnas mundum? Quomodo accusatur iudex Deus, quando damnatur mundus reus? Reus es: si quid debeas consideres, poena vocatur; nec cum a te debitum exigitur, exactor iuste reprehenditur. Reprehendatur exactor, si indebitum exigit: cum vero debitum exigit, quis reprehendat exactorem, quamvis exspectet donatorem? Cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Quis sit ille, attende: quis sis tu, attende. Ille Deus est, tu homo. Sed iustitiam tibi loqui videris tu, et fons ille iustitiae siccatus est? Si iustum loqueris, unde tibi? Aut iniustum loqueris, et debes tacere: aut iustum loqueris, et non habes nisi de fonte iustitiae: fons autem iustitiae quis est, nisi Deus? Primum ergo fundamentum fidei pone: Numquid iniquitas apud Deum [Rom. IX, 14-20]? Latere te aequitas potest, esse ibi iniquitas non potest. |
4 | [Cur Deus cuius vult miseretur, capere homo non potest.] Exspectas a me fortasse ut dicam tibi, quare cui vult miseretur, et quem vult obdurat? Exspectas a me, homo? Si et tu homo et ego homo, ambo audiamus , O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Melior est enim fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Deus mihi dicit, per Apostolum Christus loquitur, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et ego indignor, quia non novi iustitiam Dei? Si homo sum, non indigner: excedam hominem, si possum, et fontem attingam. Sed et si attigero, homini non dicam: excedat et ipse, et attingat mecum. Et quis est, inquis, qui homo hominem excedat? Ergo non quibusdam exprobrat Apostolus, et dicit, Cum enim dicitis, Ego Pauli, ego Apollo, nonne homines estis [I Cor. III, 4]? Quid eos facere volebat, quibus exprobrabat quod homines erant? Homo es, ad Adam pertines. Pertine ad Filium hominis. |
5 | [Quomodo hic omnia nota facta sunt Apostolis.] Et forte dicit tibi: Iam non dicam vos servos, sed amicos; quoniam quae audivi a Patre meo, nota vobis feci [Ioan. XV, 15]. Sed discipulis hoc dixit, illis Apostolis, illis hoc dixit: non debemus contristari, quia nondum tales sumus. Et tamen etiam ipsis quomodo hoc dixit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci? Puto quia in spe dixit hoc, nondum in re: puto quod facturus erat, non quod iam fecerat. Et unde probatur, cum ille dicat, Nota vobis feci; non dicat, Nota vobis faciam? Quia dicuntur quaedam in Scripturis de praeterito, quae intelligantur de futuro. Quomodo dicuntur de praeterito, cum intelligantur de futuro? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea [Psal. XXI, 17 ] [et 18]. Nondum factum erat, et tanquam factum annuntiabatur quod futurum erat. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis [Tit. III, 5]. Alio autem loco ipse dicit: Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Spe salvi facti sumus, nonnisi de praeterito dicimus: et quoniam spe salvi facti sumus, nondum re, adhuc futurum est quod speramus. Nam iam videmus et tenemus: sed nondum res, sed spes. Quod enim videt quis, inquit, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]. Et tamen salvi facti sumus, et tamen adhuc salutem speramus et exspectamus, nondum tenemus. Sic et Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci. Si hoc iam factum erat, quare alio loco dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo [Ioan. XVI, 12]? Certe, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci: sed cum dicit, Non potestis illa portare modo, et dicit, Habeo vobis dicere; differt, non aufert. Propter certam ergo spem, quia sine dubio sciebat id se fuisse facturum, apud illum tanquam factum computabatur: et ideo dicebat, Nota vobis feci. |
