monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXIII. De versu 24 Psalmi LXXII, Tenuisti manum dexterae meae: et de visione Dei . Habitus in basilica Fausti. <<<     >>> SERMO XXV. De versiculo 12 Psalmi XCIII, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXIV[Non repertus nisi in v. et apud Sirm.] [Note: Alias, 6 ex Sirmondianis.]. De versu 2 Psalmi LXXXII, Deus, quis similis tibi [Huius sermonis meminit Possidius in cap. 9 Indiculi.]?

1 [Gratulatur fidelibus Dei zelo incensis contra idola.] Gratias Domino Deo nostro, et abundantiam laudis illi Deo, quem decet hymnus in Sion. Gratias illi, cui cordis et oris devotione cantavimus, Deus, quis similis tibi? quod eius sanctam charitatem invisceratam sentimus cordibus nostris: quod ipsum tanquam Dominum timetis, tanquam Patrem diligitis. Gratias illi, qui desideratur antequam videatur, et praesens sentitur, et futurus speratur. Gratias illi, cuius timorem non excutit amor, cuius amorem non impedit timor. Ipsum benedicimus, ipsum honoramus, et pro nobis et in nobis [Forte, pro vobis et in vobis.]. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Iam videte quantum ille vivat, vel quomodo vivat, quando lapides templi eius sic vivunt. Cogitate, fratres, quid dicatis, et cui dicatis, Deus, quis similis tibi? Lapides vivi dicunt habitatori suo, Deus, quis similis tibi? Occurrat cordibus vestris universa creatura; terra et quidquid in terra, mare et quidquid in mari, aer et quidquid in aere, coelum et quidquid in coelo: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt [Psal. CXLVIII, 5]. Ergo, Deus, quis similis tibi? dicat universum cor, dicat universa obediens lingua, dicat omnis devota conscientia, dicat secura, Deus, quis similis tibi? Illi enim dicit, de quo non erubescit. Dignum est hoc, decet hoc lapides vivos.
2 [Christianorum in Paganos pietas.] Nam lapides mortui utinam sentiant in se misericordiam lapidum vivorum. Mortuos dico, non illos quibus fabricae istae consurgunt, nec in quibus ferrum artificum operatur, nec quos sculpsit homo, ut dii sint; imo sculpsit homo, ut vocentur et non sint; non ipsos dico mortuos lapides: sed homines dico mortuos lapides [Sic in Victorino Ms. At in editis omissum fuerat, sed homines dico mortuos lapides.], quibus dii similes sunt. Lapides vivi sunt, quos alloquitur apostolus Petrus, et dicit: Et vos, fratres, tanquam lapides vivi coaedificamini templum Dei sanctum [I Petr. II, 5]. Utinam ergo, fratres mei, sentiant lapides mortui misericordiam in se lapidum vivorum! Quid enim satagimus? quid cordis nostri vel angustia vel latitudine percurrimus? quid curamus, quid studemus, nisi ut lapidem liberemus a lapide? Lapides enim vivi oculos habent et vident, aures habent et audiunt, manus habent et operantur, pedes habent et ambulant: etenim noverunt factorem suum. At vero lapides mortui, sciunt lapides suos, deos attendunt, adorant, et cognoscuntur [Forte, non cognoscuntur.]; sacrificium inferunt, et sacrificium ipsi diabolo fiunt. Quod ipsi, fratres, si et oculos haberent ad videndum, et aures ad audiendum, quantum erat videre impleri Christi prophetias? Quantum erat attendere veridicos codices, et oracula, sed non fallacia? sed quare non vident? quare non audiunt? Quia et hic prophetia dicit, Similes sint illis homines qui faciunt ea, et qui confidunt in eis [Psal. CXIII, 8]. Ergo desperati et desperandi? Absit. Et quid sperandum est de lapidibus mortuis? Quid putatis, nisi quod iam [Forte, etiam.] scriptum tenemus, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [Matth. III, 9]?
