Augustinus, Sermones, 10, SERMO XXI. De eo quod scriptum est in Psalmo LXIII, 11, Iucundabitur iustus in Domino.
1 | [Iucunditas piorum in Deo etiam in hac vita. Iucundabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.] Hoc certe voce et ore cantamus. Haec verba Domino dixit et conscientia et lingua christiana, Iucundabitur iustus in Domino, non in saeculo. Lux orta est iusto, dicit alibi, et rectis corde iucunditas [Psal. XCVI, 11]. Quaerens unde iucunditas, hic audis, Iucundabitur iustus in Domino. Lux orta est iusto, dicit alibi; et alibi, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui [Psal. XXXVI, 4]. Quid nobis indicitur? quid donatur? quid iubetur? quid datur? Ut iucundemur in Domino. Quis iucundabitur in ea re quam non videt? An forte videmus Dominum? Hoc in promissione detinemus: nunc autem per fidem ambulamus, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem, non per speciem [II Cor. V, 6, 7]. Tunc ad speciem veniemus, quando implebitur quod item Ioannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quando eum videbimus sicuti est [I Ioan. III, 2]. Tunc ergo magna et perfecta iucunditas, et tunc plenum gaudium, ubi iam non spes lactat, sed res nutrit. Tamen etiam nunc, antequam res ipsa veniat nobis, antequam nos ad rem ipsam veniamus, iucundemur in Domino. Neque enim parvam iucunditatem habet spes, cuius postea erit res. Et in istis temporalibus rebus, in iucunditate, non Domini, sed saeculi, nonnulli multa amant , et ad ea quae amant, nondum pervenerunt: et tamen ardor in spe currit, rem nondum tenet. Verbi gratia, amas pecuniam; non amares, si non sperares: amas uxorem, non ductam, sed adhuc ducendam; et forte ducenda amatur, ducta odio habebitur. Quare hoc? Quia talis non apparuit ducta, qualis ab animo pingebatur ducenda. Deus autem non vilescit praesens, amatur absens. Quantumcumque enim sibi humana mens exaggeraverit bonum quod Deus est, minus agit, et valde infra est; et necesse est plus inveniat adeptio, quam formabat cogitatio. Plus ergo amabimus cum viderimus, si potuerimus amare et antequam videremus. Modo ergo in spe amamus. Ideo iucundabitur, inquit, iustus in Domino. Et continuo, quia nondum videt, et speravit in eo. |
2 | [Deo nunc propinquamus humilitate et charitate.] Habemus tamen primitias Spiritus, et aliunde fortasse, ei quem diligimus, propinquamus; et quod avide manducaturi et bibituri sumus, nunc, etsi renuiter, praelambimus atque gustamus. Unde hoc probamus? Neque enim Deus, quem iubemur diligere, in quo iubemur iucundari, aurum est, aut argentum est, aut terra est, aut coelum est, aut lux ista solis est, aut quidquid de coelo fulget, aut quidquid de terra resplendet luce perfusum. Nullum corpus est Deus, spiritus est. Ideo, inquit, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare [Ioan. IV, 22]. Non in loco aliquo corporis, quia non est corpus: non tanquam in monte excelso, ut per altitudinem montis putes te propinquare Deo. Excelsus quidem est Dominus, sed humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit [Psal. CXXXVII, 6]; humilia non longe. Certe excelsus est, et utique, si excelsa a longe cognoscit, humilia longinquius debet advertere. Si ab excelsis celsitudine sua longinquus est, ut ea a longe cognoscat; quanto magis, ait aliquis, ab humilibus eius longe celsitudo secessit? Non ita est. Excelsus est enim Deus, et humilia respicit. Quomodo ea respicit? Prope est Dominus omnibus his qui obtriverunt cor [Psal. XXXIII, 19]. Noli ergo quaerere montem altum, unde tibi vicinior esse videaris. Si extollis te, longe secedit a te: si humilias te, inclinat se ad te. Publicanus de longe stabat, et ideo Deus illi facilius propinquabat: nec oculos levare audebat ad coelum [Luc. XVIII, 13], et iam secum habebat qui fecerat coelum. Unde ergo iucundamur in Domino, si a nobis tam longe est Dominus? Ut non sit longe, et ut longe sit, tu facis. Ama, et propinquabit: ama, et habitabit. Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis [Philipp. IV, 5 ] [et 6]. Vis videre quam si amaveris tecum sit? Deus charitas est [I Ioan. IV, 8]. Quid longe lateque volitant phantasmata cogitationis tuae, et dicis tibi, Putas quid est Deus? putas qualis est Deus? Quidquid finxeris, non est: quidquid cogitatione comprehenderis, non est. Si enim ipse esset, cogitatione comprehendi non posset. Sed ut aliquid gustu accipias, Deus charitas est. Dicturus es mihi, Putas quid est charitas? Charitas est qua diligimus. Quid diligimus? Ineffabile bonum, bonum beneficum , bonum bonorum omnium creatorem. Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat. Non peccatum dico: nam peccatum solum ab illo non habes. Excepto peccato, ab illo habes quidquid aliud habes. |
3 | [Peccatum ipsum non amatur, sed ipse inordinatus amor creaturae est peccatum.] Non ergo, quod dixi, Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat, peccatum intelligas, et dicas: Ecce delectat me peccatum; numquid a Deo habeo peccatum? Vide primo ne forte non te delectet peccatum, sed aliud te delectet, ubi facias peccatum. Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum, contra licitum, contra ipsius Creatoris legem et voluntatem amando creaturam peccas. Non ipsum peccatum amas: sed male amando quod amas, illaquearis peccato. Escam in reti appetis, et nesciens peccato vesceris; idemque sic defendis: Si peccatum est multum bibere, quare vinum instituit Dominus? Si peccatum est aurum amare, amator sum auri, non Creatoris: Creator auri Deus est; quare creavit quod amare malum est? Sic caetera quae amas male, in quibus est omnis luxuria, ubi committuntur multa flagitia: attende, inspice, considera, quia omnis creatura Dei bona est, et illic peccatum non est, nisi quia male uteris. Hoc ergo audi, o homo. Dicis, quare Deus instituit quod me amare prohibet? Non ipse institueret, et non esset quod ego amarem; non institueret creaturam, quam me iubet non amare; et non esset quod amarem, et amando damnarer. Si vocem habere posset ipsa creatura, quam male amas quia nec te amas, responderet tibi: Nolles ut faceret me Deus, ne esset quod amares; nunc ergo vide quam iniquus sis, et in ipsis verbis tuis iniquissimus deprehendaris: velles ut Deus faceret te, qui est super te, et nolles faceret aliud bonum. Quod tibi fecit Deus, bonum est: sed alia sunt magna bona, alia parva bona; alia terrestria bona, alia spiritualia bona, alia temporalia bona: omnia tamen bona, quia bonus fecit bona. Ideo quodam in loco Scripturarum divinarum dicitur, Ordinate in me charitatem [Cant. II, 4]. Bonum aliquid te fecit Deus, sub se fecit aliquid inferius et sub te; sub alio es, super aliud es: noli relicto superiore bono, curvare te ad inferius bonum. Rectus esto, ut lauderis: quia laudabuntur omnes recti corde. Unde enim peccas, nisi quia inordinate tractas res quas in usum accepisti? Esto bene utens rebus inferioribus, et eris recte fruens bono superiore. |
