monumenta.ch > Augustinus > 69 > 15
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XIV. De versu 14 Psalmi IX, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico. <<<     >>> SERMO XVI. De eo quod scriptum est in Psalmo XXXIII, 13, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos?

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XV[Recognitus in libris cs. cl. gr. Am. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 254.]. De versu 8 Psalmi XXV, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.

1 [Decor domus Dei. Ecclesia viva.] Decorem domus Dei, et locum tabernaculi claritatis eius diligimus, si et nos ipsi sumus. Quis est ergo decor domus Dei, et locus tabernaculi claritatis eius; nisi templum eius de quo Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]? Sicut ergo in fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur, corporalis noster mulcetur aspectus; ita cum lapides vivi, corda fidelium charitatis vinculo continentur, decor est domus Dei, et locus tabernaculi claritatis eius. Discite ergo quod amare debetis, ut amare possitis. Qui enim diligit decorem domus Dei, non est dubium quia Ecclesiam diligit: non in fabre factis parietibus et tectis, non in nitore marmorum et laquearibus aureis; sed in hominibus fidelibus, sanctis, Deum diligentibus ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota mente sua, et proximum suum tanquam seipsum.
2 [Numerus et super numerum. Vasa in honorem, vasa in contumeliam.] Sed in congregatione christiana, quantum pertinet ad participationem et communionem Sacramentorum, multiplicati sunt super numerum [Psal. XXXIX, 6]. Alius est ergo numerus: alii super numerum. Numerus est, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt eius. Super numerum autem: Quoniam in magna domo non solum vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam [II Tim. II, 19, 20]. Numerus ergo, vasa in honorem: super numerum, vasa in contumeliam. Cum ergo sint ista duo genera vasorum, numquid dubitamus ubi sit decor domus Dei? Si ergo vis diligere, agens quod cantasti, decorem domus Dei [Codex cs.: Si ergo vis diligere, sic enim agis quod cantasti; si vis diligere decorem domus Dei.], et locum tabernaculi claritatis eius; quaere vasa in honorem. Et nolo dicas, Quaesivi, et non inveni. Ideo enim quaesisti, et non invenisti, quia quod quaesisti tu non fuisti. Similis simili cohaeret, dissimilis dissimilem refugit. Si fueris vas in contumeliam, procul dubio vas in honorem grave tibi erit et ad videndum. Non audis quomodo quidam de quodam dicant, Gravis nobis est etiam ad videndum [Sap. II, 15]? Quod tibi grave est ad videndum, quando erit apertum ad inveniendum? Vasa enim ista, interiorum hominum sunt. Non utique cum visus fuerit iustus, iam agnoscitur iustus. Eumdem aspectum habet et iustus et iniustus: uterque homo, sed non uterque domus Dei. Et si ambo christiani appellantur, utrumque vas, sed non utrumque in honorem; sed aliud in honorem, aliud in contumeliam.
3 [Malorum est male uti bonis; Dei contra, bene uti malis. Animae adulterae et fornicariae.] Numquid propter mala vasa deserenda est domus magna? Novit Deus uti, id est Dominus magnae domus, et vasis in honorem, et vasis in contumeliam. Sicuti est malorum male uti etiam bonis; sic e contra Dei bene uti etiam malis. Quantis bonis utuntur mali? Omnis enim creatura Dei bona est [I Tim. IV, 4]. Quomodo ea male utuntur mali? Quomodo eos increpat Scriptura, dicens, Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Quod nomen acceperunt isti male utentes bonis Dei? Sequitur, et dicit, Adulteri. Unde adulteri? Nescitis quia amicus huius mundi, inimicus Deo constituitur [Iacobi IV, 3, 4]? Adulteri, inquit. Sunt animae adulterae, sunt fornicariae: discutiamus eas. Fornicariae animae sunt, multis diis falsis quodam modo prostitutae: adulterae autem, tanquam legitimo iam coniugio copulatae, et ipsi legitimo coniugio non servantes animae castitatem. Ut autem hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est, christiani mali adultera. Pagani anima fornicaria, legitimum virum non habet, per diversa daemonia prostituta corrumpitur: christiani autem mali quare adultera est? Quia nec castitatem diligit, nec virum deserit. Non ergo dicas, Quare sunt isti in domo Dei? Respondetur tibi, Vasa sunt in contumeliam. Novit eis uti Deus: non errat qui creavit; quoniam qui potuit creare, novit ordinare: habent in domo magna locum suum. Si autem quaeras a me, quomodo eis bene utatur Deus: fateor, Dei consilium, sicut homo, explicare non possum. Novi enim cum Paulo apostolo expavescere, quod etiam ille cum consideraret, expavit, et expavescens exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum [Rom. XI, 33-36]. Nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio: quia nulla penetratio. Ipsi autem quid? Gloria in saecula saeculorum. Sive de vasis in honorem, sive de vasis in contumeliam, ipsi gloria in saecula saeculorum. Alios coronat, alios damnat, nusquam errat: alios probat, de aliis probat, omnes ordinat.
