monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXI. De eo quod scriptum est in Psalmo LXIII, 11, Iucundabitur iustus in Domino. <<<     >>> SERMO XXIII. De versu 24 Psalmi LXXII, Tenuisti manum dexterae meae: et de visione Dei . Habitus in basilica Fausti.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXII[Collatus est ad cs. cl. t. Am. Er. Ulim. Par. Lov] [Note: Alias, de Tempore 109.]. De versu 3 Psalmi LXVII, Sicut deficit fumus, deficiant, etc. [De isto sermone Possidius in Indiculo, cap. 8, et Florus ad Rom. 8.].

1 [Propheta utens optantis figura, visionis suae certitudinem significat.] Audivimus, et contremuimus, quod in voce Psalmi est prophetatum. Ait enim: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Non dubito, fratres mei, quod omnium vestrum corda concussa sint, nec cuiusquam conscientia sub his verbis intrepida steterit. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Ac per hoc cum Scriptura dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei [Prov. XX, 9], quis non contremiscat, quis non pavibundus exsiliat? Quid ergo faciemus, aut quae spes nobis est? Neque enim frustra haec cantantur; aut vero cum haec dicit Propheta, optat ea hominibus, ac non potius ventura praevidet. In verbis quidem figura optantis apparet, sed intelligitur praescientia nuntiantis. Sicut enim quaedam in Scriptura Prophetarum tanquam in praeteritum facta narrantur, cum futura praedicantur: ita quaedam tanquam voto dicuntur optantis; sed qui recte intelligunt quod audiunt, visionem praenuntiantis agnoscunt. Longe autem ante nativitatem Dominicae incarnationis, isti Psalmi dicti atque conscripti sunt. Non ante Deum Christum, sed ante natum ex virgine Maria Christum. Nam profecto pater Abraham longe ante David regem, cuius tempore hi Psalmi cantati sunt, fuit. Dominus autem dixit, Ante Abraham ego sum [Ioan. VIII, 58]. Ipse enim est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia: sed ipse implens Prophetas, in carne se esse venturum per eos praedixit. Ad eius autem incarnationem pertinet passio. Neque enim potuit pati illa quae in Evangelio scripta sunt, nisi in carne mortali et passibili, quam gerebat. Et ibi utique legitur, quemadmodum Domino crucifixo hi qui crucifixerunt eum, vestimenta eius diviserunt sibi, et cum invenissent in eis tunicam desuper textam, noluerunt eam conscindere, sed sortem super eam miserunt; ut ad quem perveniret, integra perveniret [Id. XIX, 23, 24]: qua significabatur charitas, quae dividi non potest. Haec ergo cum in Evangelio iam facta narrentur, longe ante multos annos in Psalmo cum futura praenuntiarentur, tanquam gesta et transacta cantata sunt. Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem [Psal. XXI, 17-19]. Omnia tanquam praeterita dicuntur, et futura praedicuntur. Sicut ergo in verbis praeteriti temporis futura facta significantur; sic in figura optantis praenuntiantis mens intelligenda est. Sic et de Iuda Domini traditore, tanquam optat ei propheta, quod venturum esse praedicit. Et de ipsis Iudaeis, Fiat, inquit, mensa eorum in laqueum, et in venationem, et in scandalum [Psal. LXVIII, 23]. Quod de his praedictum esse sine dubitatione exponit: sicut de Iuda quae sub eadem figura praenuntiata sunt, apostolus Petrus commemorat [Act. I, 20].
