Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXIII. De versu 24 Psalmi LXXII, Tenuisti manum dexterae meae: et de visione Dei . Habitus in basilica Fausti.
1 | [Doctorum officium periculosum, auditorum securior conditio.] Quod cantavimus Domino, propositum nobis ad loquendum credamus: hinc vobis fiat sermo noster. Et cui diximus, Tenuisti manum dexterae meae , et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me; ipse ad intellectum clariorem assumat corda nostra, et adiuvet misericordia et gratia sua me loquentem, vos iudicantes. Quanquam propter commoditatem depromendae vocis altiore loco stare videamur; tamen in ipso altiore loco vos iudicatis, et nos iudicamur. Doctores dicimur, sed in multis doctorem quaerimus: nec volumus nos haberi magistros. Periculosum est enim et prohibitum, Domino ipso dicente, Ne velitis dici magistri; unus est magister vester Christus [Matth. XXIII, 10]. Periculosum ergo magisterium; discipulatus securus est. Ideo Psalmus, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et exsultationem [Psal. L, 10]. Securior est enim verbi auditor, quam verbi prolator. Ideo ille securus stat, et audit eum, et guadio gaudet propter vocem sponsi [Ioan. III, 29]. |
2 | [Condiscipuli omnes sub Christo magistro. Auditorum erga doctores officium.] Et quia doctoris Apostolus susceperat necessitate personam, videte quid dicat: Cum timore et tremore multo fui apud vos [I Cor. II, 3]. Tutius ergo est, ut et nos qui loquimur, et vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus. Omnino tutius est, et hoc expedit, ut nos non tanquam magistros, sed tanquam condiscipulos vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo nobis imposita est, ubi dicitur, Fratres, nolite plures magistri fieri; in multis enim offendimus omnes. Quis non contremiscat, cum Apostolus dicit, Omnes? Quid sequitur? Quisquis in verbo non offendit, hic perfectus est vir [Iacobi III, 1 ] [et 2]. Quis autem audeat dicere se esse perfectum? Qui ergo stat et audit, in verbo non offendit. Qui autem loquitur, etsi (quod difficile est) non offendit, patitur tamen et timet ne offendat. Oportet ergo vos esse non solum loquentium auditores, sed et timentium miseratores: ut in eo quod verum dicimus, quoniam omne verum a veritate est, non nos, sed ipsum laudetis; ubi autem sicut homines offendimus, eumdem, ipsum pro nobis oretis. |
3 | [Scripturae sanctae ad infirmitatem parvulorum aptatae.] Scripturae sanctae sunt , veraces sunt, inculpatae sunt. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad exhortationem, ad doctrinam [II Tim. III, 16]. Nihil est ergo quod Scripturam accusemus, si nos forte, illa non intellecta, in aliquo deviemus. Cum ipsam intelligimus, recti sumus: cum autem ea non intellecta pravi sumus, ipsam rectam dimittimus: non enim eam depravati depravamus; sed illa stat recta, ut ad illam corrigendi redeamus. Verumtamen ut nos exerceat eadem Scriptura, in multis locis velut carnaliter loquitur, cum semper spiritualis sit. Lex enim, ut ait Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum [Rom. VII, 14]. Cum sit ergo illa spiritualis, tamen saepe cum carnalibus quasi carnaliter ambulat. Sed non eos vult remanere carnales. Quia et mater parvulum amat nutrire, sed eum non amat parvulum remanere. In sinu tenet, manibus fovet, blanditiis consolatur, lacte nutrit: omnia parvulo facit; sed optat ut crescat, ne semper talia faciat. Videte Apostolum: melius enim ipsum intuemur, qui se etiam matrem non dedignatus est dicere, ubi ait, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos [I Thess. II, 7]. Apostolus vero, germano et pio charitatis affectu et nutricis personam suscepit, dicendo, fovet; et matris, addendo, filios suos. Sunt enim nutrices foventes quidem, sed non filios suos: item sunt matres nutricibus dantes, non foventes filios suos. Idem ergo nutritor et fotor alio loco dicit, quod paulo ante commemoravi, Cum timore et tremore multo fui apud vos. |