4 | [In eos qui creaturam Deo praeponunt.] Nunc audi, et discute ipsas agnitiones tuas: et interroga te qui tractas, et res quas tractas. Ecce si in negotio tuo argentum praeponas auro, si plumbum argento, si pulverem plumbo; nonne ab omnibus sociis tuis, si forte negotiator es, dementissimus iudicaberis, et ab eorum societate seduceris, dicerisque damnosus, et forte etiam toto capite sanandus? Quid aliud enim dicerent omnes socii tui, cum dixeris: Carius est argentum auro, aut melius est argentum auro? Nonne haec clamabunt: Insane, deciperis; quid pateris, quando praeponis argentum auro? Et nemo tibi dicet: Quid pateris, quando praeponis aurum Deo? Quomodo, inquit, praepono aurum Deo? Si enim per quamdam dementiam praeposuero argentum auro, ideo demens dicor, quia de duabus speciebus, quas ambas video, quas ambas intueor, quas ambas manu contrecto, praepono viliorem cariori: aurum Deo quomodo praepono? aurum video, Deum non video. Nec hinc te excusabis. Quare amas argentum? Quia carum est, quia caro valet. Quare plus aurum? Quia carius est. Argentum carum, aurum carius: Deus ipsa charitas est. |
5 | [Fides ab omnibus, etsi forte non videtur, diligitur.] Ecce aliquid dicam muneris Dei, ut citius te convincam, quomodo praeponis aurum Deo; quamvis aurum videas, Deum non videas; et ideo tibi non videaris praeponere, quia velit nemo praeponere rem quam videt ei rei quam non videt. Ecce aliquid dico. Quid tibi videtur? fides argentum est? aurum est? nummus est? pecus est? terra est? coelum est? Nihil horum est, et tamen aliquid est. Non tantum aliquid est, sed magnum est aliquid. Interim non loquor de fide illa superiore, qua fidelis vocaris, accedens ad mensam Domini tui, respondens ex fide verba fidei: interim hanc submoveo paulisper. De illa fide loquar, quae vulgo etiam fides dicitur: non quam magnam tibi imperat Deus tuus, sed quam tu exigis a servo tuo. Ipsam dico, quia et ipsam imperat tibi Dominus tuus, ne cuiquam fraudem facias, fidem serves in negotio, fidem serves uxori in lecto. Et hanc tibi fidem imperat Deus tuus. Quid est fides ista? Certe eam non vides: si non vides, quare quando tibi frangitur clamas? Clamore tuo convinco quod videas. Dicebas: Quomodo aurum Deo praepono? aurum video, Deum non video. Ecce aurum vides, fidem non vides. An quod verius est, fidem vides; sed quando exigis, vides illam; quando de te exigitur, non vis eam videre? Apertis oculis clamas, Redde fidem quam promisisti: clausis oculis clamas, Nihil tibi promisi. In utroque oculos aperi. Inique, noli fidem, sed ipsam iniquitatem perdere: quod exigis redde. |
6 | [Fides in servo honoratur.] Servum tuum manumittendum manu ducis in Ecclesiam . Fit silentium, libellus tuus recitatur, aut fit desiderii tui prosecutio. Dicis te servum manumittere, quod tibi in omnibus servaverit fidem. Hoc diligis, hoc honoras, hoc donas praemio libertatis: quidquid potes, facis; facis liberum, quia non potes facere sempiternum. Deus tuus clamat ad te, et in servo tuo convincit te: dicit tibi in corde tuo, Duxisti servum tuum de domo tua ad domum meam; vis eum de domo mea liberum revocare in domum tuam: tu quare male servis in domo mea? Das illi quod potes; promitto tibi quod possum: tu facis liberum servantem tibi fidem; ego te facio sempiternum, si servaveris mihi fidem. Quid adhuc argumentaris contra me in animo tuo? Redde Domino tuo, quod laudas in servo tuo. An forte tibi tantum arrogas, ut te dignum putes, qui servum fidelem habeas, quem dicis, Comparavi; et ego non sum dignus, qui servum fidelem habeam, quem creavi? Haec tibi loquitur Dominus tuus intus, ubi non audit, nisi tu; et ipse tibi loquitur, qui vera loquitur. Quid enim hac locutione verius? Noli obsurdescere. Ecce fidem amas in servo tuo; certe non vides fidem: quare illam amas in altero, et totum quod dixi in altero, et in servo quem pecunia comparasti, non tamen quem creasti? Gemina necessitudine tecum agit Dominus tuus. Et creavit te, et comparavit te. Antequam esses, inquit tibi, feci te; cum ex te sub peccato venumdatus esses, redemi te. Ut manumittas servum tuum, frangis tabulas eius : Deus non frangit tabulas tuas. Tabulae tuae Evangelium sunt ubi est sanguis, quo comparatus es: manent, quoti die recitantur, admoneris conditionis tuae, comme moratur tibi pretium tuum. |