2 [In figura Prophetae optantis, intelligenda divini decreti approbatio.] Nec sine causa ea quae futura sunt [Sic legendum ex auctoritate Ms. cs. [Nec sine causa et quae futura sunt.]], tanquam transacta dicuntur. Deo enim sic certa sunt, ut iam pro factis habeantur; et tanquam optans videtur dicere Propheta, quod certum praevidet esse venturum: nihil aliud, quantum mihi videtur, ostendens, nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobilemque constituit. Et ideo in Actibus Apostolorum, cum quidam propheta, nomine Agabus, praediceret apostolum Paulum in Ierusalem a Iudaeis multa esse passurum, et usque ad vincula perventurum, cum hoc audito fratres revocare et retinere vellent, ne illuc pergeret: Quid facitis, inquit, conturbantes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini nostri Iesu Christi [Act. XXI, 13, 14]. Atque ita cum viderent fratres immobilem viri ad omnia perferenda constantiam, dixerunt, Fiat Domini voluntas. Numquid ergo quia dixerunt, Fiat voluntas Dei, optaverunt Apostolo, ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? Sic et Propheta cum dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, videt hoc certissime peccatoribus imminere, et placet ei quod Deus statuit, ne Deo ipse displiceat.
3 [Quibus modis Deus ad poenitentiam sollicitat. Flagellum Dei, admonitio nostra est. Poenitentia infructuosa, et fructuosa.] Quid ergo faciemus, fratres, nisi, ut, dum tempus est, vitam mutemus, et facta nostra, si qua mala sunt, corrigamus? Ut quod sine ulla dubitatione venturum est peccatoribus, nos non inveniat super quos veniat: non quia non erimus, sed ut non tales inveniat, qualibus venturum esse praedictum est. Propterea se iudex venturum minatur, ut non inveniat quos puniat, cum venerit. Propterea illud cantant Prophetae, ut corrigamur. Si damnare vellet, taceret. Nemo volens ferire dicit, Observa. Totum, fratres, quod audivimus per Scripturas, vox est Dei dicentis, Observa. Et totum quod patimur, tribulationes in hac vita, flagellum Dei est corrigere volentis, ne damnet in fine. Quasi dura sunt, molesta sunt, horrent quando narrantur, quae quisque gravia valde patitur in hac vita: in comparatione autem aeterni ignis non parva, sed nulla sunt. Sive ergo nos flagellemur, sive cum alii flagellantur admonemur a Domino. Omnia ista, fratres, quae in hac vita infliguntur a Domino, admonitiones sunt et stimuli correctionis nostrae. Veniet autem ignis aeternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Tunc acturi sunt quidam poenitentiam. Nam scriptum est in libro quodam Sapientiae: Dicent intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia? et quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa, tanquam umbra [Sap. V, 3, 8, 9]. Erit enim ibi poenitentia, sed infructuosa: erit ibi poenitentia, sed dolorem habens, medicinam non habens. Nunc est fructuosa poenitentia, quando correctio libera. Poeniteat te ad vocem Scripturae. Nam ad vocem praesentis iudicis, sine causa poenitebit te. Tunc iam ille sententiam dicturus est: et non erit quod reprehendas, quando sententiam dicturus est. Non enim tacuit ante sententiam. Non enim te distulit, nisi ut corrigeres te: quandoquidem latroni in cruce pendenti se mutare permisit. Tunc enim latro pendens cum Domino, credidit in Christum [Luc. XXIII, 40-43], quando de illo discipuli titubaverunt. Contempserunt Iudaei mortuos suscitantem, non contempsit latro secum in cruce pendentem. Non est ergo quod in fine dicatur Domino, Non me permisisti bene vivere; aut, dilationem correctionis non mihi dedisti; aut, non ostendisti quid appeterem, quid vitarem. Videte quia non tacet, videte quia differt, videte quia blanditur, hortatur, minatur. Constituit verbum suum in sublimitate; per totum mundum recitatur universo humano generi. Non est qui iam dicat, Nescivi, non audivi. Impletur quod dictum est in Psalmo, Nec est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Modo ergo calor eius in verbo eius est: mutare modo a calore eius, et non deflues sicut cera ab igne eius.