4 | [Auditores quinam carnales, quinam spirituales.] Sed dicis: Quales illi erant, ut ille cum timore et tremore multo esset apud illos? Tanquam parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec nunc quidem adhuc potestis; estis enim adhuc carnales [I Cor. III, 1, 2]. Quos carnales dicit, parvulos tamen in Christo dicit; sic arguit, ut non abdicet. Et carnales, et parvuli in Christo: non vult tamen eos esse carnales, quos dicit esse parvulos in Christo: optat esse spirituales, omnia diiudicantes, et qui a nemine diiudicentur. Animalis enim homo, sicut ipse dicit, non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non scire potest, quoniam spiritualiter diiudicatur. Spiritualis diiudicat omnia; ipse autem a nemine diiudicatur. Idem ipse dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos. Utquid ergo loqueris, si inter perfectos [I Cor. II, 14, 15, 6]? Quid enim opus est te loqui homini perfecto? Sed quaere in quo perfectus sit. Forte enim non invenio perfectum cognitorem, sed iam invenio perfectum auditorem. Est ergo perfectus et auditor, mente iam capax, cui solidus cibus nullam faciat perturbationem, nullam ingerat cruditatem. Quis est hic, et laudabimus eum? Nec dubito tamen esse aliquos spirituales, bene audientes, bene diiudicantes: apud istos non laboro. Aut enim carnalis invenior : aut capit quod dico, et congratulatur mihi. |
5 | [Intelligere non est nisi verum sentientis. De Deo falli, periculosum; mentiri, exitiosum.] Ecce nunc suscepi verba psalmi quem modo cantavimus: Tenuisti manum dexterae meae. Da carnalem auditorem; quid putabit, nisi quia Deus apparuit in forma humana, apprehendit illi manum dexteram, non sinistram, et deduxit in suam voluntatem, et quo voluit assumpsit? Si hoc intellexerit, imo si hoc putaverit, nunquam intelligit. Qui enim intelligit, verum intelligit. Qui autem putat falsum, non intelligit. Ergo si hoc putaverit homo carnalis, quia Dei natura atque substantia distincta membris est, determinata forma, circumscripta quantitate manens loco, quid cum illo facio? Si dixero, Non est ita Deus: non capit. Si dixero, Ita est: ille quasi capit; sed ego decipio. Non possum dicere, Ita est: ne mentiar; et non undecumque, sed de Deo meo, de Salvatore et Redemptore meo, de spe mea, de illo ad quem extendo manum meam, desiderium meum. Non est res levis de tali mentiri. De tali falli molestum est et periculosum est: de tali autem mentiri exitiosum est et perniciosum. Non omnis qui mentitur, fallitur. Si autem ipse putat esse verum, quod verum non est, fallitur: et si hoc dicit quod verum putat, non mentitur, sed tamen fallitur. Deus donet illi non falli, qui noluit mentiri. |
6 | [Carnalis de Deo cogitatio.] Si ergo, ut dixi, parvulus ille noster talem crediderit Deum, habentem certis corporis sui locis membra disposita, circumscriptum figura, terminatum forma, localiter manentem, localiter se moventem, iuxta id quod dicitur, Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 7, 8]: si in coelo ipse, si in terra ipse, si in inferno adest; quid facit modo ille parvulus? Si audit, quaerat cum Samaritana montes et templa quo vult ire ad Deum, ad Ierusalem, ad montem Samariae [Ioan. IV, 20]: non ad templum visibile, non festinet, non quaerat aliquod templum quo veniat ad Deum. Ipse sit templum, et ad illum veniet Deus. Non contemnit, non refugit , non dedignatur: imo dignatur . Si non dedignatur, audi pollicentem: audi interim promittendo dignantem, non minando dedignantem. Veniemus, inquit, ad eum, ego et Pater. Ad eum quem supra dixit dilectorem suum, obeditorem praeceptorum suorum, custodem mandati sui, amatorem Dei, amatorem proximi sui. Veniemus, inquit, ad eum, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. |
7 | [Cor fidelis templum non angustum Deo. Timor habet angustias, amor latitudinem.] Non est angustum cor fidelis, cui angustum fuit templum Salomonis. Nam et ipse cum fabricaret hoc, dixit: Si coelum coeli non sufficit tibi [II Par. VI, 18]. Et certe templum Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Nos enim, ait alio loco, templum Dei vivi sumus. Et hoc unde probas, tanquam ei diceretur? Sicut scriptum est, inquit, Habitabo in eis. Si tibi aliquis magnus patronus diceret, Habitabo apud te, quid faceres? Cum angusta domus esset, procul dubio turbareris, omnino terrereris, optares ne fieret. Nolles enim esse in angustiis recipiens magnum, cuius adventui domus tua paupercula non sufficeret. Noli timere adventum Dei tui, noli timere affectum Dei tui: non te angustat, cum venerit; imo veniendo dilatabit te. Nam ut scias, quoniam dilatabit te, non solum adventum suum promisit, Habitabo in eis: sed ipsam etiam latitudinem, addendo, Et deambulabo [II Cor. VI, 16]. Latitudinem istam, si diligis, vides. Timor tormentum habet, ergo angustias habet: ac per hoc amor latitudinem habet. Vide latitudinem charitatis: Quoniam charitas Dei diffusa est, inquit, in cordibus nostris [Rom. V, 5]. |
8 | [Dilatatio cordis ex charitate, quae et arrha dicitur et pignus. Arrha et pignus quo differant.] Sed tu ei quaerebas locum. Ipse inhabitator dilatet: Diffusa est enim charitas in cordibus nostris, non tamen ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Si diffusa est charitas in cordibus nostris, et Deus charitas est [I Ioan. IV, 8]; ecce iam ex quantulocumque pignore deambulat Deus in nobis. Pignus enim accepimus. Quid illud est, cuius pignus tale est? Quanquam melius habent codices, qui habent arrham, quam qui habent pignus. Eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arrham et pignus. Pignus enim quando datur, cum datum fuerit propter quod pignus datum est, pignus aufertur. Iam multos vestrum intellexisse non dubito. Non video, sed ex collocutione, quia loquimini ad alterutrum, sentio eos qui intellexerunt, velle exponere iis qui nondum intellexerunt. Ergo planius aliquanto dicam, ut ad omnes perveniat. Accipis, verbi gratia, codicem ab amico tuo; ut tibi det, das aliquod pignus: cum reddideris quod accepisti, propter quod pignus posuisti, ille quod reddideris habebit, tu pignus recipies: non enim habebit ambas res. |
9 | [Charitas verius arrha quam pignus dicitur.] Quid ergo, fratres? Si charitatem modo Deus tanquam pignus dedit per Spiritum sanctum suum, cum rem ipsam reddiderit, qua promissa pignus dedit , auferendum est nobis pignus? Absit. Sed quod dedit, hoc implebit. Ergo melius arrha quam pignus. Aliquando enim pretium, verbi gratia, praeparas dare pro ea re quam tenes bonae fidei contractu, de ipso pretio das aliquid; et erit arrha, non pignus; quod sit complendum, non quod auferendum. Iam ergo intellige. Si invenio dilectorem, habet arrham, et ex arrha desiderat plenitudinem. Arrham ipsam consideret: hoc enim complebitur, unde arrha data est. Ipsam cogitet, ipsam apud se discutiat, ipsam inspiciat, ipsam de plenitudine illa quam non videt, interroget: ne forte aliud in plenitudine desideret, quam est in eo quod accepit. Forte Deus aurum daturus est, auri plenitudinem completurus, et de auro arrham dedit. Metuendum est ne tu pro auro plumbum desideres. Aspice ergo arrham; si tibi potuero suadere ut aspicias: Deus charitas est. |
10 | [Fons charitatis summum bonum.] Inde habemus aliquid, inde adspersi sumus, inde irrorati. Cuius ros talis est, qualis fons? Rore isto aspersus, sed flagrans in fontem, dic Deo tuo: Quoniam apud te est fons vitae. In rore isto natum est desiderium, in fonte satiaberis. Ibi est quod sufficit nobis. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Quid desideramus pro magno ea Dei beneficia, quae donat et bestiis? Beneficia quidem ipsius sunt, quis dubitat? A quo salus vel minima, nisi ab illo de quo dictum est, Domini est salus [Psal. III, 9]. |
