Augustinus, Sermones, 10, SERMO XIX. De eo quod scriptum est in Psalmo L, 5, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et in Psalmo LXXII, 1, Quam bonus Deus Israel rectis corde! Habitus in basilica Restituta , in die Munerum .
1 | [Rogandus Deus, ut faciem non a nobis avertat, sed a peccatis nostris.] Cantantes Dominum rogavimus, ut avertat faciem suam a peccatis nostris, et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Dicitur autem Deo alibi, Ne avertas faciem tuam a me [Psal. XXVI, 9]: cui diximus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Cum sit ergo persona una homo et peccator, homo dicit, Ne avertas faciem tuam a me: peccator dicit, Averte faciem tuam a peccatis meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas faciem tuam ab eo quem fecisti; averte faciem tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque distinguat, ne propter vitium natura dispereat. Fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid: quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci, vitium vocatur: vitium sanetur, ut natura servetur. |
2 | [Poenitentis est peccata propria et agnoscere et punire.] Facinus, inquit, meum ego agnosco. Si ego agnosco, ergo tu ignosce. Bene vivamus, et bene viventes sine peccato nos esse minime praesumamus: sic vita laudetur, ut venia postuletur. Desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in peccata sua, tanto curiosiores sunt in aliena. Quaerunt enim non quid corrigant, sed quid mordeant et cum se non possint excusare, parati sunt alios accusare. Non sic iste nobis orandi et satis Deo faciendi demonstravit exemplum, dicens: Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Non erat iste intentus in aliena peccata: advocabat se ad se; nec se palpabat, sed penetrabat, et in se ipsum altius descendebat. Sibi non parcebat: et ideo ut sibi parceretur non impudenter rogabat. Peccatum enim, fratres, impunitum esse non potest: si peccatum impunitum remaneat, iniustum est: ergo sine dubitatione puniendum. Hoc tibi dicit Deus tuus: Puniendum est peccatum aut a te, aut a me. Punitur ergo peccatum, aut ab homine poenitente, aut a Deo iudicante. Punitur ergo aut a te sine te, aut a Deo tecum. Quid est enim poenitentia, nisi sua in se ipsum iracundia? Qui poenitet, irascitur sibi. Nam si non ficte fiat, unde est et pectoris tunsio? Quid feris, si non irasceris? Quando ergo tundis pectus, irasceris cordi tuo, ut satisfacias Domino tuo. Potest enim etiam sic intelligi quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare [Psal. IV, 5]. Irascere quia peccasti, et puniens te ipsum noli peccare. Exsuscita cor poenitendo, et hoc erit sacrificium Deo . |
3 | [Sacrificio contriti cordis placandus Deus. Fides antiquorum in Christum.] Placari Deo vis? Nosce quid agas tecum, ut Deus placetur tibi. In eodem psalmo adverte: ibi enim legitur, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ergo sine sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla oblatione Deum placaturus? Quid dixisti? Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sequere, et audi, et dic, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 5, 11, 18, 19]. Abiectis quae offerebas, invenisti quod offeras. Offerebas enim apud Patres victimas pecorum, et sacrificia vocabantur. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Illa ergo non quaeris, et tamen sacrificium quaeris. Populus tuus dicit tibi: Quid offeram, qui quod offerebam non offero? Ipse enim populus, aliis decedentibus, aliisque nascentibus, idem est populus. Sacramenta sunt mutata, non fides. Signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res quae significabatur. Pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo vitulus, pro Christo hircus, totum Christus. Aries, quia ducit gregem: ipse est inventus in vepribus, quando pater Abraham filio iussus est parcere, nec tamen sine oblato sacrificio inde discedere. Et Isaac Christus erat, et aries Christus erat. Isaac sibi ligna portabat: Christus crucem propriam baiulabat. Pro Isaac aries, non tamen pro Christo Christus. Sed in Isaac et aries et Christus . Tenebatur cornibus in vepre aries [Gen. XXII]: interroga Iudaeos, unde tunc Dominum coronaverint. Agnus est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I, 29]. Taurus est: attende cornua crucis. Hircus est, propter similitudinem carnis peccati. Velata sunt ista, donec aspiraret dies, et removerentur umbrae [Cant. II, 17]. In eumdem ergo Dominum Christum, non solum quod Verbum, sed etiam quod mediator est Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5], et Patres antiqui crediderunt, et ad nos eamdem fidem praedicando et prophetando transmiserunt. Unde dicit Apostolus, Habentes eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum. Eumdem habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt, Credidi, propter quod locutus sum. Habentes ergo eumdem, inquit, spiritum fidei, propter quod scriptum est ab antiquis, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur [II Cor. IV, 13]. Quando ergo David sanctus ita dicebat, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis, tunc illa sacrificia offerebantur Deo, quae modo non offeruntur. Ergo quando cantabat, prophetabat, et praesentia spernebat, et futura praevidebat. Holocaustis, inquit, non delectaberis. Quando ergo holocaustis non delectaberis, sine sacrificio remanebis? Absit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non spernis. Habes quod offeras. Non gregem circumspicias, non navigia praepares, et permees ad extremas provincias, unde aromata deferas: quaere in corde tuo quod gratum sit Deo. Cor conterendum est. Quid times ne contritum pereat? Ibi habes, Cor mundum crea in me, Deus. Ut ergo creetur mundum cor conteratur immundum. |
4 | [Homini displicere debet quod Deo displicet, et contra. Felicitas hic non quaerenda. Auditorum acclamatio. Scandalum de felicitate malorum.] Displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata displicent Deo. Et quia sine peccato non sumus, vel in hoc Deo similes simus, quia hoc nobis displicet, quod illi. Ex aliqua parte coniungeris voluntati Dei, quia hoc tibi displicet in te, quod odit et ille qui fecit te. Artilex tuus ipse est: sed vide te ipsum, et dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. Deus enim, sicut scriptum est, creavit hominem rectum [Eccle. VII, 30]. Quam bonus Deus Israel rectis corde! Si ergo sis rectus corde, non tibi displicebit Deus, bonus tibi erit Deus, laudabis Deum. Omnino, et in eo quod praestat, et in eo quod castigat, laudabis Deum. Ille enim qui dixit, Quam bonus Deus Israel rectis corde! se ipsum inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et displicebat ei Deus: postea vero resipuit, et vidit non esse Deum perversum, sed se fuisse non rectum: et recordatus tempora pravitatis suae, et praesens correctionis suae, ait, Quam bonus Deus Israel! sed quibus? Rectis corde. Quid enim tu? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: id est, pene lapsus sum. Unde hoc? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Unde ergo commoti fuerint pedes huius et pene lapsi sint gressus, quoniam non tacuit, cavendum monuit. Exspectabat a Deo, secundum Vetus Testamentum, ignorans ibi esse signa futurorum; exspectabat ergo a Deo praesentis vitae felicitatem, et in hac terra quaerebat quod suis Deus in coelo servabat. Felix volebat esse hic, cum felicitas non sit hic. Res enim bona et magna est felicitas; sed habet regionem suam. De regione felicitatis Christus venit, et hic eam nec ipse invenit. Irrisus est, exprobratus est, apprehensus est, flagellatus est, vinctus est, palmis caesus est, affectus contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus: ad extremum, Domini exitus mortis. In Psalmo scriptum est (hi acclamaverunt qui cognoverunt), Et Domini exitus mortis [Psal. LXVII, 21]. Quid hic ergo, serve, felicitatem requiris, ubi et Domini exitus mortis? Cum ergo in regione non sua felicitatem requireret ille, de quo loqui coeperam, et propter illam in hac vita adipiscendam cohiberet Deo, eiqueserviret, et eius praecepta, ut poterat, faceret; vidit hoc magnum, vel pro magno, quod quaerebat a Deo, et propter quod Deo serviebat, esse apud eos qui Deo non serviebant, sed daemonia colebant, et verum Deum blasphemabant. Vidit, et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. Hoc est quod zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Denique habes ibi, Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid sine causa iustificavi cor meum, aut lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die? Colo Deum, blasphemant Deum: illis felicitas, mihi calamitas; ubi aequitas? Inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus interitus. Nam ad quod periculum venerit, videte: ibi ait, Et dixi, Quomodo scit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte ad quod periculum venerit quaerendo a Deo pro magno praemio terrenam felicitatem. Discite ergo, charissimi, eam si habetis, contemnere, nec dicere in cordibus vestris, Ego quia colo Deum, ideo bene est mihi. Videbis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt Deum esse bene; et movebuntur gressus tui. Aut enim habes illam, colens Deum, et videbis quod habeat talia non colens Deum; et ideo putabis frustra te colere Deum, quia et ille habet felicitatem qui non colit Deum: aut non illam habes, et multo amplius Deum accusabis, qui dat eam blasphematoribus suis, et negat cultoribus suis. Discite ergo tenera contemnere, si vultis Deo fideli corde servire. Habes illam? noli putare inde te esse bonum; sed fac te inde bonum. Non habes? noli putare inde te esse malum; sed cave malum, quo non venit bonus. |
5 | [Felicitas et merces a Deo quaenam exspectanda.] Etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat de Deo sentire, anhelans peccator, et pacem intuens peccatorum; reprehendens ergo se ipsum, ait, Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram [Psal. LXXII, 1-25]? Iam resipiscens, iam correcto corde, agnovit quantum valeat cultus Dei: quem Dei cultum vilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem quaerebat. Agnovit quid debeatur sursum cultoribus Dei, ubi iubemur habere cor et respondemus ibi nos habere: quod et utinam non mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis puncto, quando respondemus. Respiciens ergo ille, et cor corrigens, reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem terrenam, quasi mercedem cultus Dei. Sed reprehendens se ait, Quid enim mihi est in coelo? Quid est ibi mihi? Vita aeterna, incorruptio, regnum cum Christo, societas Angelorum; ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla tentatio; vera, certa, fixa securitas. Ecce quid mihi est in coelo. Et a te quid volui super terram? A te quid volui super terram? quid volui? Divitias fluxas, caducas, volaticas. Quid volui? Aurum, pallorem terrae; argentum, livorem terrae; honorem, temporis fumum. Ecce quid a te volui super terram. Et quia vidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, et paulo minus effusi sunt gressus mei. O quam bonus est rectis corde! Quid ergo quaeris, Propheta fidelis? Aurum, et argentum, et divitias terrenas? Ergo tanti valet fides matronae fidelis, quod habet et meretrix? Tanti ergo valet fides viri fidelis, quod habet et mimus, auriga, venator, latro? Absit, fratres mei, absit ut tanti valeat fides vestra. Avertat Deus hoc a cordibus vestris. Nam quanti valet, vultis nosse? Pro ea Christus mortuus est. Quid ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis addictus? Iniuriam facis fidei, pro qua mortuus est Christus. Et quid est, inquit? quanti valet? Illum attende, qui ait, Quid enim mihi est in coelo? Non enim expressit quid erit illud. Sic ait, Et a te quid volui super terram? Illud laudando, hoc abiiciendo, utrumque tamen dixit, Quid est illud? Quod oculus non vidit. Quid est hoc? Quod fidelis oculus non sitit. Quid est illud? Quod invenit Lazarus ulcerosus. Quid est hoc? Quod habuit dives inflatus. Quid est illud? Quod perire non potest. Quid est hoc? Quod teneri non potest. Quid est illud? Ubi non erit labor. Quid est hoc? Quod non deserit timor. Quid enim mihi est in coelo? Quid? Ipse qui fecit coelum; pretium fidei tuae Deus tuus est; ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis. Considerate, charissimi, universam creaturam, coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne ordinateque disposita. Movent vos ista? Movent plane. Quare? Quia pulchra sunt. Quid est qui fecit? Puto rehebesceretis, si videretis pulchritudinem Angelorum. Quid est ergo creator Angelorum? Ipse est praemium fidei vestrae. Avari, quid vobis sufficit, si Deus ipse non vobis sufficit? |
6 | [Ad bene vivendum quotidianis periculis commovemur.] Bene ergo vivamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit, invocemus. Neque bonae vitae nostrae terrenam mercedem a Domino requiramus. Ad illa quae promittuntur, intentionem nostram extendamus. Cor nostrum ibi ponamus, ubi putrescere non potest saecularibus curis. Transeunt ista quae occupant homines, volant ista; vapor est vita humana super terram. Accedunt etiam ipsius fragilis vitae tanta et tam quotidiana pericula. Terrae motus magni de Orientalibus nuntiantur; nonnullae magnae repentinis collapsae sunt civitates. Territi apud Ierosolymam qui inerant Iudaei, Pagani, catechumeni, omnes sunt baptizati. Dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. Signum Christi in vestibus Iudaeorum baptizatorum apparuit. Relatu fratrum fidelium constantissimo ista nuntiantur . Sitifensis etiam civitas gravissimo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo millia hominum . Undique Deus terret, quia non vult invenire quo damnet. Nonnihil agitur in isto torculari. Mundus est torcular; abundant pressurae eius: oleum estote, non amurca. Convertatur quisque ad Deum, et mutet vitam. Occultum habet iter oleum; ad secreta sua tendit. Alius subsannat, irridet, blasphemat, clamat per plateas; amurca defluit. Dominus tamen torcularis per operarios suos, per sanctos Angelos suos non quiescit operari. Novit oleum suum, novit quid recipiat, quo pondere pressurae eliquetur. Novit enim Dominus qui sunt eius. Oleum estote, amurcam fugite; recedant ab iniquitate omnes qui nominant nomen Domini [II Tim. II, 19]. Odia autem nolite concipere, aut cito finite. Non enim illa metuenda sunt. Times terrae motum? times coeli fremitum? times bella? Time et febrem: subito, cum illa magna metuuntur, ipsa non veniunt, et de transverso una febricula aufert hominem. Et si talem invenit ille iudex, qualem non novit, qualibus dicturus est, Nescio vos, recedite a me [Luc. XIII, 27]; quid fiet postea? quo itur? per quem ambitur? unde vita reparanda redimitur? Quis iterum vivere, et quod male fecit emendare permittitur? Finitum est. Pauci quidem convenistis : sed si bene audistis, abundatis. Non vos fallat, qui fallit: quia non vos decipit, qui non fallit. |