4 [Iudicii futuri fides tot aliis praedictionibus impletis firmatur. Martyrum sanguis, semen.] Nam illud, fratres mei, venturum est aliquando, quod modo rident impii, quod modo contemnunt derisores, quod putant falso cantari; aliquando venturum est. Si non venerunt tanta, quanta praedicta sunt [Codex cs., Si non venerunt tanta quae praedicta sunt.]; desperemus et illud aliquando venturum: si autem omnia quae de Ecclesia futura praenuntiata sunt, iam videmus exhibita, et caecorum etiam oculos feriunt; quid dubitamus etiam illa ventura? Quando dicebatur Ecclesia Christi futura per totum orbem terrarum, dicebatur a paucis, et ridebatur a multis. Modo iam impletum est, quod tanto ante praedictum est: diffusa est Ecclesia per totum orbem terrarum. Ante millia annorum [Idem codex cs., ante multa millia annorum.] promissum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes [Gen. XXII, 18]. Venit Christus ex semine Abrahae, benedictae sunt in Christo iam omnes gentes. Praedicta sunt schismata, et haereses futurae: videmus illa. Praedictae sunt persecutiones: factae sunt a regibus colentibus idola. Pro ipsis idolis adversus nomen Christi repleta est terra martyribus. Sparsum est semen sanguinis, surrexit seges Ecclesiae. Nec frustra oravit Ecclesia pro inimicis suis: crediderunt et qui persequebantur. Praedictum est etiam quia ipsa idola evertenda essent per nomen Christi: nam et hoc invenimus in Scripturis. Ante paucos annos Christiani illa legebant, et non videbant; adhuc futura illa exspectabant, et sic abierunt: non illa viderunt, sed tamen credentes quod futura essent, cum fide abierunt ad Dominum: nostris temporibus etiam ipsa cernuntur. Omnia quae ante praedicta sunt de Ecclesia, videmus impleta: solus dies iudicii non est venturus? Ipse solus praenuntiatur, et non veniet? Usque adeo sumus duri et lapidei cordis, ut legamus Scripturas, et videamus omnia prorsus ad litteram evenisse quae scripta sunt, et de his quae remanent desperemus? Quantum est enim quod remanet, ad ea quae iam nobis exhibita videmus? Tam plura Deus ostendit, et de residuo nos fraudaturus est? Veniet iudicium redditurum pro meritis, bonis bona, malis mala. Boni simus, et securi iudicem exspectemus.
5 [Deus et iustus et misericors.] Fratres mei, maxime nunc dicentem me audite. Nolo tecum computare praeterita: ab hodierno die te muta, cras te alterum inveniat. Nos autem perversitate nostra sic volumus Deum misericordem, ut non sit iustus. Alii rursus quasi praefidentes de iustitia sua, sic volunt iustum, ut nolint misericordem. Utrumque se exhibet Deus, utrumque praestat; nec misericordia eius praescribit iustitiae, nec iustitia eius aufert misericordiam. Misericors et iustus est. Unde misericordem probamus? Parcit modo peccatoribus, dat veniam confitentibus. Unde probamus quod iustus est? Quia venturus est dies iudicii, quem modo differt, non aufert; et cum venerit, redditurus est pro meritis. An hoc vultis ut reddatur aversis, quod reddetur conversis? Fratres, iustum videtur vobis, ut ibi ponatur Iudas, ubi positus est Petrus? Et ipse ibi poneretur, si se correxisset. Sed de venia desperans, potius sibi collum ligavit, quam Regis clementiam supplicavit.