11 | [Bona piis propria.] Sed ait idem ipse psalmus, Homines et iumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus [Psal. XXXV, 10, 8, 7]. Tam multiplicem misericordiam habes , ut non tantum ad homines, verum etiam ad iumenta perveniat. Tanta praevales misericordia, ut facias solem tuum oriri super bonos et malos, et pluas super iustos et iniustos [Matth. V, 45]. Nihilne peculiare a te sancti tui, nihil proprium pius accipit, quod impius non accipiat? Plane accipit: audi quod sequitur. Iam enim dixerat, Homines et iumenta salvos facies, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: adiunxit et ait, Filii autem hominum. Quid ergo paulo ante dixisti? Homines non erant filii hominum? Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine: filii autem hominum. Quid ergo? filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Hoc non cum iumentis. Quare ergo isti et illi homines? Annon etiam homines filii hominum? Profecto et homines filii hominum. Unde igitur ista distinctio, nisi quia est homo qui non erat filius hominis? Homo non filius hominis, Adam: homo filius hominis, Christus. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 22]. Quaerunt salutem cum iumentis qui moriuntur, et non victuri moriuntur: et non quaerunt salutem cum filiis hominum, ut nunquam moriantur? Eliquata est ista distinctio. Illi pertinent ad homines, isti filii hominum ad Filium nominis. |
12 | [Homines et filii hominum unde distincti.] Quid ergo sequitur? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Ecce spero, ecce spes: sed quae videtur, non est spes [Rom. VIII, 24]. Futura ergo quae promittuntur, inebriabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Timeo ne forte quemadmodum paulo ante membra corporis quaerebat in Deo, sic in eius ebrietate cogitet satietatem, non ineffabilium bonorum, sed crapulam carnalium conviviorum. Dicamus tamen, cogitet quod potest, si maiora non potest, non recedat de sinu, tamen crescat . Sequamur, et qui possumus, quantum possumus , spiritualiter delectemur. Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quo vino? quo musto? qua unda? quo melle? quo nectare? Quaeris quo? Quoniam apud te est fons vitae [Psal. XXX V, 7-10]. Bibe, si potes, vitam. Conscientiam para, non gulam; mentem, non ventrem. Si audisti, si intellexisti; si dilexisti, quantum potuisti, iam inde bibisti . |
13 | [Charitas amatur, nec tamen sentitur.] Attende quid biberis. Charitatem bibisti. Si nosti illam, Deus charitas est [I Ioan. IV, 8]. Si ergo charitatem bibisti, dic mihi in quo loco bibisti. Si nosti illam, si vidisti illam, si amas, unde amas? Quidquid enim bene amas, charitate amas. Quomodo autem charitate? Aut quid amas, qui charitatem amas ? Venit ad te, et nosti eam, et vides eam: et non in loco videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, ut vehementius ametur; nec auditur affatu; et quando ad te venit, non sentiebatur incessu. Numquid deambulantis in corde tuo aliquando plantas sensisti charitatis? Quid ergo est? Cuius hoc est, quod iam est in te, et non capitur a te? Sic disce amare Deum. |
14 | [Deus quomodo hic Moysi apparuit.] Sed deambulavit in paradiso [Gen. III, 8], sed visus est ad ilicem Mambre (Ib. XVIII, 1), sed locutus est cum Moyse in monte Sina os ad os. Et quid inde? Ecce qui videtur in loco, non sentitur incessu. Vis audire ipsum Moysen, ne mihi quamvis nutrire cupienti inquietus infans taedium facias? Visne ergo audire ipsum Moysen? Certe loquebatur et Deo os ad os. Cui ergo dicebat, nisi ipsi cum quo loquebatur, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi te ipsum [Exod. XXXIII, 11, 13]? Loquitur cum ipso os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum, et dicit ei, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi te ipsum manifeste. Quid videbat, et quid sciebat ? Si non erat ipse, quomodo ei dicitur, Ostende mihi te ipsum? Non possumus dicere quod non erat ipse. Si non esset ipse, hoc ei diceret, Ostende mihi Deum. Cum dicit ergo, Ostende mihi te ipsum, manifestat quod ipse erat, quem sibi volebat ostendi. Loquebatur et cum eo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum. Vis ergo audire? Si capis, Deus Moysi apparebat latens. Si enim non appareret, non esset cum quo os ad os loquens diceret, Ostende mihi temetipsum. Si autem non lateret, non adhuc quaereret videre eumdem ipsum. Si ergo capis, si intelligis, potest hic Deus simul apparere et latere; apparere specie, latere natura. |
