Augustinus, Sermones, 10, SERMO XVII. De eo quod dicitur in Psalmo XLIX, 3, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, etc.
1 | [Iudicium extremum.] Cantavimus, fratres, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Deum Christum Scriptura praedixit venturum ad iudicium vivorum et mortuorum. Quando enim prius venit iudicari, occultus fuit: quando veniet iudicare, manifestus erit. Quam fuerit tunc occultus, hinc intelligite quod ait Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Tunc autem siluit interrogatus, sicut et Evangelium loquitur, et impletur in eo Isaiae prophetia dicentis: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. Veniet ergo manifestus, et non silebit. Ad hoc dictum est, Non silebit , quia siluit iudicatus. Nam quantum attinet ad voces ipsius nobis necessarias, quando siluit? Non siluit per Patriarchas, non siluit per os carnis suae: et modo si sileret, Scriptura non loqueretur. Lector ascendit, et ipse non silet. Tractator loquitur, si vera loquitur, Christus loquitur. Si sileret Christus, ego vobis ista non dicerem. Nec per os vestrum siluit: nam quando cantabatis, ipse loquebatur. Non silet, opus est ut nos audiamus, sed aure cordis: nam facile est audire auribus carnis. Illis auribus audire debemus, quas quaerebat magister ipse, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat [Matth. XIII, 9]. Quis enim ante illum, quando ista dicebat, sine auribus carnis stabat? Omnes aures habebant, et pauci habebant: non omnes habebant aures audiendi, hoc est, obediendi. |
2 | [Praepositis munus impositum. Votum pii pastoris.] Quam terribiliter locutus est per prophetam Ezechielem, credo adhibuistis aurem, credo audistis quemadmodum dixerit, Ad domum Israel mittam te, non ad populum altioris linguae te mittam. Populus autem ille nolent audire te, quia nolunt audire me [Ezech. III, 5-7]. Quid ostendit, nisi quia ipse Deus per Prophetam loquebatur? Quia vero in ipsis verbis propheticis nos maxime territi sumus, id est, praepositi quos posuit loqui ad populum suum, prius in illis verbis videmus faciem nostram. Demonstratum est enim nobis, sonante lectore; quasi speculum ubi nos inspiceremus; et inspeximus nos: inspicite vos. Ecce ego facio, quod ibi audivi. Si non discreveris, inquit, iustum, si non dixeris peccatori, Morte morieris, et ostenderis illi ut recedat ab iniquitatibus suis; ipse quidem in peccatis suis morietur, sanguinem autem eius de manu tua exquiram. Si autem dixeris, et ille contempserit, et non obedierit; ille in sceleribus suis morietur, tu autem animam tuam liberabis [Id. XXXIII, 8, 9]. Dico vobis, libero animam meam. In magno enim sum, non periculo, sed exitio constitutus, si tacuero. Sed cum ego dixero, et implevero officium meum, vos iam attendite periculum vestrum. Quid autem volo? quid desidero? quid cupio? quare loquor? quare hic sedeo? quare vivo? nisi hac intentione, ut cum Christo simul vivamus? Cupiditas mea ista est, honor meus iste est, gloria mea ista est, gaudium meum hoc est, possessio mea ista est. Sed si non me audieritis, et tamen ego non tacuero, animam meam liberabo. Sed nolo salvus esse sine vobis. |
3 | [Peccata consuetudine vilescunt, nec sentiuntur. Ebriositas. Excommunicatio.] Nolite ergo contemnere, fratres mei, peccata in quibus forte consuetudinem iam fecistis. Omne enim peccatum consuetudine vilescit, et fit homini quasi nullum sit: obduruit, iam dolorem perdidit. Quod valde putre est, nec dolet: quod non dolet, non pro sano habendum, sed pro mortuo computandum est. Attendite quae dicat Scriptura, et ibi videte quemadmodum vivere debeatis. Quis non contemnat ebriositatis peccatum? Abundat tale peccatum, et contemnitur. Iam cor ebriosum perdidit sensum, non habet dolorem, quia nec salutem. Quando aliquid pungitur et dolet, aut sanum est, aut est in illo spes aliqua sanitatis: quando autem tangitur, pungitur, vellicatur , nec dolet; pro mortuo habendum est, ac de corpore praecidendum. Sed aliquando nos parcimus, et non novimus nisi loqui: excommunicare, de Ecclesia proiicere pigri sumus. Aliquando enim timemus ne ipso flagello peior fiat qui caeditur. Et quamvis qui tales sunt, iam in anima mortui sint: tamen quia Medicus noster omnipotens est, non est desperandum de his; sed totis viribus supplicandum, ut aures cordis, quas clausas habere probantur, Dominus aperire dignetur. Sed numquid ille parcet, numquid silebit quem timere debemus? Audistis in ipso Psalmo, fratres mei, cum enumeraret peccata peccatoris, ait, Haec fecisti, et tacui. Contra hoc dictum est, Veniet, et non silebit. Praesentia sua non silebit. Excepto enim quod Dominus Christus significatur, quia siluit in iudicio, ut impleretur in illo etiam ea prophetia, quam paulo ante commemoravi; hoc excepto, modo Deus ipse per se ipsum Dominus Christus tacet. Ascendit enim in coelum, et sedet ad dexteram Patris, inde venturus est iudicare vivos et mortuos: quamdiu ibi est, donec veniat tacet. Voces eius in Libris audimus, de ore ipsius non audimus. Audistis vocem ipsius de sanctis Scripturis isto loco: auditis cum vos ipsas commemoratis , et forte de his rebus inter vos sermocinamini. |
4 | [Peccantes videt et odit Deus, etsi nunc tacet.] Qui vult audiri a Deo, charissimi, prius audiat Deum. Numquid audis illum quando facis adulterium; et latere te putas, quia homo te non videt? Ille te videt, sed tacet. Quando furtum facis, captas oculos eius cui furaris, et si eum latet, facis: si propterea non facis, quia times ne videaris , intus fecisti, in corde fecisti; fur teneris, et nihil tulisti: sed et tu, si opportunitas detur ad implendum malum factum tuum, furaris, et laetaris quia tacet. Audi ergo Psalmum: te admonuit, te quicumque es, qui forte hic hodie stas, et nocte aliquid fecisti, te admonuit, tibi dixit, Haec fecisti et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? O homines, qui haec verba quae dicturus sum, nec in ore habetis, nec in corde, felices estis. Nonne quotidie homines mala facientes, aut quos bene fecisse poenitet, et poenitentia perversa fundunt quod mulserunt; nonne quotidie dicunt, et ista murmura inter se rodunt: Vere si Deo displicerent ista, permitteret illa fieri, aut illi qui ea faciunt felices essent in terra? Videmus raptores, videmus infirmorum oppressores, videmus vicinorum expulsores, videmus violentos limitum invasores, videmus calumniatores; et tamen potentes, divites, felices in hac terra. Si vere Deus ista videret, si ista curaret, parceret eis? Addunt et hoc, quod peius est: Non placent nisi mali . Contingat autem ut faciat bene aliquis, et sequatur forte aliqua tentatio, continuo ad manum habet: Non expedit bene facere; qui fecerit bene, nihil illi prodest . Parum est tibi quod male vis facere, et bene facientibus maledicis? Haec fecisti, inquit, et tacui. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia sic mihi placet malum, quomodo tibi: hoc es suspicatus. Hoc dixisti in corde tuo: sed ego audivi, quando dixisti in corde tuo . Quod peius est, in haec verba progrediuntur, ut nec audiri timeant. |
5 | [Dei iudicium in peccantes. Poenitendi tempus.] Ergo suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Arguam te: quomodo non putas, et quando non putas, arguam te. Sileo cum facis: sed non sileo cum iudico. Arguam te. Quid tibi faciam, quando arguam te? Statuam te ante faciem tuam. Modo enim quando male facis, putas quia bonus es, quia non vis te videre. Alios reprehendis, te non respicis; alios accusas, de te non cogitas; alios ponis ante oculos tuos, te ponis post dorsum tuum. Ego quando te arguo, contra facio; tollo te a dorso tuo, et pono te ante oculos tuos. Videbis te, et planges te; et non erit iam tunc