6 [Mutato reo iudex mutatur.] Itaque, fratres, sicut dicere coeperam, non est unde reprehendamus Deum. Quid contra illum dicamus, non erit, cum venerit iudicare. Cogitet unusquisque peccata sua, et modo illa emendet, cum tempus est. Sit fructuosus dolor, non sit sterilis poenitudo. Tanquam hoc dicit Deus: Ecce indicavi sententiam, sed nondum protuli; praedixi, non fixi. Quid times, quia dixi, Si mutaris, mutatur? Nam scriptum est quod poeniteat Deum [Gen. VI, 6]. Numquid quomodo hominem, sic poenitet Deum? Nam dictum est, Si poenituerit vos de peccatis vestris, poenitebit et me de omnibus malis quae facturus eram vobis [Ierem. XVIII, 8]. Numquid quasi errantem poenitet Deum? Sed poenitentia dicitur in Deo mutatio sententiae. Non est iniqua, sed iusta. Quare iusta? Mutatus est reus, mutavit iudex sententiam. Noli terreri. Sententia mutata est, non iustitia. Iustitia integra manet: quia mutato debet parcere qui iustus est. Quomodo pertinaci non parcit, sic mutato parcit. Ipse rex est indulgentiae, qui dator est legis. Misit legem, venit cum indulgentia. Reum te fecerat lex, absolvit te qui dedit legem. Imo non absolvit: nam absolvere est innocentem iudicare: donat potius peccata converso. Omnes enim sunt rei, qui peccatis suis involuti sunt. Nemo se optet absolvi: omnes veniam deprecemur. Venia vero datur mutato: et erimus securi, cum audierimus, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
7 [Peccator pereat, ne homo pereat.] Certe, fratres, modo pereant peccatores, et non pereunt peccatores. Si incipiant iuste vivere, peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. Homo peccator, duo nomina sunt: homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. In his duobus nominibus intelligimus quia unum horum Deus fecit, alterum horum homo fecit. Hominem enim Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit. Quid ergo contremiscis, quando tibi dicit Deus, Pereant peccatores a facie mea? Hoc tibi dicit Deus: Pereat in te quod tu fecisti, et servo quod ego feci. Et modo ardet ignis in calore verbi, res est in fervore Spiritus sancti, sicut diximus iamdudum, quia scriptum est in alio psalmo, Nec est qui se abscondat a calore eius. Spiritum autem sanctum esse calorem dicit Apostolus, Spiritu ferventes [Rom. XII, 11]. Ergo pro facie Dei, tibi pone interim Scripturam Dei: liquesce ab illa; poeniteat te, cum audis haec de peccatis tuis. Cum autem te poenitet, et cum te ipsum excrucias sub calore verbi, cum etiam lacrymae currunt, nonne cerae tabescenti, et tanquam in lacrymas currenti similis inveniris? Modo ergo fac quod in posterum times, et non habebis quod in posterum timeas: tantum non sicut fumus deficias [Sic textus ad codicem cs. restitutus est. [Et non habebis quod in posterum timeas. Tantum non sicut fumus deficiant. Nam, etc.]].
8 [Sicut fumus deficiunt, qui peccata sua defendunt.] Nam utrumque habes ibi positum: forte non sine causa, quia est etiam distantia peccatorum. In ipso uno verbo utrumque posuit Psalmus: Sicut deficit fumus, deficiant; et sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Qui sunt, qui sicut fumus deficiunt? Qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed defendentes? Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se, extollit se tanquam in coelum: sed quanto fit superior, tanto facilius evanescit et disperit. Rursus considerate quod dixi. Solidior est fumus igni proximus, et terrae proximus; nondum sic evanuit, nondum sic est dispersus in ventos: tanto autem attenuatur, evanescit, et disperit, quanto se multum extulerit [Haec ad eumdem Ms. cs. emendavimus. [Quando autem attenuatur, evanescit et disperit, quando se multum extulerit.]]. Quia ergo superbus sic se erigit contra Deum, quomodo fumus contra coelum; restat ut ita deficiat, et tanquam in ventos suae vanitatis elatione dissipatus intereat; quemadmodum disperit fumus elatus, tumida, non solida magnitudine inflatus. Sic est enim fumus: vides magnam molem; habes quasi quod videas, et non habes quod teneas. Talem ergo poenam, fratres, ante omnia detestamini, nec defendatis peccata vestra: et si adhuc facitis, nolite defendere. Subdite vos Deo, et sic tundite pectora vestra, ut et ipsa quae remanserunt, non fiant. Conamini non facere, et si fieri potest, nulla facite: si autem fieri non potest ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. Erit enim respectus misericordiae ipsius, ut te conante omnia perimere, et quantum adiuverit perimente, de reliquis quae tibi restant in itinere invento et in conatu comprehenso, facile ignoscat: tantum proficere affecta, non deficere. Si non te invenit dies ultimus victorem, inveniat vel pugnantem, non captum et addictum.
