monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XV. De versu 8 Psalmi XXV, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis. <<<     >>> SERMO XVII. De eo quod dicitur in Psalmo XLIX, 3, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, etc.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XVI[Sermones 16 et 17 castigavimus ope duorum cl. et gr. rm. v., Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, 1 inter Homilias 50.]. De eo quod scriptum est in Psalmo XXXIII, 13, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos?

1 [Vita praesens nec vita est.] Vocans humanum genus Spiritus Dei, iubendo quid facere, et promittendo quid sperare debeamus, prius mentem nostram inflammat ad praemium; ut quod praecipitur magis bonum amando, quam malum timendo faciamus. Quis est homo, inquit, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Sic interrogatur quis iste sit, quasi possit inveniri qui non sit. Quis enim non vult vitam? qui non diligit videre dies bonos? Audi ergo quod sequitur, quicumque hoc vis et diligis, homo; audi quod sequitur, omnis homo: Cohibe, inquit, linguam tuam a malo, et labia tua non loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam [Psal. XXXIII, 13-15]. Horum omnium caetera superiora sunt in praecepto, ultimum in praemio. Nam ut cohibeamus linguam nostram a malo, et labia nostra non loquantur dolum, declinemus a malo, et faciamus bonum, ut quaeramus pacem praecipitur nobis: ut autem sequamur eam, promittitur nobis. Quae ista pax est, nisi quam non habet mundus? Quae ista pax est, nisi quam non habet ista vita, quae in huius vitae comparatione nec vita est? Neque enim de hac vita diceret, Quis est homo, qui vult vitam? et ad istam vel retinendam vel producendam praeceptis consequentibus hortaretur, tanquam et istam quis non vellet [Sic aliquot Mss. At editi, quanquam et istam quis non velit?]. Nam et haec optatur saltem prolixa, quia non potest esse sempiterna: et per hanc potest homo pervenire ad illam, si quemadmodum vult eam longam, sic velit et bonam. Quantum est autem in hac vita, longum, quod erit aliquando finitum? Et quod erat longum, erit nullum: quia et quando erat, non stabat; quando producebatur, non augebatur; nec addendo crescebat, quia veniendo recedebat [Mss., transibat.].
2 [Vita bona hic sectanda. Redimere tempus quid.] Quisquis igitur es amator longae vitae, esto potius bonae vitae. Nam si male vivere volueris, longa vita non erit verum bonum, sed erit longum malum. Vide autem quam sis absurdus atque perversus: cum te vitam fatearis plus amare, quam villam [Editi, cum te villam fateris plus amare quam vitam. Emendantur hic ad Mss.] villam vis potius bonam habere, quam vitam. Nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris villam bonam, fraudando efficis vitam malam. Tamen si tibi diceretur, si a te quaereretur, utrum malles villa bona carere perdendo, an vita mala moriendo; responderes, te, si utrumque retinere non posses, paratiorem esse ut villa tibi auferretur. Cur igitur non sic amatur vita, ut sit etiam bona, quae abs te omnibus tuis bonis praefertur etiam mala? Cupis certe ut longa sit, licet mala sit: imo fac ut bona sit, et noli timere ne brevis sit. Nam si te sollicito bene agitur, te securo cito finietur. Succedet ei namque vita aeterna, sine metu beata, sine fine longa. De illa quippe interrogat, qui dicit, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? In hac autem vita iubet nos Apostolus redimere tempus, quoniam dies mali sunt [Ephes. V, 16]. Et quid est redimere tempus, nisi, cum opus est, etiam detrimento temporalium commodorum ad aeterna quaerenda et capessenda spatia temporis comparare [Vid. Serm. 167 in hunc locum Apostoli.]? Unde et Dominus praecipit, dicens, Si quis voluerit tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium [Matth. V, 40]: ut scilicet amissa re aliqua temporali, impendas ad quietem, quod eras impensurus ad litem.
3 [Vita in Psalmo quaenam proponitur.] Quod itaque non de vita et diebus huius temporis loquatur Spiritus Dei, dicens, Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? sequentia docent. Talia enim praecepta subiungit, quibus obaudiendo vitam et dies bonos habere possimus, ut haec vita quam nunc agimus, et hi dies pro eisdem praeceptis implendis plerumque amittendi sint. Proinde si hanc vitam, in qua nunc sumus, intellexerimus in eo quod dictum est, Quis est homo qui vult vitam? et propter hanc habendam quae connectuntur praecepta faciamus; quid acturi sumus, cum aliquis in malitia potens mortem nobis fuerit comminatus, nisi falsum testimonium dixerimus? Profecto enim si fecerimus quod hic iubetur, Cohibe linguam tuam a malo, ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recusemus, quasi decepti videbimur: quia propter habendae vitae cupiditatem praeceptum servare suscepimus, et eam magis praeceptum servando perdidimus. Porro si vitam intellexerimus in aeternum beatam, quam post istam Deus dabit obedientibus sibi; de qua Dominus dixit ad quemdam, Si vis venire ad vitam, serva mandata [Matth. XIX, 17]: tunc vero interrogati, Quis est homo qui vult vitam; respondemus nos velle vitam, et si etiam sub ipso percussoris ictu veritatem servabimus in testimonio, mortem contemnimus in mundo, vitam consequimur in coelo.
4 [Dies boni in psalmo, non huius saeculi, sed aeterni promittuntur. Loqui dolum.] Hoc de diebus bonis intelligamus. Nam si propter dies praesentis saeculi, qui boni dicuntur, et non sunt, in sepultura cordis per epularum aggeres, in luxuriae ac vinolentiae gurgitibus, in turpissimis ingluvium voluptatibus [Editi, ingluviarum voluptatibus; pro quo Mss., ingluvium voluptatibus.---Morel, Elem. Critic., pag. 125, 126, censet forte legendum, inguinum. Lectionem à PP. Benedictinis admissam praeponimus, siquidem sensum rationi omnino consentaneum suppeditet, nec alium necesse sit excogitare. M.]: si ergo propter istos dies, quasi propter dies bonos, susceperimus praeceptum, ut labia nostra non loquantur dolum; plerumque tales dies cogunt amatores suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non loquuntur dolum. Quid enim aliud est, loqui dolum, nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? Ad hoc maxime adulatorum exarsit negotium; quia pene semper, ne prohibeantur ab opimis mensis apparatisque conviviis, blandiendo non tacent falsum; et ab his prohibentur [Sic Mss. Editi vero, ne ab his prohibeantur.], si amando Deum dixerint verum. Ergo propter istos dies, quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum; et eis negantur, si non loquuntur dolum. Alii sum igitur dies boni, de quibus admonemur, ut si eos videre diligimus, cohibeamus a malo linguam, nec dolum loquamur. Non sunt de isto saeculo dies illi: non eos habet coelum quod transiet, sed quod permanebit; non eos novit terra morientium, sed terra viventium. Hos quisquis intellexerit et dilexerit, linguam cohibet [Plures Mss., cohibeat. Et infra imperandi modo, loquantur, declinet, faciat, quaerat, sequatur.] a malo: et si eum terror mortis cogat ad malum, labia eius non loquuntur dolum: et si diebus fallaciter bonis invitetur ad dolum, declinat a malo etiam inter bona, facit bonum etiam inter mala; quaerit pacem [Mss., declinet a malo: etiam inter mala faciat bonum, etiam inter mala quaerat pacem.], quae non est super terram, et sequitur eam in illo qui fecit coelum et terram.
5 [Quanto ardore quaerenda pax et vita aeterna.] Proinde, fratres, concupiscite vitam, et diligite videre dies bonos ubi nulla nox erit: vitam in qua dies malus non timeatur; dies bonos, in quibus nunquam vita finiatur. Sed si hanc mercedem diligitis, cavete ne opus, cuius ea merces est, recusetis. Illam enim pacem quaerendo sequimini: quaerite autem manibus vestris nocte coram Deo, et non decipiemini [Psal. LXXVI, 3]. Quid est enim manibus vestris, nisi operibus vestris? Quid est nocte, nisi in tribulatione? Quid est coram Deo, nisi conscientiae puritate? Sic vivendo et hoc amando, habebitis Deum in contemplatione, et in illo vitam sine defectione; dies bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.
Augustinus HOME

bke16.116v bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XV. De versu 8 Psalmi XXV, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis. <<<     >>> SERMO XVII. De eo quod dicitur in Psalmo XLIX, 3, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, etc.
monumenta.ch > Augustinus > 16