Augustinus, Sermones, 10, SERMO XX. De versu 12 Psalmi L, Cor mundum crea in me, Deus: et de versu 5 Psalmi XL, Ego dixi, Domine, miserere mei, etc.
1 | [Peccator non potest resurgere per se a peccato absque gratia.] Voce consona, corde concordi, pro ipso corde nostro Dominum deprecantes diximus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Hinc pauca quae Dominus dederit, in eius gratiam manifestabimus vobis. Psalmus est poenitentis, amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo iacentis, et Deum magnis deprecationibus urgentis, tanquam qui fuerit idoneus ad se vulnerandum, et non sit ad sanandum. Sicut enim ipsam carnem nostram percutere et vulnerare cum volumus, possumus; ut autem sanetur, medicum quaerimus; nec ita nostra potestate salvamur, ut nostra potestate sauciamur: ita ad peccandum anima sibi ipsa sufficit; ad sanandum quod peccatum laeserit, Dei medicinalem dexteram implorat. Unde dicit in alio psalmo: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. Ad hoc ait, Ego dixi, ut constitueret ante oculos voluntatem arbitriumque peccandi ex anima oriri, sibique sufficere ut perdat se; Dei autem esse quaerere, et salvum facere quod se vulneraverat. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat [Luc. XIX, 10]. Hinc precem fundentes dicimus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Dicat anima quae peccavit, ne plus pereat desperando, quam se perdidit delinquendo. |
2 | [Confessio peccati necessaria, ut venia impetretur. Puniendum peccatum, aut ab ipso peccatore, aut a Deo. Excusatio peccati iniqua est et a diabolo suggeritur.] Ante omnia quippe danda est opera, ne peccemus, ne quamdam familiaritatem et amicitiam cum peccato, tanquam cum serpente faciamus. Morsu quippe venenato perimit peccantem, nec tale aliquid est, cum quo facienda sit amicitia: sed si forte aut infirmum oppresserit, aut incauto subrepserit, aut errantem ceperit, aut in errores eundo deceperit, non pigeat animam confiteri, nec quaerat excusationem, sed sui accusationem. Nam et inde oravit quodam in psalmo, et ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea: et non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis [Psal. CXL, 3 ] [et 4]. Peccatum quisque suadet tibi? ante omnia recusetur. Sed persuasum est? non excusetur, sed potius accusetur. Nam et iste qui dicebat, Cor mundum crea in me, Deus, sic incoepit, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Magnam misericordiam magnus peccator implorat: magnam medicinam magnum vulnus desiderat. Ibi dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundam crea in me, Deus [Psal. L, 3, 11, 12]. Avertit ergo Deus faciem suam a peccatis confitentis, et se ipsum accusantis, Deique auxilium et misericordiam deprecantis. Avertit enim faciem suam a peccatis eius, non avertendo ab ipso. Cui enim dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele; eidem alibi dicitur, Ne avertas faciem tuam a me [Psal. XXVI, 9]. Avertit, quando non advertit: nam si advertit, evertit. Ideo et iudices in convictos reos sententiam proferentes animadvertere dicuntur. Hoc ne faciat Deus, id est, ne animadvertat, dicimus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Ne agnoscat, ignoscat . Quomodo autem nobilem dicimus nobilem, non autem nobilem dicimus ignobilem: sic noscentem noscentem, non autem noscentem ignoscentem. Tamen si vis ut ille ignoscat, tu agnosce. Impunitum non potest esse peccatum: impunitum esse non decet, non oportet, non est iustum. Ergo quia impunitum non debet esse peccatum, puniatur a te, ne puniaris pro illo. Peccatum tuum iudicem te habeat, non patronum. In tribunal mentis tuae ascende contra te, et reum constitue te ante te. Noli ponere te post te, ne Deus ponat te ante se . Ideo dicit in eodem psalmo, unde facillimam impetret veniam: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper [Psal. L, 5]. Tanquam dicens, Quoniam ante me est, ne sit ante te; et quia ego agnosco, tu ignosce. Ergo peccatum aut a te punitur, aut a Deo: sed a te sine te, a Deo tecum. Te ergo habeat punitorem, ut tu Deum habeas defensorem . Dic: Ego feci. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ego, inquit, dixi. Ego non quaero ad excusationem peccati, quis de me peccaverit, aut quis me peccare compulerit. Non dico, Fortuna fecit. Non dico, Fatum hoc voluit. Postremo non dico, Diabolus fecit. Nam et ipse diabolus suadendi habet potestatem, postremo terrendi; graves etiam, si permissus fuerit, molestias inferendi: a Domino deprecanda virtus est, ne illecebrosa capiant, aut ne dura confringant. Donet nobis contra illecebras et minas inimici, duas virtutes, continere et sustinere: continere libidines, ne prospera capiant; sustinere terrores, ne adversa confringant. Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det [Sap. VIII, 21]. Hinc ergo dicebat, Cor mundum crea in me, Deus; et, Vae his qui perdiderunt sustinentiam [Eccli. II, 16]. Neminem ergo quaeras accusare, ne accusatorem invenias, a quo te non possis defendere. Nam et ipse inimicus noster diabolus quando accusatur, gaudet: et vult omnino ut accuses illum; vult ipse ut a te ferat qualem volueris criminationem, cum tu perdas confessionem. Contra huius astutiam exclamat ille, Ego dixi, Domine. Sine causa mihi insidiatur inimicus; novi astutias eius: captat linguam meam, vult ut dicam, Diabolus fecit. Ego dixi, Domine. His ergo versutiis seducit animas, et a medicina confessionis avertit; aut persuadens eis ut se excusent, et quaerant quos accusent; aut persuadens eis, quia iam peccaverunt, ut nunc desperent, et omnino se ad veniam posse pertinere non arbitrentur; aut persuadens eis, quia cito Deus totum ignoscit, ut sese homo non corrigat. |
3 | [Et desperatio et spes impoenitentiae ac perditionis causa.] Videte quanta sint, adversus quae vigilare debeat cor poenitentis. Ne se excusando alterum accuset, veniat ei in mentem, Ego, dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ne desperando pereat, ut quoniam peccavit, et graviter peccavit, putet se iam non posse sanari; et donet se libidinibus, trahendum omnibus cupiditatibus. Facit quidquid libet, quamvis non liceat. Et si non facit, ibi non facit, ubi homines timet. Omnino animo quodam gladiatorio , quoniam vitam desperat, quidquid potest facere ad satiandam cupiditatem et libidinem suam facit, tanquam devotus ad victimam. Tales desperatione pereunt. Contra istos pro his, id est contra tales cogitationes eorum, vigilans Scriptura dixit: In quacumque die conversus fuerit iniquus, et fecerit iustitiam, omnes iniquitates eius obliviscar [Ezech. XVIII, 21, ] [et XXXIII, 14, 15]. Rursus recreata anima, si his verbis crediderit, a desperationis malo, inveniet aliam foveam , ut quae desperatione perire non potuit, spe pereat. Et quis est qui spe pereat ? Ecce qualem propono, qui dixerit in animo suo: Iam Deus veniam promisit omnibus avertentibus se a peccatis, in quacumque hora conversi fuerint, omnes iniquitates eorum obliviscetur: ergo faciam quidquid volo; quando voluero convertam me, delebiturque quod fecero. Quid dicemus? quia non quando se converterit, curat Deus poenitentem? dimittit Deus omnia peccata praeterita? Si negamus, indulgentiae divinae contradicimus: verbis denique propheticis obviamus, divinis eloquiis repugnamus. Non est hoc fidelis dispensatoris. |
4 | [Non differenda conversio. Omnia sua vult homo esse bona, praeter vitam.] Recurrit, et dicit mihi quisquam: Dabis ergo laxamentum peccatis, ut faciant homines quidquid volunt, promissa venia, promissa impunitate cum se converterint? Laxant habenas ad peccandum : feruntur magno impetu, nullo revocante, spe desperati. Itane vero vigilaret Scriptura adversus desperantes, et non vigilaret adversus male sperantes? Audi eius vigilias adversus malam et perversam spem: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te [Eccli. V, 8 ] [et 9]. Quid est ergo, maligne sperator? Si desperes, peris; si speres, peris. Ubi tibi tutus locus erit, ut ab utraque fovea te eripias, et constituas te in via recta, serviens Deo, miserans animam tuam, placens Deo? Male desperabas, audisti, In quacumque die conversus fuerit iniquus, omnes iniquitates eius obliviscar. Male sperare coeperas, audisti, Ne tardes converti ad, Dominum, neque differas de die in diem. Undique te circumdedit providentia Dei misericorditer. Quid dicis? Promisit mihi Deus indulgentiam; quando me convertero dabit eam. Plane dabit, quando te converteris; sed quare te non convertis? Quoniam quando me convertero, dabit. Prorsus quando te converteris, dabit; sed ipsum quando quando est? Quare non hodie est, quare non cum tu me audis? quare non cum clamas? quare non cum laudas? Clamor meus sit adiutor pro te: clamor tuus sit testis contra te. Quare non hodie? quare non modo? Cras, inquit; indulgentiam mihi Deus promisit. Cras tu tibi promittis? Aut si forte, si mihi legis de libro sancto, sicut indulgentiam tibi promissam esse converso, sic tibi promissum crastinum diem, differ et crastinum. Nonne hoc primo posuit in terrore medicinali, nonne cum te increparet hoc dixit, Ne differas de die in diem: subito enim veniet ira eius? Sed videlicet homo sapiens times ne plus habeas biduo bonae vitae. Si erit crastinus dies, sit et hodiernus; et biduum sit. Si enim non erit crastinus dies, hodiernus securum te inveniet: si autem erit crastinus, addetur hodierno. Tu autem cupis habere longam vitam, et non times habere malam vitam. Diu vis vivere, et male vivere. Longum malum quaeris, quare non potius longum bonum? Quid autem non bonum habere vis? Sola vita erit, quae in te mala incurrit. Qualem vestem quaeras, si interrogem te, Bonam respondes; qualem villam, Bonam; qualem coniugem, Bonam; quales filios, Bonos; qualem domum, Bonam; solam vitam malam. Et omnibus bonis tuis praeponis vitam, et inter omnia bona tua solam vis vitam malam. Nam omnia illa quae bona requirebas, vestem, domum, villam, et caetera, paratus es dare pro vita tua. Si tibi quisquam dixerit, Aut da mihi omnia bona tua, aut aufero vitam tuam: paratus es omnia bona tua dare, et illam etiam malam tenere. Quare non vis ut tibi sit bona, pro qua etiam mala das omnia bona? Ecce ablata est excusatio, adsit accusatio, ne inveniat damnatio . Post sermonem. |
5 | [Verbum Dei ministrantes presbyteri.] Exhortamur Charitatem vestram, ut impigre et vigilanter verba Dei ministrantibus presbyteris vos audire non pigeat. Dominus enim Deus noster est ipsa veritas, quam auditis per quemlibet loquatur; et nemo est maior in vobis, nisi qui minor fuerit. Praeloquendum ergo nobis fuit ex more, et vos facite ex amore. |