9 [Misericordia Dei, quanta erga hominem.] Est autem misericordia Dei abundantissima [Idem liber cs. [Est autem misericordia abundantissima.]], et larga eius benevolentia, qui nos sanguine Filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creavit. Sed quia nos nihil fieri voluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa irae facti sumus: placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto pretio; dedit pro nobis sanguinem Unici sui innocenter nati, innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio redemit, non vult perire quos emit. Non emit quos perdat: sed emit quos vivificet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec tamen nobis tantum de ipsius misericordia blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata nostra; nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam, ut ei coniungatur iniquitas. Numquid enim et eos qui nihil egerunt, quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata sua, ibi constituturus est, ubi constituit sanctos martyres [Ita codex cs. [Ibi constitutur us est, ubi constituit sanctos Apostolos.]], ubi constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas, et fideles suos bene de se meritos, sibi servientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, eleemosynas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? Talis est enim via iustorum, talis est via sanctorum tenentium Deum Patrem, tenentium Ecclesiam matrem [Florus hoc loco addit, cum utrique fideliter adhaerent.], nec illum parentem, nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis viventes, et ad haereditatem aeternam properantes, non laeso patre, non laesa matre, datur unicuique haereditas.
10 [Duo parentes ad vitam, et duo ad mortem.] Quia duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva; parentes qui nos genuerunt ad vitam, Christus est et Ecclesia. Et pater meus qui me genuit ad mortem, Adam mihi fuit; et mater mea Eva mihi fuit. Nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem Dei; quia et istud munus non est alterius, sed Dei: et tamen, fratres, quomodo nati sumus? Certe ut moriamur. Praecessores genuerunt sibi successores: numquid genuerunt sibi cum quibus hic semper vivant? Sed tanquam decessuri, qui illis succederent, genuerunt sibi. Deus autem pater et mater Ecclesia, non ad hoc generant: generant autem ad vitam aeternam, quia et ipsi aeterni sunt. Et habemus haereditatem promissam a Christo vitam aeternam. Secundum quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14], nutritus crevit, passus, mortuus et resuscitatus accepit haereditatem regnum coelorum. In ipso homine accepit resurrectionem et vitam aeternam, in ipso homine accepit: in Verbo autem non accepit; quia incommutabiliter manet ab aeterno in aeternum. Quia ergo accepit resurrectionem et vitam aeternam caro illa, quae resurrexit et vivificata ascendit in coelum, hoc nobis promissum est. Ipsam haereditatem exspectamus, vitam aeternam. Adhuc enim non totum corpus accepit; quia caput in coelo est, membra adhuc in terra sunt: nec caput solum accepturum est haereditatem, et corpus relinquetur: totus Christus accepturus est haereditatem; totus secundum hominem, id est caput et corpus. Membra ergo Christi sumus, speremus haereditatem: quia cum omnia ista transierint, hoc bonum accepturi sumus quod non transibit, et hoc malum evasuri quod non transibit; aeterna sunt enim utraque. Non enim aliquid aeternum promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis [Cisterciensis codex. [Non enim aliquid non aeternumt promisi suis et aliquid temporale minatus est impiis.]]. Quomodo vitam, beatitudinem, regnum, haereditatem sempiternam sine fine promisit sanctis; sic ignem aeternum minatus est impiis. Si quod promisit nondum amamus, saltem quod minatus est timeamus.
Augustinus HOME

bke16.116v bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XXI. De eo quod scriptum est in Psalmo LXIII, 11, Iucundabitur iustus in Domino. <<<     >>> SERMO XXIII. De versu 24 Psalmi LXXII, Tenuisti manum dexterae meae: et de visione Dei . Habitus in basilica Fausti.
monumenta.ch > Augustinus > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik