monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXV. De versiculo 12 Psalmi XCIII, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc. <<<     >>> SERMO XXVII. De titulo et prioribus versiculis Psalmi XCV: et de verbis Apostoli ad Rom. IX, Miserebor cui misertus fuero, etc. Contra Pelagianos .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXVI[Sermones 26 et 27 emendavimus ad tres bn., ad quatuor cl. et ad a. cst. cb. f. fs. g. lr. m. pr. cm. vd. Am. Er. Par. Lov. In veteri codice Romano cst. Sermoni huic 26 praefixum est, Habitus in basilicâ Theodosiana.] [Note: Alias, de verbis Apostoli 11.]. De verbis Psalmi XCIV, Venite, adoremus et prosternamur ei, fleamus ante Dominum qui nos fecit, etc. Et de verbis Apostoli ad Galat. cap. 2, Nam si per Legem iustitia, etc., et cap. 3, Si enim data esset Lex quae possit vivificare: et ad Rom. cap. 9, O homo tu quis es, etc., et cap. 11, O altitudo! etc. Contra haeresim Pelagianorum [Citatur a Floro ad Rom. 4 et 9. Habitus fuit die proxime sequenti post sermonem 156, de verbis Apostoli, anno 417, aut paulo post, eo fere tempore quo scriptus liber de Gratia Christi.].

1 [Homo a Deo creatus, a Deo, cum ipsum rogat, non deseritur.] Psalmus quem cantavimus Deo, et nos invicem exhortati sumus, ut adoremus eum, et prosternamur illi, et fleamus ante Dominum qui nos fecit, admonet quaerere aliquanto diligentius, quid sibi velit quod ait, Qui nos fecit. Quod enim homo a Deo creatus est, nullus dubitat homo, nisi qui ingratus est. Novimus enim, quia ita legimus, et ita credidimus, quod fecit Deus hominem, inter multa quae fecit, ad imaginem suam [Gen. I, 26, 27]. Haec hominis est prima conditio, haec est humana prima creatura. Non tamen arbitror, hoc nos pro magno voluisse commonere Spiritum sanctum in hoc psalmo, quod ait, Fleamus ante Dominum qui nos fecit: alio enim loco dicit, Ipse fecit nos, et non ipsi nos [Psal. XCIX, 3]. Unde quidem, ut dixi, christianus dubitat nemo: quia non solum Deus creavit primum hominem, ex quo omnes homines, sed Deus hodieque creat singulos homines; ille qui ait cuidam sancto suo, Priusquam te formarem in utero, novi te [Ierem. I, 5]. Prius ergo creavit hominem sine homine, modo creat hominem ex homine. Tamen sive hominem sine homine, sive hominem ex homine, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Ad istum itaque primum verborum istorum et facilem sensum, sed tamen verum, adoremus eum, fratres, et prosternamur ei, et ploremus ante Dominum qui nos fecit. Non enim fecit, et deserit: non enim curavit facere, et non curat custodire. Ploremus ante Dominum, qui nos fecit: quia non ploravimus quando nos fecit, et tamen fecit. Qui ergo fecit antequam rogaretur, deserit cum rogatur? Tanquam ergo dubitaret homo utrum exaudiretur orans, admonuit eum Scriptura, cum dicit, Ploremus ante Dominum qui nos fecit. Utique exaudit quos fecit: utique non potest non curare quos fecit.
2 [Pelagianorum error, se a Deo factos homines, a se autem iustos.] Verumtamen altiore intellectu, et, quantum existimo, utiliore, vidit quosdam Spiritus sanctus dicentes vel dicturos quod Deus fecerit eos homines, iustos autem ipsi se faciant: praevidit eos, admonuit eos, et ab hac extollentia revocavit eos, dicens, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quare enim addidit, Et non ipsi nos, cum sufficeret dicere, Ipse fecit nos? nisi quia illam facturam voluit admonere, ubi dicunt homines, Ipsi fecimus nos; id est, ut iusti essemus, iustos nos libera voluntate fecimus: quando conditi sumus, liberum arbitrium accepimus; ut ergo iusti simus, libero id arbitrio agimus. Quid adhuc Deum invocamus, ut iustos nos faciat, quod habemus in potestate, ut nos ipsi iustos faciamus? Audite, audite: et iustos et iniustos, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Creatus est primus homo in natura sine culpa, in natura sine vitio: creatus est rectus, non se fecit rectum. Quid se autem ipse fecerit, notum est: cadens a manu figuli fractus est. Regebat enim eum ipse qui fecerat, voluit deserere a quo factus erat; permisit Deus, tanquam dicens, Deserat me, et inveniat se, et miseria sua probet quia nihil potest sine me.