7 | [Fides Deo debita a servis emptis ipsius sanguine.] Si tibi servus tuus, quem manumittis, fidem non exhiberet, nec se manumissione tua dignum fidem servando faceret, et eum in aliquibus in domo tua fraudibus invenires, quid clamares? Male serve, fidem mihi non servas? Nescis quia emi te? nescis quia sanguinem meum pro te numeravi? Clamas quantum potes, et coelum invidiosis pulsas vocibus: Sanguinem meum pro te dedi, male serve. Et omnes qui audiunt: Verum dicit. Si tibi auderet respondere sic invehenti et clamanti ipse servus tuus, non erubesceres si tibi dicat: Quem, rogo te, sanguinem pro me dedisti? quando me emisti, nec saltem te phlebotomasti. Sed sanguinem tuum pecuniam tuam vocas. Tantum amas pecuniam tuam, ut eam appelles sanguinem tuum. De voce tua te convincit Dominus tuus. Vocas pecuniam tuam sanguinem tuum, et ideo exigis a servo tuo empto fidem, quia pro eo dedisti, non utique sanguinem, sed nummum, vel aurum: ego quid dederim, recolis. Tabulas tuas lege, si non recolis; lege pro te mortem Salvatoris, lanceam percussoris, pretium Redemptoris. Potest et homo vivens vena, ut dixi, percussa dare sanguinem suum, et tamen vivere: plus est quod tibi dicit Dominus tuus: non de me vivente sanguis expressus est, sanguine meo te emi; addo, Morte mea te emi. Quid habes quod dicas? Redde fidem Domino tuo, quam exigis a servo tuo. Vides aurum, vides et fidem: non exigeres, si non videres; non laudares, si non videres; non libertate donares, si non videres: sed aurum oculis carnis vides, fidem oculis cordis vides. Quanto meliores sunt cordis, tanto melius est quod vides oculis cordis. Tu autem huic fidei, quam tibi imperat Dominus tuus, praeponis aurum, et commendatum non reddis, et dicis, Nihil mihi dedisti: aut ei cui non commendasti, dicis, Redde quod tibi commendavi. Non das quod accepisti, repetis quod non dedisti. Ecce acquire, sic tolle, et exaggera tibi lutum. Quid premis , dicendo, Da, quod non commendasti; negando quod commendatum accepisti? Tolle, collige lucra damnosa: ecce arcam implesti, multum aurum acquisisti; arcam cordis discute, fidem perdidisti. |
8 | [Iucunditas in Deo, et in aeternis bonis quae dedit. Rectus corde qui laudat flagellum patris.] Redi ergo, si sensisti aliquid, si crubuisti, si quod pravum et curvum fuerat correxisti: redi, delectare in Domino, iucundare in Domino. Iucundare in iis quae iussit Dominus, ut iucunderis in Domino. Iucundare in fide, iucundare in spe, iucundare in charitate, iucundare in misericordia, iucundare in hospitalitate, iucundare in castitate. Haec omnia bona sunt, thesauri interioris hominis; gemmae, non arcae tuae, sed conscientiae tuae. His ama dives esse, quas divitias nec naufragio possis amittere; unde si nudus exieris, plenus eris. Sic enim exis et rectus corde, ut lauderis, non reprehendens Dominum tuum, si quid tibi acciderit in hoc saeculo, et laudans flagellum Patris, cuius exspectas haereditatem. Fuge sub manu emendantis. Non te avertas a disciplina, quia ille qui emendat te, errare non potest. Novit quid tecum faciat qui te fecit. An forte tam imperitum putas artificem tuum, ut sciret facere te, et obliviscatur quid tecum faciat? Antequam esses, de te cogitavit: nam nisi de te cogitasset, nunquam esses. Ergo de te cogitavit antequam esses, ut esses; et iam te existentem, manentem, viventem, sibi servientem contemnet, teque despiciet? Despexit, inquis: iam oravi, non me audivit. Quid, si hoc petebas, quod malo tuo