6 | [Aequitas Dei cuius vult miserentis credatur nunc, donec postea videatur. Signum crucis. Quamdiu] ergo sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem [II Cor. V, 6 ] [et 7]. Quantum nobis datur, fidem teneamus, et de iustitia Dei non dubitemus. Iniquitatem apud illum esse omnino non credamus, ne in magnam voraginem impietatis veniamus. Et cum perfecta fide tenuerimus, nullam apud eum esse iniquitatem; et si illam modo non videmus, id est, aequitatem quae est apud ipsum: finiatur via, et veniamus ad patriam; non potest videri tempore fidei, videbitur tempore speciei. Nunc enim per fidem ambulamus, tunc per speciem. Quid est, per speciem? Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3]. Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi [Id. XIV, 21]. Haec erit species, quando faciet quod dixit, Et ostendam me ipsum illi. Ibi aequitatem Dei videbis, ibi sine codice in Verbo leges. Ergo cum viderimus eum sicuti est, iam transiet peregrinatio nostra: postea vero gaudebimus gaudio Angelorum. Haec enim via, quid est? Fides est . Propter fidem tuam factus est deformis Christus, manet autem speciosus Christus. Speciosus forma prae filiis hominum videbitur post peregrinationem. Modo autem fide qualis videtur? Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: sed vultus eius abiectus, et deformis positio eius, hoc est virtus eius: despectus et deformis positio eius , homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitates [Isai. LIII, 2, 3]. Deformitas Christi te format. Ille enim si deformis esse noluisset, tu formam quam perdidisti non recepisses. Pendebat ergo in cruce deformis: sed deformitas illius pulchritudo nostra erat. In hac ergo vita deformem Christum teneamus. Quid est, deformem Christum? Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI. 14]. Haec est deformitas Christi. Numquid dixi me aliquid scire in vobis, nisi viam? Haec est via, credere in crucifixum. Huius deformitatis signum in fronte portamus: de ista deformitate Christi non erubescamus. Hanc viam teneamus, et ad speciem perveniemus. Cum pervenerimus ad speciem, aequitatem Dei videbimus: et iam non erit ibi dicere, Quare huic subvenit, et huic non? quare iste adductus est a gubernatione Dei, ut baptizaretur; ille autem cum bene catechumenus vixerit, subita ruina mortuus est, et ad Baptismum non pervenit? ille autem cum scelerate vixerit, cum luxuriosus, cum moechus, cum scenicus, cum venator, aegrotavit, baptizatus est, discessit, peccatum in eo convictum est, peccatum in eo deletum est? Quaere merita; non invenies, nisi poenam: quaere gratiam; O altitudo divitiarum! Petrus negat, latro credit, O altitudo divitiarum! |
7 | [Iudicia Dei in mysterio gratiae, non ratione scrutanda, sed admiratione prosequenda.] Hoc nos putas perscrutari posse, quod Apostolus beatus expavit? Et cum tantam profunditatem et altitudinem inspiciens contremisceret, exclamavit, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quid enim dixerat ante, ut ad exclamationem hanc veniret? Rem dixerat, ubi si non credatur Deo, quia non est iniquitas apud Deum, iniqua iudicabitur . Gentibus dicebat, fidelibus dicebat de Iudaeis: Sicut vos, inquit, non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim omnes Deus in incredulitate, ut omnium misereatur. [Rom. XI, 30, etc.] Hinc postea Paulus dixit. Et quae ista ratio est aequitatis et iustitiae Dei, concludere omnes in incredulitate, ut omnium misereatur? Quaeris tu rationem, ego expavesco altitudinem. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Tu ratiocinare, ego mirer; tu disputa, ego credam; altitudinem video, ad profundum non pervenio. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Forte expositurus est ? Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum [Id. 33-36]. Requievit, quia invenit admirationem : nemo quaerat a me occultorum rationem. Ille dicit, Inscrutabilia sunt iudicia eius; et tu scrutari venisti? Ille dicit, Investigabiles sunt viae eius; et tu investigare venisti? Si inscrutabilia scrutari venisti, et investigabilia investigare venisti; crede, iam peristi . Tale est velle scrutari inscrutabilia et investigabilia investigare, quale est velle invisibilia videre et ineffabilia fari. Ergo aedificetur domus: cum pervenerit ad dedicationem, tunc fortasse inveniet istorum occultorum apertissimam rationem. |