monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XIII. De eo quod scriptum est in Psalmo II, 10, Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, VI cal. iun. <<<     >>> SERMO XV. De versu 8 Psalmi XXV, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XIV[Emendatus est ad cs. cl. gr. s. Am. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Tempore 110.]. De versu 14 Psalmi IX, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.

1 [Pauper verus quinam sit.] Cantavimus Domino, et diximus, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quaeramus pauperem, quaeramus pupillum. Nec mirum sit quod admoneo ut quaeramus, quos sic abundare cernimus et sentimus. Nonne pauperibus plena omnia? nonne pupillis plena sunt omnia? Tamen inter omnia quaero pauperem, quaero pupillum. Ac prius ostendendum est Charitati vestrae, id quod putamus, non hoc esse quod quaerimus. Qui enim dicuntur pauperes et sunt, in quos a Deo mandatae eleemosynae fiunt, de quibus fatemur scriptum, Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa exorabit pro te Dominum [Eccli. XXIX, 15]: abundat quidem hoc genus hominum; sed altius intelligendus est iste pauper. De illo genere est iste pauper, de quo dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Sunt pauperes non habentes pecuniam, victum quotidianum vix invenientes, alienis opibus [Sic Ms. Germanensis. At omnes editi, alienis operibus Et ex his duo Ulim. et Lov. addunt, insidiantes.], misericordia sic indigentes, ut etiam mendicare non erubescant: si de his dictum est, Tibi derelictus est pauper; nos quid facimus, qui hoc non sumus? Ergo nos qui christiani sumus, non sumus Deo derelicti? Et quae alia nobis spes est, si non sumus illi derelicti, qui nos non derelinquit?
2 [Divitibus cavenda superbia.] Discite ergo esse pauperes et Deo relinqui, o compauperes mei. Dives est, superbus est. Nam et in divitiis istis, quae vulgo appellantur divitiae, quibus est contraria vulgaris ista paupertas; in divitiis ergo istis nihil est sic cavendum, quam superbiae morbus. Qui enim non habet pecuniam, non habet amplissimas facultates; non habet unde se extollat. Si ergo qui non habet unde se extollat, non laudatur pro eo quod non se extollit: qui habet, laudetur, si se non extollit. Quid ergo laudo humilem pauperem, qui unde superbiat, non habet? Quis autem ferat et inopem et superbum? Lauda divitem humilem, lauda divitem pauperem. Tales vult apostolus Paulus, qui scribens ad Timotheum dicit: Praecipe divitibus huius saeculi, non superbe sapere [I Tim. VI, 17]. Novi quid dicam: hoc illis praecipe. Habent enim divitias intrinsecus superbiam persuadentes, habent divitias in quibus laborant esse humiles. Da mihi Zacchaeum habentem magnas divitias, principem publicanorum, confessorem peccatorum, statura brevem, animo breviorem, ascendentem lignum, ut transeuntem videret qui pro illo pendebat in ligno. Da mihi dicentem, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Sed multum dives es, o Zacchaee, multum dives es. Ecce dimidium dabis: dimidium quare reservabis? Quia si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo [Luc. XIX, 2-8].
3 [Pauperes de Lazari sorte non extollantur.] Sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus; respondet mihi, et dicit: Mihi debetur regnum coelorum; ego enim similis sum illi Lazaro, qui iacebat ulcerosus ante divitis domum, cuius canes lingebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis: ego illi similior sum, inquit. Nostrum genus est, cui debetur regnum coelorum; non illi generi qui induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide. Talis enim erat ille, ante cuius domum iacebat pauper ulcerosus: et videte exitus amborum. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem dives, et sepultus est. Nam pauper forte nec sepultus. Et quid postea? Cum apud inferos dives ille in tormentis esset, levavit oculos suos, vidit pauperem quem contempserat, in Abrahae gremio quiescentem: desideravit guttam, a quo ille micam; et quoniam dilexit opulentiam, non invenit misericordiam. Voluit subveniri fratribus suis, semper vecors, sero misericors: nihil omnino quod postulavit, accepit [Luc. XVI, 19-31].