accepisses, si accepisses? Ploravi ante illum, et non mihi dedit. O puer insensate, in quo plorasti? Ut acciperes felicitatem carnalem, felicitatem temporalem, felicitatem terrenam. Quid, si ista felicitas, quam exoptabas et petebas, et pro qua plorabas, praecipitaret te? Iamdudum loquebar de servo tuo, nunc similitudinem accipe de filio tuo. Plorat ante te filius tuus parvus, ut eum leves in equum tuum: numquid audis? numquid exaudis? Durus es, an potius misericors? Quid est, dic mihi, quo consilio facis? Certe hoc consilium est charitatis, quis dubitet? Cui grandi servas totam domum, parvulum plorantem non levas in equum . Omnia quae habes, et domum et quidquid in domo, et agrum et quidquid in agro, illi servas; et tamen in equum non levas parvulum plorantem. Ploret quantum vult, tota die ploret; non exaudis, et misericordia non exaudis, et si exaudires, crudelis esses. Vide ergo, cogita hoc tibi faciat Dominus tuus, quando petis incongrua, et non accipis. Forte enim te inopia erudiet, copia corrumpet. Quaeris tu copiam corruptionis, cum necessaria fortasse sit inopia eruditionis. Dimitte Deo tuo, qui scit quid det tibi, quid tollat tibi. Nam si det tibi quod male petis, forte iratus dat. Audi exempla de Lege. Israelitas concupiscentes concupiscentias ventris et gutturis, exaudivit iratus (Exodi XVI): Paulum dicentem, Tolle a me stimulum carnis, non exaudivit propitius [II Cor. XII, 7-9]. |
9 | [Delectatio piorum in Deo amissis terrenis rebus.] Ideo delectare in Domino, iucundare in Domino, non in saeculo. In Domino enim iucundabatur ille, qui cum perdidisset totam iucunditatem saeculi, remansit ei Dominus, in quo iucundaretur: remansit ei in ira simplex , perfecta et immutabilis iucunditas cordis eius. Quae habebat possidebat, non possidebatur; a Domino autem possidebatur: illa calcabat, ex illo pendebat: ille illis subtractis quae calcabat, haesit in illo in quo pendebat. Ecce enim quid sit in Domino iucundari. Dominus dedit, Dominus, vide iucunditatem, Dominus abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit; qui dedit, se obtulit; iucundatur in Domino. Ergo, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Quare displiceat servo id quod placuit Domino? Aurum, inquit, perdidi, familiam perdidi, pecora perdidi, quidquid habui perdidi: a quo habeo, non perdidi. Perdidi quod dederat; eum non perdidi, cuius ipse sum. Delectatio mea ipse, divitiae meae ipse. Sed quare? Quia non perversus, non capite deorsum, non neglexit eum qui supra se est, et dilexit ea quae infra se. Ipsa est enim perversitas male utendi creatura. |
10 | [Usus auri quis malus, quis bonus.] Quid accusas qui dedit aurum, qui recte accusaris male amando aurum? Habe aurum, dicit tibi Deus, dedi tibi, bene utere. Ornari vis auro; orna potius aurum: honorem vis, decus vis ab auro; decus praesta auro, ne sis dedecus auri. Aurum habet scortator, fornicator, luxuriator: edit pompaticos ludos, insana munera donat histrionibus; esurientibus pauperibus non donat: non est decus auri. Nonne qui recte attendit hoc, dicit, Doleo aurum quod in illum incurrit; o si ego illud haberem! Et tu aurum si haberes: modo enim dicis, Doleo aurum quod in istum incurrit; o si ego illud haberem! quid faceres? Peregrinos susciperem, inopes pascerem, nudos vestirem, captivos redimerem. Bona loqueris antequam habeas: vide loquaris quando habueris. Si sis talis, erit aurum in tuo ornatu. Si vero sic uteris auro, quia plus diligis eum qui creavit aurum, eris rectus, superiora plus diligens, inferioribus recte utens; et delectaberis in Domino, iustus in Domino iucundaberis. Non erit in te accusatio Creatoris, sed erit gratiarum actio Redemptoris. |