3 [Liberum arbitrium sine Deo quid valeat.] Hoc modo ergo ostendere voluit Deus homini quid valeat liberum arbitrium sine Deo. O malum liberum arbitrium sine Deo! Experti sumus quid valeat sine Deo. Ideo miseri facti sumus, quia sine Deo quid valeat experti sumus. Experti ergo tandem aliquando noverimus, et venite, adoremus eum, et prosternamur ei. Venite adoremus, et prosternamur illi, et fleamus coram Domino qui nos fecit; ut perditos nos per nos, reficiat nos qui fecit nos. Ecce bonus factus est homo, et per liberum arbitrium factus est malus homo: quando facturus est bonum hominem malus homo per liberum arbitrium deserens Deum? Servare se non potuit bonus bonum, et facturus est se malus bonum? Cum esset bonus, non se servavit bonum; et cum sit malus dicit, Facio me bonum? Quid facis malus, qui peristi bonus, nisi reficiat te qui permanet bonus?
4 [Homines quod sumus, Deo auctore sumus. Gratia creationis. Electio Dei. Ipse] ergo fecit nos, et non ipsi nos. Nos autem populus eius et oves pascuae eius [Psal. XCIV, 6, 7]. Ecce fecit nos homines populum suum, qui nos fecit. Non enim creati homines iam populus eius eramus. Videte, fratres mei, et de ipsius Psalmi verbis attendite, unde dixerit, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Hinc dixit, Fecit nos, et non ipsi nos, ut simus populus eius et oves pascuae eius. Ipse fecit nos. Nam et Pagani nascuntur, et omnes impii, omnes adversarii Ecclesiae eius, ut nascerentur, ipse fecit eos. Non enim alius Deus creavit eos. Qui de Paganis nascuntur, ab ipso facti sunt, ab ipso creati sunt; et non sunt populus eius nec oves pascuae eius. Communis est omnibus natura, non gratia. Natura non putetur gratia: sed et si putetur gratia, ideo putetur gratia, quia et ipsa gratis concessa est. Non enim homo qui non erat promeruit ut esset. Si promeruit, iam erat: sed nondum erat. Ergo qui promereretur, non erat; et tamen factus est: nec ut pecora factus est, nec ut arbor factus est, nec ut saxum factus est; sed factus est ad imaginem Creatoris. Hoc beneficium quis dedit? Deus qui erat, et ex aeterno erat. Cui dedit? Homini qui nondum erat. Dedit qui erat, accepit qui non erat. Quis autem hoc facere potuit, nisi qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt [Rom. IV, 17]? De quo dicit Apostolus, Qui nos elegit ante mundi constitutionem [Ephes. I, 4]. Elegit ante mundi constitutionem: in mundo isto facti sumus, nec mundus erat quando electi sumus. Ineffabilia, mirabilia, fratres mei! Quis hoc explicare suffecerit? quis saltem quod explicet, cogitare? Eliguntur qui non sunt: nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen, et habet electos, quos creaturus est eligendos: habet autem apud se ipsum, non in natura sua, sed in praescientia sua.