3 [Deo vero nec homo comparari debet, multo minus idolum Herculis, cuius titulus refellitur.] Itaque, charissimi, quoniam nostis cui Deo diximus, Deus, quis similis tibi? de quo non erubescimus, cuius tilulum non in lapide legimus, sed in corde gestamus: cuius nomen et notum est omnibus, et vivit in credentibus, habitat in subditis, debellat superbos: quoniam novimus cui diximus, Deus, quis similis tibi? non nos moveant ad odium sui homines, quos fecit Deus, sed moveat ad odium sui quidquid in homine bene facto a Deo male fecit ipse homo. Homo nomen unum est. Huius creaturae artificem quaero, Deus est. Numquidnam hominis tantummodo creator Deus? Nonne et pecoris, et piscis, et volatilis, et angeli, et coeli, et terrae, et siderum, et solis, et lunae, et omnium supra infraque conditorum et temperatorum, imorum atque summorum, unitatis vinculo connexorum; nonne istorum omnium artifex Deus? Sed hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit [Gen. I, 26, 27]. Similitudo aliqua dicitur homo, et quanta ad quantum? quid ad quem? homo ad Deum? Quid est homo, nisi quod memor es eius [Psal. VIII, 5]? Dicamus ergo ad imaginem et similitudinem facti ipsius, Deo nostro dicamus, Deus, quis similis tibi? Addidit enim, Memento quia pulvis sumus [Psal. CII, 14]. Sic longe es a similitudine Dei. Homo factus ad similitudinem Dei: sed ipsa similitudo sic distat, ut eam comparari non deceat. Et tamen cor hominis, cor christiani, qui non potest dicere, Homini deo; libenter legit, Herculi deo. Titulus non loquitur, sed vel legitur, Herculi deo. De quo dictum est? Ipse dicat de quo dictum. Utrumque mutum, utrumque insensatum: supra mendacium, infra figmentum. Titulus accusans scriptorem, confundens adoratorem. Titulus non commendans lapidem deum, sed indicans hominem stultum. Titulus nomen dei imponens figmento, et nomen cultoris delens de libro viventium. Quam particulam sensus in se sentit?
4 [Quomodo petitur ut ne taceat, neque mitescat Deus.] Quia tamen potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abraham, attendat ibi quod fecit in homine. Ipse Deus, cui diximus, Deus, quis similis tibi? attendat in homine ipso quod fecit, deleat quod ab ipso homine factum est contra eum, qui hominem fecit. Percutiat et sanet, occidat et vivificet. Cui enim dixit, Domine, quis similis tibi, ei consequenter adiunxit, Ne taceas, neque mitescas, Deus. Quid vero? In isto cantico, fratres mei, ad iracundiam Deum provocavimus, cui diximus, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Nempe aut ille qui misit, aut ille ipse qui venit, et ait, Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Mitis et humilis corde Filius Dei Christus. Quid ergo? Ille dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde: et nos ei diximus, Ne taceas, neque mitescas, Deus? Sed respondeat nobis: O homo, parum est quia tu non a me discis ut sis mitis, et me vis docere ne sim mitis? Videte, fratres, intendite, adiuvate nos, ut exeamus in eius nomine (adiuvate nos pia intentione, casta oratione) ex his angustiis. Litigare videntur divina eloquia: contrarium putantur sonare, nisi adsit intellectus, et suscipiamus ab illo ipso, cui diximus, Deus, quis similis tibi? quod et ipse dixit, Intellectum tibi dabo [Psal. XXXI, 8], suscipiamus. Novimus hoc: Pacem meam do vobis [Ioan. XIV, 27]. Dicit Christus, ut inter se pacem habeant Christiani. Quomodo imitabuntur? quomodo audient, si ipsa divina eloquia pacem inter se habere non possunt? Intendite, videte quasi resonantiam contrariorum. Venite ad me; et, Discite a me. Quid? primo quis vocat? quem vocat? ad quid vocat? Audi quis vocat. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Ecce quis vocat. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Quia nemo cognoscit Filium, nisi Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Matth. XI, 25-28]. Ingens magnitudo, et ineffabilis altitudo. Omnia tradita sunt mihi, inquit, a Patre meo. Solus agnosco, a solo agnoscor. Quid, nos remansimus? non agnoscimus? Et ubi est, Cui voluerit Filius revelare?
5 [Fidelium quorumdam zelus contra idola.] Animus vester et studium fidei, et flagrantia charitatis, et abundantia zeli domus Dei, apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes habuistis. Sinite ut appareat et paucorum fidelium Dei, per quos gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim, fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuae eius [Psal. XCIV, 7]. Habetis in nomine Dei pastores, servos pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere [Hic et infra textus, in ante editis mendosus corrigitur ex Floro.]: paucorum autem cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque, fratres, quoniam iam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando; sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet, impleamus agendo. Probavimus vos; probate nos, si post istas voces testes cordis et studii vestri, nos in agendis quae agi oportet, segnes fuerimus. Absit a nobis ut vos inveniamini probi, et nos reprobi. Sed quoniam voluntas agendi de iis quibus acclamastis, una est et vestra et nostra; modus vero agendi par esse non potest: putamus, charissimi, ideo oportere, ut voluntas accipiatur a vobis; consilium implendae voluntatis vestrae exspectetur a nobis. Ut membra Christi non discordent, impleant omnia quae in illius corpore sunt, officia sua: faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet; auris, quod ad aurem pertinet; manus, quod ad manum; pes, quod ad pedem; ut non sint scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro se invicem sollicita sint membra [I Cor. XII, 25]. Gratulamur itaque [Codex V., Gratulantur itaque.] et congratulamur Charitati vestrae, quia sancto domino et collegae nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est. Hoc sequimini, ab ista via non recedatis, ne cadatis. Valde enim adiuvat Deus quod vultis, si quod iusserit feceritis. Quid enim, ut dicere coeperam, omnis homo? aut quae est vita hominum, quam, sicut scriptum est, vapor ad modicum apparens [Iacobi IV, 15]? Cogitate ergo, fratres, fragilitatem vestram, humilitatem vestram, conditionem carnis, huius saeculi volaticos transitus; et videte quia tunc vobis bene erit, si tota spes vestra in illo sit, in quo solo potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi erit spes nostra, nisi obediamus praeceptis eius?
6 [Gratulatur civibus, quod Romanos deos, Romae deiectos, nolint stare Carthagine.] Numquid dicimus, Nolite quod vultis? Imo etiam gratias agimus id vos velle quod Deus vult. Ut enim omnis Paganorum et Gentilium superstitio deleatur, Deus vult, Deus iussit, Deus praedixit, Deus iam implere coepit, et multis iam terrarum locis etiam ex magna parte complevit. Si voluntas nostra ab hac civitate inciperet, ut hic primitus aboleri superstitiones daemonum quaereretis; fortasse aliquis arduus labor esset, non tamen desperandus: nunc vero si facta sunt ista efficaciter ubi fieri coeperunt, et exempla non praecesserant; quanto efficacius in nomine Domini, in adiutorio dexterae ipsius hic quoque effici posse credimus, quando iam praecedentia pronuntiantur exempla [Pithoeanus Ms., nuntiantur exempla. Commemorandae hoc loco erant, si promulgatae iam antea fuissent, quas Honorius contra idola leges dedit anno 399. Habebatur sermo forte anno proxime antecedenti.]? Utique hic clamastis: Quomodo Roma, sic et Carthago [Hinc apparet Carthagine habitum esse hunc sermonem, et episcopum paulo ante intelligi Carthaginensem, et iudicem infra proconsulem, cui suggestum a Christianis fuerat, ut Herculi illudere liceret. Neque vero Carthagine duntaxat, sed aliis Africae locis, constat in cultu Herculem fuisse, ut apud Suffectanos in provincia Byzacena: ubi cum Herculis statuam comminuissent Christiani, repentino in eos impetu populi caesi sunt sexaginta. Quam furoris immanitatem exagitans Augustinus epistola 267 (nunc 50) simul Herculem deum, ut hoc loco, scite deridet. SIRMOND.]. Si in capite Gentium res praecessit, membra non sunt secutura? Cogitate, fratres, advertite in libris ipsis Gentium, audite ab eis, in quibus ipsius infelicitatis reliquiae remanserunt; vel audiendo, vel legendo, cognoscite litteras eorum: et videte quia illi et isti dii Romani vocantur. Ergo isti dii vocantur Romani. Et quando Christiani cogebantur, fremente impetu Paganorum, ut eos adorarent, et recusantes, eorum caevitiam usque ad effusionem sanguinis sustinebant; ea videbatur tota culpa martyrum, quorum fundebatur sanguis, quia deos Romanos adorare nolebant, quia ceremonias erga deos Romanos respuebant, quia Romanis diis non supplicabant; et totus impetus, tota invidia non fiebat, nisi de nomine deorum Romanorum. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Haec ergo, fratres, haec attendite, haec dixi, haec inhibete. Dii Romani, dii Romani, dii Romani [Plebis, uti videtur, acclamatio.]. Si ergo dii Romani Romae defecerunt, hic quare remanserunt? Si ambulare possent, dicerent quia huc inde fugerunt. Sed non fugerunt: remanserunt ibi, Romae. Qui aliquando dictus est deus Hercules, Romae iam non est. Hic autem etiam barba deaurata esse voluit. Erravi plane, quia dixi, Esse voluit. Quid enim vult insensatus lapis? Ille ergo nihil voluit, nihil potuit. Sed qui deaurari eum voluerunt, de raso erubuerunt. Suggestio itaque nescio quae novo iudici obrepsit. Quid egit? Non egit utique ut a christiano lapis honoraretur; sed ut christianus illi superstitioni ad radendum misceretur: non inclinavit ad obsequendum; sed movit ad vindicandum. Fratres, puto ignominiosius fuisse Herculi barbam radi, quam caput praecidi. Quod ergo positum est cum errore illorum, ablatum est cum dedecore illorum. Deus fortitudinis solet dici Hercules: tota virtus eius in barba. Malo suo refulsit; quod non fulgebat luce dominica, non a luce, sed a luco fulgebat.
7 [Deus irascendo mitis.] Sileant ergo, videant modo, cui Deo legant fideles et dicant, Deus, quis similis tibi? Ne sileas, nec mitescas, Deus. Hoc susceperam, quomodo non mitescat, non evertendo homines, sed errores. Non mitescit, ergo irascitur: si mitis est, ergo et miseretur. Irascitur et miseretur: irascitur ad percutiendum, miseretur ad sanandum; irascitur ad mortificandum, miseretur ad vivificandum. In uno homine facit haec. Non quasi alios mortificans, alios vivificans: sed in eisdem ipsis et irascitur, et mitis est. Irascitur erroribus, mitescit correctis moribus. Ego percutiam, et ego sanabo: ego occidam, et ego vivere faciam [Deut. XXXII, 39]. Unum Saulum, postea Paulum, et prostravit, et erexit: prostravit infidelem, erexit fidelem; prostravit persecutorem, erexit praedicatorem. Si non irascitur, unde Herculi barba rasa est? Fecit enim hoc per fideles suos, per Christianos suos, per potestates a se ordinatas et Christi iugo iam subditas. Itaque, fratres, hoc libenti animo accipite; et in Domini adiutorio caetera prosperius iam sperate.
Augustinus HOME

bke16.116v bnf1594.48 bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXIII. De versu 24 Psalmi LXXII, Tenuisti manum dexterae meae: et de visione Dei . Habitus in basilica Fausti. <<<     >>> SERMO XXV. De versiculo 12 Psalmi XCIII, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, etc.
monumenta.ch > Augustinus > 24