Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXV. De versiculo 12 Psalmi XCIII, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc.
1 | [Evangelium lex Testamenti Novi. Legis veteris promissa spiritualiter intelligenda.] Cum cantaremus Deo, diximus ei, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ergo Dei Evangelium sonavit, Zacchaeus eleemosynas fecit. Discite. Quae melior enim lex Dei, quam sanctum Evangelium? Lex enim Testamenti Novi , de quo propheta cum legeretur, audistis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Iacob Testamentum novum: non secundum Testamentum quod statui patribus eorum, cum educerem eos de terra Aegypti [Ierem. XXXI, 31 ] [et 32]. Testamentum ibi promissum, hic redditum; promissum per Prophetam, redditum per Dominum Prophetarum. Testamentum illud quod dicitur Vetus, legite, et videte. Lex Dei data est etiam tunc, legite, vel audite quando legitur, et videte quae ibi promissa fuerint. Promissa est tibi terra terrae; terra fluens lacte et melle; sed tamen terra. Verumtamen si intelligamus spiritualiter (quando non illa terra fluxit lacte et melle), alia est terra quae fluet lacte et melle; terra illa de qua dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium [Psal. CXLI, 6]. Haec enim terra morientium est. Lac et mel quaeritis? Gustate et videte quam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Gratia eius significata est nomine lactis et mellis: dulcis et nutritoria est. Haec autem gratia in Vetere Testamento figurata, in Novo revelata. |
2 | [Legis veteris servitus, cum Deus colitur propter terrena.] Denique Lex illa, propter eos qui carnaliter sapiunt, et talia praemia quaerunt a Deo, et propter illa Deum colere volunt quae ibi promissa sunt, audire meruit ab apostolo Paulo, quia ad servitutem generat [Galat. IV, 24]. Quare? Quia carnaliter intelligitur a Iudaeis. Nam spiritualiter intellecta, Evangelium est. Ergo in servitutem generat. Quos? Qui propter bona terrena Deo serviunt. Quando illis adsunt, gratias agunt; quando desunt, blasphemant. Qui enim propter ea Deo serviunt, vero corde servire non possunt. Attendunt enim eos qui Deo nostro non serviunt: vident enim eos habere propter quod ipsi Deo serviunt; et dicunt in corde suo, Quid mihi prodest quia Deo servio? Numquid habeo tantum, quantum ille qui quotidie blasphemat? Orat, et esurit; blasphemat, et ructat. Qui ad ista attendit, homo est; homo est de Testamento Veteri. Qui vero in Testamento Novo Deum colit, novam haereditatem debet sperare, non veterem. Si novam haereditatem speras, terram transi, calca vertices montium; hoc est, contemne fastigium superborum. Sursum cor. Sed quando contempseris et calcaveris, humilis esto, ne de altitudine cadas. Audi, Sursum cor: sed ad Dominum, non contra Dominum. Omnes superbi sursum cor habent, sed contra Dominum. Si autem vis tu vere sursum cor habere; ad Dominum habe. Si enim ad Dominum habueris cor sursum, ipse tenet cor tuum, ne cadat in terram. |
3 | [Dies maligni ab initio peccati.] Beatus ergo vir, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Ecce loquor, ecce clamo, ecce expono. Qui me audiunt? Scio qui me audiunt: Beatus homo quem tu erudieris, Domine; cui Deus in corde loquitur, et quando ego taceo, ipse est beatus quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Quid sequitur? Huc usque cantavimus: Et ex lege tua docueris eum. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ipse est vir qui eruditur a Domino, ipse est qui ex lege Dei discit a Domino, qui mitigatur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Audite quid sit. Maligni dies sunt. Numquid isthic, ex quo de Paradiso proiecti sumus, malignos dies agimus? Et maiores nostri planxerunt dies suos, et avi eorum planxerunt dies suos. Nullis hominibus dies placuerunt, quos vivendo egerunt. Sed posteris placent dies maiorum: et illis iterum illi dies placebant, quos ipsi non sentiebant, et ideo placebant. Quod enim praesens est, acrem habet sensum. Non dico, propius admovetur; sed cor tangit quotidie. Omni anno plerumque dicimus quando frigus sentimus, Nunquam fecit tale frigus: Nunquam fecit tales aestus. Semper facit ipse qui facit . Sed beatus vir quem tu erudieris, Domine: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. |
4 | [Maligni dies unde.] Maligni dies. Numquid isti dies maligni sunt, quos agitat circulus solis? Faciunt malignos dies maligni homines: et sic est prope totus mundus. Inter turbas malignorum gemit paucitas frumentorum. Revocemus ad ipsos iustos. Maligni sunt illi, et faciunt malignos dies: quid ipsi iusti? nonne in diebus malignis sunt et apud se ipsos, praeter quod patiuntur malignos homines, inter quos gemunt? Et apud se ipsos, inquam, quando sunt, attendant se, descendant in se, bene se considerent; inveniunt in se dies malignos. Bellum nolunt, pacem volunt: et quis non? Et cum omnes bellum nolint, et omnes pacem velint, revocat ad se oculos et qui iuste vivit, et bellum in se invenit. Quaere a me quod bellum. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Ecce homo quaerit a me, quod bellum in se patiatur iustus; doce illum ex lege tua, loquatur Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem [Galat. V, 17]. Et ubi proiicio carnem, si sonet bellum; si, quod Deus avertat, hostis irruat? Fugit homo, et secum trahit bellum suum, quocumque it. Non dico, si malus est: prorsus si bonus est, si iuste vivit, invenit in se quod Apostolus dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. In isto bello quomodo sunt dies boni? |