5 [Fideles si sumus, Dei gratia sumus.] Ergo nolite extolli: homines sumus; Ipse fecit nos. Et fideles sumus; si tamen sumus, quando ista contra gratiam disputamus: sed ecce fideles sumus; etiam fideles, etiam iustos, quia iustus ex fide vivit [Rom. I, 17], Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quaero quid nos fecerit? Dicturus es, Homines. Non inde Psalmus loquebatur, illud scimus, illud notum est, illud patet: nec magna, ut hoc noverimus, doctrina indigemus, quia homines ipse nos fecit. Sed unde loquebatur, vide: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quid nos fecit, nisi quod sumus? Quid autem sumus? Nos autem. Ecce quid sumus. Quid? Populus eius et oves pascuae eius. Ipse nos fecit populum suum, ipse nos fecit oves pascuae suae. Qui misit iugulandam ovem innoxiam, fecit oves de lupis. Haec est gratia. Excepta illa communi gratia naturae, qua homines facti sumus, nec digni fuimus, quia non fuimus: excepta illa gratia, haec est maior gratia qua facti sumus populus eius et oves pascuae eius, per Iesum Christum Dominum nostrum.
6 [Gratia.] Sed dicit aliquis: Per Iesum Christum facti sumus, ut etiam homines essemus. Ita vero, per Iesum Christum facti sunt et Pagani. Nam Pagani, non ut essent Pagani, sed ut essent homines, per Iesum Christum facti sunt. Quis est enim Iesus Christus, nisi in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 1-3]. Illi ergo debent et Pagani quod homines creati sunt; et tanto magis puniendi, quia dimiserunt eum a quo facti sunt, et coluerunt quae ipsi fecerunt.
7 [Gratia Christi mediatoris. Mediator.] Excepta ergo illa gratia, qua condita est humana natura (haec enim Christianis Paganisque communis est), haec est maior gratia, non quod per Verbum homines creati sumus, sed quod per Verbum carnem factum fideles facti sumus. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, in principio erat Verbum. Nondum erat homo Christus Iesus, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipse mundus non erat, quando Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et mundus per ipsum factus est. Ergo tunc quando nos fecit, ut homines essemus, nondum erat homo. Magis [Sic Mss. Editi vero, magnam.] istam gratiam commendat Apostolus Christianis, ubi dicit, Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum. Non ait, Christus Iesus; ne tu putares secundum Verbum dictum; sed addidit, homo: Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]. Quid est mediator? Per quem coniungeremur, per quem reconciliaremur: quia peccatis propriis separati iacebamus, in morte eramus, prorsus perieramus. Non erat Christus homo, quando creatus est homo: ne periret homo, ille factus est homo [Editi Par. et Lov., quando creatus est homo, sed postea factus est homo, ne periret homo ille qui factus est homo. Hic nos Am, Er. et melioris notae manuscriptis inhaeremus.].
8 [Pelagiana haeresis exoriens horretur, et gratiam Dei admittere se simulat.] Haec vobis contra novellam haeresim, quae tentat assurgere, saepe disputare cogimur: quia vos firmos volumus esse in bono, integros autem a malo. Haec enim est disputatio eorum, quando primo exoriri coeperunt, et contra gratiam disputare, multum tribuentes non libertati hominis, sed infirmitati; et iacentem miserum hominem ideo extollentes, ne manu sibi desuper porrecta valeat surgere. Disputantes ergo contra gratiam pro libero arbitrio, fecerunt auribus piis et catholicis offensionem. Coeperunt horreri, coeperunt ut certa pernicies devitari, coepit de illis dici quod contra gratiam disputarent: et invenerunt ad revelandam istam invidiam tale commentum. Non, inquit, contra gratiam Dei disputo. Unde probas? Eo ipso, inquit, non contra gratiam Dei disputo, quod liberum arbitrium defendo. Videte acumen, sed vitreum. Quasi lucet vanitate, sed frangitur veritate. Attendite quam sit quasi acute excogitatum quod dicere voluerunt. Hoc ipso, inquit, quia liberum arbitrium hominis defendo, et dico quia liberum arbitrium sufficiens est ut iustus sim [Plures Mss., libero arbitrio sufficiens est ut iustus sit Consentit Er., excepto quod habet, sim.], non sine gratia Dei dico. Erectae sunt aures piorum: iam qui ista audit, incipit gratulari. Deo gratias. Non sine Dei gratia defendit liberum arbitrium. Est enim liberum arbitrium, sed nihil valet sine Dei gratia. Si ergo liberum arbitrium non sine Dei gratia defendunt, quid mali dicunt? Expone ergo nobis, o doctor, quam dicas gratiam. Cum dico, inquit, liberum hominis arbitrium; vide quia hominis dico. Quid deinde? Hominem quis creavit? Deus. Quis ei liberum arbitrium dedit? Deus. Si ergo hominem Deus creavit, et homini Deus liberum donavit arbitrium; quidquid potest homo de libero arbitrio, cuius gratiae debetur, nisi eius qui eum condidit cum libero arbitrio? Et hoc quasi acute ab ipsis dictum.