15 | [Deus absque sui mutatione apparuit ea specie qua voluit.] Hoc si, ut potuisti, intellexisti; vide ne subintret tibi, quod Deus ut appareat, in quam vult speciem naturam suam convertit. Incommutabilis est Deus, non tantum Pater, sed Pater et Filius et Spiritus sanctus. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Ipsum Verbum Deus incommutabilis est, sicut Deus apud quem est Deus. Nihil in ulla persona cogites detrimenti, nihil commutationis. Deus enim pater luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio [Iacobi II, 17]. Si ergo incommutabilis est, inquis, quid est illa species, in qua ut voluit, cui voluit, apparuit, deambulando, sonando, vel se etiam ipsis carnalibus oculis exhibendo? Quaeris a me quid sit, unde faciat Deus praesentiam sui; quasi iam explicare possim unde fecerit mundum, unde fecerit coelum, unde fecerit terram, unde fecerit te. Iam video, respondes, De limo. Ecce te de limo: unde limum? Respondes, De terra. Sed, puto, non de illa terra quam alter fecit; sed de illa terra quam fecit qui fecit coelum et terram. Unde ergo et ipsa terra? Dixit, et facta sunt [Psal. CXLVIII, 5]. Bene, optime respondes, agnoscis: Dixit, et facta sunt: nihil plus quaero. Sed quomodo cum tu dicis, Dixit, et facta sunt; ego nihil plus quaero: sic nec tu plus quaeras, cum dico, Voluit, et apparuit. |
16 | [Deus a filiis videbitur sicuti est.] Apparuit, sicut congruum iudicabat; latuit, sicut erat. Verus affectus non videtur, non videtur amor, non videtur dilectio. De illo pignore in id aestuet , in quod aestuabat et Moyses, qui ei quem videbat, dicebat, Ostende mihi temetipsum. Si hoc ergo quaerimus, filii ipsius sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Non sicut visus est ad ilicem Mambre, non sicut visus est Moysi, ut adhuc ei dicamus, Ostende nobis temetipsum: sed videbimus eum sicuti est. Quo merito? Quia filii Dei sumus. Et hoc non ex nostris meritis, sed gratia illius misericordiae. Pluviam enim voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, non de se praesumendo videre quod non videt, sed credendo quod videre desiderat: tu vero perfecisti eam [Psal. LXVII, 10]. Perfecta ergo haereditas eius et filii eius, videbimus eum sicuti est. |
17 | [Pacifici filii Dei.] Sed de filiis quid dixit Dominus? Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur [Matth. V, 9]. Ergo de tam abditis difficillimisque quaestionibus, si quid minus intelligimus, pacifice requiramus. Non infletur alter pro altero adversus alterum [I Cor. IV, 6]. Nam si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt; non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica [Iacobi III, 14, 15]. Filii ergo Dei sumus; et agnoscimus quod eius filii sumus, nec agnoscimur, nisi pacifici fuerimus. Nam unde videamus Deum non habebimus, si contendendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus. |
18 | [Deus nonnisi a pacificis videbitur.] Attende quid dicat, cur timens et tremens loquor . Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum [Hebr. XII, 14]. Quomodo terruit amatores? Non terruit nisi amatores. Numquid dixit, Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, quam qui non habuerit, in ignem mittetur, aeterno igne cruciabitur, infatigabilibus tortoribus dabitur? Et vera sunt, et haec non dixit. Amatorem te voluit esse boni, non formidatorem mali: et ex eo ipso quod desiderabas, inde te terruit. Deum videbis : propterea contemnis, propterea rixas, propterea turbas moves. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum. Quam stulti essent duo volentes videre solem oriturum, si contenderent inter se, qua parte oriturus esset, et quomodo videri posset, et nata inter se controversia litigarent, litigando se caederent, caedendo oculos suos exstinguerent, ut illum ortum videre non possent? Ergo ut Deum videre possimus, fide corda mundemus, charitate sanemus, pace firmemus: quia hoc ipsum unde invicem diligimus, iam ex illo est, quem videre desideramus. |