4 [Pauper et dives in eadem sorte felicitatis, si uterque humilis. Sinus Abrahae.] Discernamus ergo, inquit mihi, pauperes et divites: quid me ad alia intelligenda exhortaris? Aperti sunt pauperes, aperti sunt divites. Audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne [Am. Er. Ulim. et Par., domine. At Mss. cum Lov., domne.] pauper. Cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. Noli contemnere divites misericordes, divites humiles; et ut citius dicam, quod paulo ante dixi, divites pauperes noli contemnere. O pauper, esto et tu pauper; pauper, id est, humilis. Si enim dives factus est humilis, quanto magis pauper esse debet humilis? Pauper non habet unde infletur, dives habet cum quo luctetur. Audi ergo me. Esto verus pauper, esto pius, esto humilis. Nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum divitis inops iacebat; attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. Quid, inquis, attendo? Lege Scripturas, et invenies quod dico. Lazarus pauper fuit: in cuius sinum levatus est, dives fuit. Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab angelis. Quo? In sinum Abrahae, id est, in secretum, ubi erat Abraham. Nolite enim carnaliter intelligere, quod velut in sinum tunicae Abrahae levatus sit pauper. Sinus erat, quia secretum erat. Unde dicitur, Redde vicinis nostris in sinum eorum [Psal. LXXVIII, 12]. Quid est, in sinum eorum? In secreta eorum. Quid est, Redde in sinum eorum? Torque conscientiam eorum. Lege, aut si legere non potes, audi cum legitur, et vide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione [Gen. XIII]: et tamen dives iste pauper fuit, quia humilis fuit; Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam [Id. XV, 6]. Iustificatus est gratia Dei, non propria praesumptione. Fidelis erat, bene operabatur. Filium iussus est immolare; neque cunctatus est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat [Id. XXII]. Probatus est Deo, constitutus est exemplum fidei. Iam Deo notus erat: sed nobis monstrandus erat. Non est inflatus quasi in bonis operibus suis; quia pauper erat dives iste. Et ut scias quia non est inflatus tanquam in bonis operibus suis (sciebat enim quia quidquid habebat, a Deo habebat; et non in se ipso, sed in Domino gloriabatur), audi Paulum apostolum: Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum [Rom. IV, 2].
5 [Verus pauper in pauperum turba vix invenitur.] Videtis, quia cum abundent pauperes recte quaerimus pauperem: in turba quaerimus, et vix invenimus. Occurrit mihi pauper, et quaero pauperem. Interim tu manum porrige pauperi quem invenis. Corde quaeris, quem quaeris. Tu dicis, Pauper sum sicut Lazarus: dives iste meus humilis non dicit, Dives sum sicut Abraham. Ergo tu te extollis, ille se humiliat. Quid inflaris, et non imitaris. Ego, inquit, pauper levor in sinum Abrahae. Non vides quia pauperem dives excepit? Non vides quia dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra eos qui habent pecuniam, et negas eos ad regnum coelorum pertinere; cum in eis fortasse inveniatur humilitas, quae in te non invenitur: non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham, Recede a me, quia blasphemasti me?
6 [Divitiae plenae periculorum et periturae.] Admoneamus ergo divites nostros, quod Apostolus admonuit. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum [I Tim. VI, 17], admoniti sumus. Divitiae illae, quas putatis plenas esse deliciarum, pleniores sunt periculorum. Pauper erat, et securior dormiebat: somnus facilius accedebat ad duram terram, quam ad lectum inargentatum. Attendite curas divitum, et comparate securitati pauperum. Sed audiat dives iste, ut non superbe sapiat, neque speret in incerto divitiarum. Utatur mundo, tanquam non utens. Sciat se viam ambulare, et in has divitias tanquam in stabulum intrasse. Reficiat, viator est: reficiat se, et transeat; non secum tollit quod in stabulo invenit. Alius viator erit, et ipse habebit, sed non auferet. Omnes hic relicturi sunt quod hic acquisierunt. Nudus, inquit, exii de utero matris meae; nudus revertar in terram, Dominus dedit, Dominus abstulit [Iob I, 21]. Non abstulit [Videtur legendum, non se abstulit. Sic versus finem sermonis 21: «Dominus abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit, qui dedit se obtulit.» Codex cs.: Sed non abstulit; quod nostram confirmat coniecturam.], quia tibi derelictus est pauper. Nudus exii de utero matris meae; nudus revertar in terram.