5 | [Dies maligni piis prosunt ad inveniendos dies bonos.] Ergo maligni sunt dies: sed mitigemur. Quid est, Mitigemur? Iudicio divino non irascamur. Dicamus illi: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas [Psal. CXVIII, 71]. De paradiso elisisti, de beatitudine proiecisti: in aerumna sum, in gemitu sum, gemitus meus non est absconditus a te. Sed bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. In diebus malis disco quaerere dies bonos. Qui sunt dies boni? Nolite illos modo quaerere: mihi credite, imo mecum credite, non invenietis. Transibunt dies mali, et venient boni: sed boni venient bonis, malis peiores. |
6 | [Dies boni qua conditione propositi.] Etenim et ego interrogo vos, Quis est homo qui vult vitam? Scio omnium corda mihi respondent, Quis enim homo qui non vult vitam? Addo, Et diligit videre dies bonos? Omnes respondetis, Quis est qui non diligat videre dies bonos? Bene respondetis; vultis vitam, vultis dies bonos. Certe quando dicebam, Quis est homo qui vult vitam? omnis homo mihi respondet, Ego. Quis est homo qui vult videre dies bonos? Nonne in silentio quisque vestrum dicit, Ego? Audi quod sequitur: Contine linguam tuam a malo [Psal. XXXIII, 13, 14]. Modo dic, Ego. Quaeris veniam: modo te inveniam. Transierunt praeterita: fuerit lingua tua maligna, fueris susurro , fueris criminator, fueris calumniator, fueris maledicus; ista omnia fueris. Transeant ista cum diebus malis: noli tu transire cum diebus malis. Est enim quo te teneas, ut non transeas. Res humana tanquam fluvius currit: maligni dies tanquam fluvius currunt. Tene te ad lignum, ne traharis. Ecce fluvius currit. Omnis enim caro fenum, et omnis honor carnis, ut flos feni. Praecipitatur, transit, fenum aruit, flos decidit. Quo me teneo? Verbum Domini manet in aeternum [Isai. XL, 6-8]. |
7 | [Pax sequenda qualis praecipitur.] Prohibe ergo linguam tuam a malo, et labia tua ut non loquantur dolum. Tu qui volebas vitam, aut vis vitam et dies bonos, declina a malo, et fac bonum. Quaere pacem, quam optamus omnes et in ista carnis mortalitate, et in ista carnis fragilitate, et in ista mendacissima vanitate. Omnes pacem quaerite. Quaere pacem, et sequere eam [Psal. XXXIII, 15]. Ubi est? Quo sequor? Qua transiit? Qua transiit, ut sequar? Per te transiit, sed non in te remansit. Cui dico? Generi humano: non unicuique vestrum, sed generi humano. Per genus humanum transiit ipsa pax: ipsa transeunte clamavit caecus in hesterna lectione. Et quo iit? Primo vide quae sit pax, et vide quo ierit, et sequere eam. Quae est pax? Apostolum audi; de Christo dicebat, Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Pax ergo est Christus. Quo iit? Crucifixus est, et sepultus, resurrexit a mortuis, ascendit in coelum. Ecce quo iit pax. Sursum cor. Quomodo eam sequor? Sursum cor. Audit quomodo sequaris. Quotidie quidem audisbreviter, quando tibi dicitur, Sursum cor; altius inde cogita, et sequeris. Tamen audi et latius, ut sequaris pacem veram, pacem tuam, pacem quae pro te pertulit bellum; pacem, quae cum pro te toleraret bellum, oravit pro hostibus pacis, et dixit pendens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 46]. Bellum erat, et pax de ligno manabat. Manabat, sed postea quid? Ascendit in coelum, Quaere pacem. Et quomodo sequeris? Audi Apostolum: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria [Coloss. III, 1-4] Ecce dies boni, ipsos desideremus: propter hoc vivamus, propter hoc oremus, propter hoc eleemosynas demus. |
8 | [Christus in paupere vestiendus et excipiendus.] Iam ecce, Deo propitio, hiems est: de pauperibus cogitate, quomodo Christus vestiatur nudus. Quando legebatur Evangelium, numquid non omnes beatificavimus Zacchaeum, quando eum Christus suspexit in arbore intentum ut videret transeuntem? Nam quando speraret in domo sua habitantem? Quando ei dixit, Descende Zacchaee; hodie oportet me in domo tua manere [Luc. XIX, 5]; audivi gemitus gratulationis vestrae. Quasi omnes in Zacchaeo fuistis, et Christum excepistis; sic dixit omnium vestrum cor, O beatum Zacchaeum! Dominus intravit in domum ipsius. O beatum! Numquid nobis potest ita contingere? Iam Christus in coelo est. Recita, mihi, Christe, Testamentum Novum: fac beatum de lege tua. Recita, ut scias te non fraudari Christi praesentia. Audi iudicaturum: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]. Exspectat unusquisque vestrum suscipere Christum sedentem in coelo: attendite illum iacentem sub porticu; attendite esurientem, attendite frigus patientem, attendite egenum, attendite peregrinum. Facite quod soletis, facite quod non soletis . Crescit doctrina, crescant opera bona. Laudatis sementem, exhibete messem. Amen. |