9 [Gratia Christi praeter naturam et legem necessaria admitti debet. Lex ad quid data.] Videte tamen, fratres mei, quomodo illam generalem gratiam praedicent, qua creatus est homo, qua homines sumus: et utique et cum impiis homines sumus, sed non cum impiis christiani sumus. Hanc ergo gratiam qua christiani sumus, ipsam volumus praedicent, ipsam volumus agnoscant; ipsam volumus, de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem iustitia; ergo Christus gratis mortuus est [Galat. II, 21]. Videte unde dixit Apostolus. De Lege dixit: Si per Legem iustitia; ergo Christus gratis mortuus est. Quia ergo ex Lege non erat iustitia, ideo mortuus est Christus, ut per fidem iustificentur, qui ex Lege non iustificabantur. Si enim, inquit, data esset Lex quae possit vivificare, omnino ex Lege esset iustitia: quod etiam hesterno die commemoravimus (Serm. 156): sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio; promissio, non praedictio: qui promisit, ipse facit: ut promissio, inquit, ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Ecce quales nos invenit gratia Salvatoris, quos nec Lex sanos facere potuit. Quare autem dabatur Lex, si sufficiebat natura? Et tamen nec Lex sufficere potuit, ita infirma erat ipsa natura: data est Lex, sed non quae posset vivificare. Quare ergo data est Lex? Lex, inquit Apostolus, praevaricationis gratia data est [Galat. III, 21, 22, 19]: praevaricationis gratia posita est, ut te faceret praevaricatorem. Quare, ut me faceret praevaricatorem? Quia noverat Deus superbiam tuam: noverat quia dicebas, O si sit qui doceat! o si sit qui mihi ostendat! Ecce Lex dicit tibi, Non concupisces. Cognovisti Legem dicentem, Non concupisces. Surrexit concupiscentia, quam non noveras; inerat enim, sed nesciebatur: coepisti conari vincere quod inerat, et apparuit quod latebat. Superbe, per Legem factus es praevaricator [Plerique Mss.: Superbe, Legis factus es praevaricator.]: agnosce gratiam, et esto laudator.
10 [Manichaeorum haeresis de veteris Legis auctore.] Sed Legem, inquis, quis dedit? Quia sunt homines vani, et peius impii, qui dicunt Legem ab alio datam, gratiam vero per Dominum nostrum Iesum Christum; quasi Legem malam, quasi Legem perversam, gratiam vero rectam: et volunt ita discernere duo Testamenta, ut Vetus Testamentum dicant esse a nescio quo principe tenebrarum; Novum autem Testamentum a Domino Deo Patre Domini nostri Iesu Christi. Ipsum Apostolum Paulum audi. Si propterea putas Legem datam ab alio, non a Deo, quia per illam factus es praevaricator; audi ipsum Apostolum Legis laudatorem. Itaque, inquit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum: adde, et iustum; adhuc adde, et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum [Rom. VII, 7, 12 ] [et 13]. Erat enim peccatum, sed latebat peccatum. Quando latebat peccatum? Quando te adversarium nondum patiebatur. Coepisti conari, et apparuit qui tenebat. Quando sequebaris, catenam non sentiebas: quaesisti refugium, et apparuit vinculum; voluisti fugere, et coepisti trahi. Quia ergo coepisti trahi, subveniat tibi qui non est ligatus. Quis non est ligatus, nisi qui dixit, Si invenistis in me peccatum, dicite [Ioan. VIII, 46]? Quis non est ligatus, nisi qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet? Quare me occidat, nihil inveniet [Editi: Quare nihil inveniet? omisso, me occidat, quod nos ex manuscriptis adiecimus.]: quia mors peccato iuste debetur [Sic Mss. At editi, iusta debetur.]. Quare ergo moreris? Ut sciant, inquit, omnes quia voluntatem Patris mei facio [Id. XIV, 30, 31]. Ipse solvit, qui ligatus non est: ipse a mortuis liberat, qui est in mortuis liber.