7 [Pauper cupiditatibus divite peior.] Audi alium pauperem. Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis [I Tim. VI, 7-10]. Qui sunt isti qui a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis? Qui volunt divites fieri. Modo mihi respondeat ille pannosus. Videamus, si non vult dives fieri; videamus, interrogemus eum, si non vult dives fieri: respondeat, non mentiatur. Audio linguam, sed interrogo conscientiam. Dicat si non vult dives fieri. Si autem vult; iam incidit in tentationem et desideria multa, stulta et noxia. Non enim opes dico, sed desideria. Unde? Quia vult dives fieri. Quid inde? Desideria multa et stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Vides ubi sis? Quid mihi ostentas nullas facultates, cum ego convincam tantas cupiditates? Ecce iam compara duos. Iste dives est, ille pauper est: sed iste dives, iam est, non vult fieri. Iste dives est, aut de parentibus, aut de donis et haereditatibus. Ponamus, faciamus: dives est etiam de iniquitatibus. Iam non vult addere, imposuit modum, fixit limitem cupiditati, iam corde militat pietati.
8 [Rursum pauper cum divite comparatur.] Dives est, inquis. Respondeo, Dives est. Iterum tu accusator respondes et dicis, De iniquitate dives est [Ms. Germanensis: Dives, inquis, de iniquitate, dives est; omissis verbis, Respondeo, dives est. Iterum tu, etc.]. Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? Dominus noverat quod dicebat: utique non errabat, quando praecipiebat, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna [Luc. XVI, 9]. Quid si hoc facit iste dives? Iam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu nihil habes, sed dives vis fieri; incides in tentationem. Sed forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas paternum, quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris abstulit. Gemis, audio, tempora accusas: quod gemis, si posses, faceres. Annon videmus? annon quotidianis exemplis plena sunt omnia? Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad maiorem [Editi, pergens ad maiorem. Castigantur ad Mss. Sorbonicum et Germ.], rapit aliena.
9 [Verus pauper. Christus pauper et dives.] Invenimus verum pauperem, invenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem verum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum dives esset [II Cor. VIII, 9]. Vide divitem nostrum, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset; vide illum divitem: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Plus est aurum facere, quam habere. Dives es auro, argento, pecore, familia, fundis, fructibus; tibi ista creare non potuisti. Vide illum divitem: Omnia per ipsum facta sunt. Vide illum pauperem: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 3-14]. Quis digne cogitet divitias eius? Quomodo faciat qui non fit, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens, temporalia sempiternus? Quis digne cogitet divitias eius? Paupertas Christi. Paupertatem cogitemus, ne forte pauperes vel ipsam capiamus. Concipitur utero feminae virginali, includitur visceribus matris. O paupertas! In angusto diversorio nascitur, involutus infantilibus tegumentis in praesepio ponitur, fit cibaria iumentis pauperibus; deinde coeli et terrae Dominus creator Angelorum, omnium visibilium et invisibilium effector et conditor sugit, vagit, nutritur, crescit, tolerat aetatem, occultat maiestatem: postea tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur, spinis coronatur, ligno suspenditur, lancea perforatur. O paupertas! Ecce caput pauperum quos requiro, cuius pauperis membrum invenimus verum pauperem.
10 [Pupillus quis.] Breviter quaeramus pupillum [Codex cs.: Breviter nunc quaeramus pupillum.]: quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Iesu, pupillum quaero; fatigatus quaero: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra [Matth. XXIII, 9]. Pupillus in terra, immortalem patrem invenit in coelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste: audiamus eum, et imitemur eum. Quae est eius oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, inquit, meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me [Psal. XXVI, 10]. Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]; Tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me; Pupillo tu eris adiutor [Ulim. et Lov. addunt clausulam: Conversi, etc., quae ab aliis libris abest.].
Augustinus HOME

bke16.116v bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XIII. De eo quod scriptum est in Psalmo II, 10, Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Habitus ad Mensam sancti Cypriani, VI cal. iun. <<<     >>> SERMO XV. De versu 8 Psalmi XXV, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi claritatis tuae. Habitus in Regione tertia, in basilica sancti Petri Carthaginensis.
monumenta.ch > Augustinus > 14