4 [Ad quid mali in mundo.] Quid faciunt, inquit, in hoc mundo homines mali? Responde mihi, in fornace aurificis palea quid facit? Puto non ibi esse sine causa paleam, ubi aurum purgatur. Videamus quae ibi sint omnia: fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est: sed illa tria, aurum, palea, ignis, in fornace; artifex, ad fornacem. Attende etiam istum mundum: mundus fornax est; palea, homines mali; aurum, homines boni; ignis, tribulatio; artifex, Deus. Attende et vide: aurum non purgatur, si palea non uratur. Vide aurum in hoc ipso psalmo, ubi diligimus decorem domus Dei; et locum tabernaculi claritatis eius. Vide ibi aurum, vide vocem auri; purgari cupit: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Qui timere debuit tentationem, petit tentationem. Proba me, inquit, Domine, et tenta me. Et vide si non ignem quaerit: Proba me, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Non times ne in igne deficias? Non, inquit. Quare? Quia misericordia tua ante oculos meos est [Psal. XXV, 2, 3]. Ecce, inquit, quare securus dico, Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum: non quia idoneus sum viribus meis ignem sustinere tentationis, sed quia misericordia tua ante oculos meos est. Qui mihi, inquit, donasti ut aurum probatum essem, in fornace me perire permittis? Prorsus mittis purgandum, eiicis purgatum. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum [Psal. CXX, 8]. Vide ipsum exitum, vide ingressum in fornacem. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis [Iacobi I, 2]. Ecce audisti ingressum, quaere exitum. Facile enim est intrare: exire magnum est. Sed noli timere: Fidelis Deus. Nempe quia ingressus fueras, de exitu cogitabas. Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum. Quid est exitum? Ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Intrasti, incidisti; sustinuisti, existi.
5 [Abundantia malorum, propter purgationem bonorum.] Magna materies est purgationis bonorum, abundantia malorum. Nam in multitudine malorum quamvis permixti lateant boni, novit Dominus qui sunt eius. Sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest. Quanta ibi palea, quam modicum aurum? Sed noli timere; tantus est artifex, ut purgare possit, perdere non possit. Vide aurum beatum Apostolum in ista fornace mundi huius quemadmodum periculis probatur: ut veniamus ad vasa inhonorata quae intus sunt, quibus novit bene uti Dominus magnae domus. Apostolus ergo cum periculis probaretur, quid dicebat? Periculis in mari, periculis in deserto, periculis ex genere, periculis ex gentibus. Ista omnia foris sunt. Intus attende: Periculis in falsis fratribus [II Cor. XI, 26]. Alloquor ergo aurum Dei, alloquor vasa facta in honorem, alloquor grana in tritura areae inter paleam laborantia. Tibi dico, quisquis audis, non me, sed per me [Codex cs., non me, sed Dominum per me.]: Esto bonus, tolera malum. Nolo dicas, Quis est bonus? Imo et hoc volo dicas: quoniam quantumcumque fueris bonus, non eris sine aliquo malo. Unde rectissime dicitur, Nemo bonus, nisi unus Deus [Luc. XVIII, 19]. Sed bonus ille qui facit bona, Deus est. Si ergo bonus Deus qui facit bona, et solus ille bonus effector bonorum; quomodo est effector bonorum, si nullus hominum est bonus? Secundum modulum ergo proximum est et homo bonus. Qui si non esset, Dominus ipse non diceret, Homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona [Id. VI, 45].