11 [Legis datae insufficientiae; gratiae necessitas in Elisaeo figurata.] Sed ipse misit et Legem [Hic apud Lov. additur, et gratiam; quod ab Mss. et ab Er. abest.]. Per servum suum Legem, per se ipsum gratiam. Attende Elisaeum in magno altoque mysterio, tanquam prophetam, agendo praenuntiantem, non solum loquendo. Mortuus erat filius hospitae ipsius. Quid significabat mortuus puer, nisi Adam? Nuntiatum est [In Mss., nuntiatus est] sancto Prophetae, gerenti in prophetia typum Domini nostri Iesu Christi: misit per servum baculum suum, et ait illi, Vade, vade, pone super puerum mortuum. Perrexit ille, tanquam servus obediens. Sciebat Propheta quid fecerat. Posuit baculum supra mortuum, non surrexit. Si enim data esset Lex quae possit vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Non ergo potuit Lex vivificare. Venit ipse grandis ad parvulum, salvator ad salvandum, vivus ad mortuum: venit ipse. Et quid fecit? Iuvenilia membra contraxit, tanquam se ipsum exinaniens, ut formam servi acciperet [Philipp. II, 7]. Iuvenilia ergo membra contraxit, parvum se parvo coaptavit, ut efficeret corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae [Id. III, 21]. Itaque in isto typo Christi prophetice expresso suscitatus est mortuus [IV Reg. IV, 18-37], tanquam iustificatus est impius.
12 [Gratia Christianorum.] Ista gratia praedicetur, ista est gratia Christianorum per hominem Mediatorem, per passum et resuscitatum, qui ascendit in coelum, et captivavit captivitatem, et dedit dona hominibus. Ista, inquam, gratia praedicetur, contra istam gratiam ab ingratis non disputetur. Baculus propheticus mortuo non suffecit: ipsa mortua natura sufficeret? Et istam qua conditi sumus, quanquam hoc nomine appellatam minime legerimus, tamen quia gratis data est, gratiam fateamur. Sed ostendamus vobis maiorem esse istam, qua christiani sumus: attendite. Antequam conditi essemus, nihil boni merebamur; et ideo gratia, qua conditi sumus [Sic Er. et plerique Mss. At Lov., gratiam qua conditi sumus accepimus. Fossatensis Ms., gratiam minorem appellamus qua conditi sumus.], cunboni nihil mereremur. Si ergo magna est gratia quando nihil boni merebamur; quanta gratia est, quando tantum mali merebamur? Qui nondum erat, bene non merebatur; peccator et male merebatur. Nondum erat qui factus est, nondum erat; sed nec offenderat. Nondum erat, et factus est: offendit, et salvus est. Qui nondum erat, nihil sperabat; factus est [Editi, factus lapsus est. Abest, lapsus, a manuscriptis.]: lapsus autem damnationem exspectabat, et liberatus est. Haec est gratia per Iesum Christum Dominum nostrum. Ipse fecit nos, et antequam essemus omnino ipse fecit nos; et factos et lapsos ipse et iustos fecit nos, et non ipsi nos. Si qua igitur in Christo nova creatura, lapsa est vetus, facta est nova.