quomodo corrigas te. Contemnis ergo tempus misericordiae, veniet tempus iudicii: quia tu in ecclesia mihi cantasti, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Ex ore nostro exit, et ubique ecclesiae concrepant Christo, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Tempus est misericordiae, ut corrigamur: nondum venit tempus iudicii. Locus est, spatium est: peccavimus, corrigamur. Nondum finita est via, nondum clausus est dies, nondum exspiratum est; non desperetur, quod est peius: quoniam propter ipsa peccata humana et tolerabilia, et tanto crebriora, quanto minora, constituit Deus in Ecclesia tempore misericordiae praerogandae quotidianam medicinam, ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]: ut his verbis lota facie ad altare accedamus, et his verbis lota facie corpore Christi et sanguine communicemus. |
6 | [Medicina post peccatum non respuenda.] Sed quod est gravius, ipsam medicinam sic homines contemnunt, ut non solum non dent veniam quando in illos peccatur, sed nec velint petere quando ipsi peccant. Intravit tentatio, subrepsit ira; tantum dominata est iracundia, quantum potuit, ut non solum tumultuaretur cor, sed et convicia et crimina vomeret lingua. Non vides quo te impulit? non vides quo te praecipitavit? Tandem corrige, dic, Male feci, peccavi. Non enim morieris, si dixeris: crede, non mihi, sed Deo. Quid sum ego? Homo sum, par vester sum , carnem porto, infirmus sum: omnes credamus Deo. Attendite vobis. Ipse Dominus Christus ait, Attendite vobis: Si peccaverit frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum duos aut tres. In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam. Si nec ipsam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus [Matth. XVIII, 15-7]. Ethnicus gentilis est: gentilis ille est, qui in Christum non credit. Si nec Ecclesiam audierit, mortuum computa. Sed ecce vivit, ecce intrat, ecce signat, ecce genu figit, ecce orat, ecce ad altare accedit. Sed sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Noli in illo attendere falsa signa: vivens mortuus est. Unde vivit? Quomodo vivit ? Si dicam alicui in conspectu vestro, Tu hoc fecisti: respondebit postea, Quantum erat ? Intus me moneret, intus mihi diceret quia male feci, intus viderem peccatum meum : quare in populo arguit? Quid si feci, et non correxisti? Quid si feci, et adhuc perseveras? Quid si feci, et adhuc tibi bene fecisse videris in corde tuo? Quia tacet ille, iustus es? Quia ille modo non vindicat, nihil male fecisti? Non times, Arguam te? Non times, Constituam te ante faciem tuam? non times? |
7 | [Vitae brevitas. Homo vitro fragilior.] Sed longe est, inquis, iudicium. Primo, quis tibi dixit quia longe est dies iudicii? Numquid si longe est dies iudicii, longe est dies tuus? Unde scis quando est? Nonne multi sani dormierunt et obduruerunt? Nonne casus nostros nobiscum in hac carne portamus? Nonne fragiliores sumus, quam si vitrei essemus? Vitrum enim etsi fragile est, tamen servatum diu durat: et invenis calices ab avis et proavis, in quibus bibunt nepotes et pronepotes. Tanta fragilitas custodita est per annos. Nos autem homines, et sub tantis casibus quotidianis fragiles ambulamus; et si casus ipsi repentini non acciderent, diu tamen vivere non valeremus. Vita humana tota brevis est, ab infantia usque ad decrepitam senectutem tota brevis est. Adam si adhuc viveret, et hodie moreretur, quid illi vitae longitudo profuisset? Huc accedit, quia ipse dies, qui quasi naturaliter servit, morbo inlecto incertus est. Quotidie moriuntur homines: et qui vivunt deducunt illos, exsequias celebrant, et vitam sibi promittunt. Nemo dicit, Corrigam me, ne cras hoc sim quod iste quem deduxi. Placent vobis verba, ego quaero facta. Nolite me contristare pravis moribus vestris: quia delectatio mea non est in hac vita nisi vestra bona vita. |