6 [Mali foris et intus tolerandi.] Esto ergo bonus, et tolera malum. Esto simpliciter bonus, et dupliciter tolera malum. Bonus, nonnisi intus: nam si non intus, nusquam bonus. Esto ergo bonus intus, malum tolera et foris et intus. Foris tolera haereticum, tolera paganum, tolera Iudaeum; tolera et intus malum Christianum. Quia inimici hominis domestici eius (Michaeae VII, 6). Patiens molestos multos intus malos stomacharis, indignaris, quasi iam venerit tempus ventilationis. In tritura positus es, in tritura es adhuc, area trituratur adhuc; adhuc grana et manipuli, cum Gentes credunt, ad aream colliguntur. Putas esse te posse in area triticum solum? Erras. Geme in area, ut gaudeas in horreo. Fiunt multa mala a christianis malis: illi qui foris sunt, et nolunt esse christiani, inveniunt occasiones ad excusationes. Hortatori suo ut credat, ista respondet: Vis me esse quod est ille et ille? Et nominat illum et illum: aliquando et verum dicit. Cum autem verum non potest inveniri, quid magnum est calumniari? Cum ille non trepidat calumniari, facit alium quod non videt suspicari. Tu cum audieris hominem ista dicentem, forte quia nosti fratres tuos malos, dicis apud te ipsum, Verum dicit: Periculis in falsis fratribus. Sed noli deficere; quod ille quaerit, tu esto. Esto bonus christianus, ut convincas calumniosum paganum.
7 [Constantia in ferendis intus malis.] Sed ille calumniatur, et de bonis dicit falsa, plerumque illi creditur. Quid facit aurum? Undique palea est, ignis. Sordes pone, non fidem [Am. et Er.: Ignis sordes punit, non fidem. Lov. et Germanensis Ms., ignis, sordes. Pone nunc fidem. Codex cs.: Ignis sordes urit non fidem.]: esto mundior, ipsa exercitatione esto mundior; valeat tibi ille qui auferat quo sordidior es, non qui opprimat quod aurum es. Etenim si defeceris, peris in palea: et si peris in palea, aurum non eras, sed aurum te esse fingebas. Novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. Illi autem qui sunt mali, de quibus erubescis quando es inter malos qui sunt foris, memento quod non sint in domo magna ubi es, vas in honorem, sed in contumeliam. Instruxit te Apostolus, regat te Deus [Sic Am. Er. et Ms. Germanensis. At Lov., rogat te Deus. Forte pro, rogas tu Deum.]. Si mali non essent pro quibus oraremus, quando nobis diceretur, Orate pro inimicis vestris? An forte vellemus bonos habere inimicos? Unde fieri potest? Non habebis bonum inimicum, nisi fueris malus: si autem fueris bonus, inimicus tuus non erit, nisi malus. Orate pro inimicis vestris. Ergo boni orate pro malis. Redi ad cor tuum. O tu qui in ista fornace purgaris, si potuit esse vox tua, Proba me Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum: quoniam misericordia tua ante oculos meos est; ecce redi ad cor tuum. Sub Deo es, orationem fusurus es; occurrit tibi qui te laesit, occurrit tibi qui te pressit, occurrit tibi qui te spoliavit, occurrit tibi qui in te carcerem misit: eia attende cor tuum, respice Dominum tuum. Ecce malus inimicus tuus, ecce bonus Dominus tuus: nocet tibi inimicus tuus malus, ora pro inimico tuo, dicit tibi Dominus tuus bonus [Mss., dicit tibi Dominus bonus; omisso, tuus.]. Inter inimicum tuum malum et Dominum bonum, quid tu facturus es? Contra illum oraturus, aut huic obtemperaturus?
8 [Dura iussa, sed magna promissa.] Suscipis ex praecepto Domini tui orare pro maligno illo inimico tuo: quid facturus es? Dominus iussit: dura iussit, sed magna promisit. Quae dura iussit? Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vos. Dura sunt: sed propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras [Psal. XVI, 4]. Unde tibi viribus tuis custodire vias duras, nisi quia misericordia tua ante oculos meos est? Ecce dura iussit, amara iussit; vide quae promisit. Orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est [Matth. V, 44, 45]. Si tibi diceret, Ora pro inimico tuo, ut sis filius patris tui, ne exhaeredet te pater carnalis, qui hoc tibi relicturus est, quod hinc non est ablaturus; timeres, et faceres: promittitur tibi pro his duris, ut sis filius Altissimi; cogita Patrem, et agnosce haereditatem. Dic ergo, incipe orare pro inimico tuo illo magno, qui tibi multa mala fecit, qui in te multa dura congessit: incipe pro illo orare, et vide cor tuum tecum litigare. Quod ergo vis, quod placet tibi, quod delectaris secundum interiorem hominem, quod obtemperas Domino tuo, et oras pro inimico tuo, aurum est: quod vero, cum orare coeperis, incipit tecum carnalis infirmitas litigare, ipsae sunt sordes, a quibus te Deus vult in fornace purgare.
9 [Mali ideo multi, ut exerceantur boni. Amurca, oleum.] Exercere ergo in mediis malis, o bone, si quis es bonus: non de tuo bone [Sic Mss. At editi, de tuo bono], quia fuisti malus, sed de illius qui nunquam est malus: exercere in mediis malis. Nec mihi volo dicas: Saltem si necesse esset propter exercitationem nostram ut essent mali, pauci essent mali, et boni multi essent. Non attendis quia si pauci essent, multis non nocerent? Utique considera, vir prudens, quia si multi boni essent et pauci mali essent, pauci mali multis bonis nocere non auderent. Si non auderent, non exercerent. Nunc vero quia multi sunt mali, laboratur a paucis bonis inter multos malos: et cum laboratur, sudatur; et cum sudatur, aurum purgatur. Esto ergo in decorem domus Dei. Iam tecum in corde tuo litigavit infirmitas; invoca, ut vincas: adsit tibi Deus, adiuvet qui iubet. Iam factus es victor infirmitatis tuae, iam suscepisti animum et fructum orandi pro inimico tuo: vide quid boni sit; compara illum tibi. Ille meditatur tentationes, tu fundis orationes: ille si nocet, palam nocet; tu quod pro illo oras, Deus novit: ille non credit, quia cor tuum non discutit. Cum ergo ille palam nocet, tu occulte oras: in isto torculari (quia et torculari Ecclesia comparata est), vide si non ille qui palam nocet, amurca currens est per publicum. Amurca per publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos transitus habet. Et cum occulte transeat, in magnitudine apparet. Quam multi enim, o fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in huius mundi malitia, in ista malorum abundantia subtraxerunt se, et conversi sunt ad Deum, et vale fecerunt mundo, et coeperunt pauperibus subito donare res suas, qui paulo ante rapiebant alienas! Sed multi raptores, invasores, spoliatores publice apparent; amurca illa est per plateas currens: illi autem, unus hinc, unus inde, corde coniuncto [Forte, compuncto.] malus faciens mala permanere erubescens [Am. Er. Par., corde coniuncto mala faciens, mala permanere erubescens.], Dei monita cogitans; spem saeculi irridens, spem coelestem exspectans, mutans amores et mores: oleum sanctitatis est in torculari, vas in honorem est in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo. Ibi est decor domus Dei.
Augustinus HOME

bke16.116v bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XIV. De versu 14 Psalmi IX, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico. <<<     >>> SERMO XVI. De eo quod scriptum est in Psalmo XXXIII, 13, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos?
monumenta.ch > Augustinus > 69 > 15