13 [Massa perditionis, unde electi sumus. Electio ex perditionis massa investigabilis.] Una erat massa perditionis ex Adam, cui nonnisi supplicium debebatur: facta sunt vasa inde in honorem ex eadem massa. Habet enim potestatem figulus luti, ex eadem massa. Qua massa? Certe iam perierat, certe iam illi massae iusta damnatio debebatur. Gratulare, quia tu evasisti: mortem quippe debitam evasisti, et vitam non debitam reperisti. Habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam. Sed dicis, Me quare fecit in honorem, et alium in contumeliam? Quid responsurus sum? Auditurus es Augustinum, qui non audisti Apostolum dicentem, O homo, tu quis es qui respondeas Deo [Rom. IX, 21, 20]? Duo parvuli nati sunt: si debitum quaeras, ambo tenent massam perditionis [In Flori collectione, ambos tenet massa perditionis.]. Sed cur mater alium portat ad gratiam, alium mater dormiens suffocat? Dicturus es mihi quid ille meruit qui portatur ad gratiam, quid ille meruit quem mater dormiendo suffocat? Ambo nihil boni meruerunt: sed habet figulus luti potestatem, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Disputare vis mecum? Imo mirare mecum, et exclama mecum, O altitudo divitiarum! Ambo expavescamus, ambo clamemus, O altitudo divitiarum! Ambo in pavore concordemus, ne in errore pereamus. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Scrutare inscrutabilia, fac impossibilia, corrumpe incorruptibilia, vide invisibilia.
14 [Gratia excludit omne meritum praecedens. Inscrutabilia] sunt iudicia eius, audisti, sufficiat tibi: et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quis prior dedit, cum totum gratis accepit? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Si Dominus retribuere vellet, nihil nisi poenam debitam retribuisset. Nihil dederunt, ut eis retribueretur. Pro nihilo salvos faciet illos [Psal. LV, 8]. Quis prior dedit illi, quasi suorum gratia meritorum? Quis prior dedit illi, quis praevenit gratiam, quae gratis datur? Si aliquid meritorum antevenit gratiam, iam non gratis datur, sed ex debito redditur. Si autem gratis non datur, gratia quare vocatur? Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia [Rom. XI, 33, 36]. Quae utique, nisi omnia bona quae ab illo accepimus, et accepimus ut boni simus [Fossatensis Ms., et quod accepimus ut boni simus.]? Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est immutatio. Nam tu in peius mutatus es: apud quem non est immutatio, ipse subvenit. Apud quem non est, nec momenti obumbratio [Iacobi I, 17]: nam tu in tenebris noctis tuae iaces. Ab illo ergo omnia: nemo illi prior aliquid dedit, nemo exigat debitum. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est [Ephes. II, 8].
15 [Nihil nobis arrogandum.] Sed movet me, inquis, quod ille perit, ille baptizatur: movet me, movet tanquam hominem. Si verum vis audire, et me movet quia homo sum. Sed si et tu homo, et ego homo; ambo audiamus dicentem, O homo! Utique si ideo movemur, quia homines sumus, ipsam naturam humanam infirmam ac debilem Apostolus alloquitur, dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Cur me sic fecisti [Rom. IX, 20]? Si posset loqui pecus, et dicere Deo, Quare istum hominem fecisti, et me pecudem? nonne iuste succenseres et diceres, O pecus, tu quis es qui respondeas Deo? Et tu homo es, sed ad Deum pecus es: et utinam sis pecus eius et ovis pascuae eius! Agnosce beneficia pastoris, et non sequeris lupos erroris. Lupi eramus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]: sed mortua est ovis, et fecit nos oves. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum, non huius aut illius, sed mundi [Ioan. I, 29]. Nihil ergo nobis, fratres mei, ex eo quod aliquid sumus, si tamen in eius fide aliquid sumus, quantumcumque sumus, nihil nobis arrogemus; ne et quod accepimus perdamus: sed in eo quod accepimus, illi gloriam demus, ipsum honoremus, semina sua ipse compluat. Quid haberet terra nostra, nisi ipse seminasset? Sed dat et pluviam, non deserit quod seminavit. Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum [Psal. LXXXIV, 13]. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.116v bnf1594.48 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXV. De versiculo 12 Psalmi XCIII, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc. <<<     >>> SERMO XXVII. De titulo et prioribus versiculis Psalmi XCV: et de verbis Apostoli ad Rom. IX, Miserebor cui misertus fuero, etc. Contra Pelagianos .
monumenta.ch > Augustinus > 26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik