Augustinus, Sermones, 10, SERMONIS VIII,. De decem plagis et decem praeceptis, FRAGMENTUM .
1 | Alias in Fragmentis 2. |
1 | Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate, significantiam debemus inquirere; ne subtracto fundamento, in aere velle aedificare videamur. Sed ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim ipse erat ad Pharaonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum Dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo iam terrebantur. Virga significat regnum Dei: idemque regnum Dei esse utique populum Dei. Serpens autem tempus mortalitatis huius; mors enim a serpente propinata est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram, mortales effecti sunt: unde proiecta virga ex manu serpens effecta est. Fecerunt et magi Pharaonis similiter; virgis eorum proiectis serpentes facti sunt: sed prius serpens Moysi, id est, virga Moysi devoravit omnes serpentes magorum [Exod. VII, 10-12]. Tunc demum cauda comprehensa, identidem virga facta est, et regnum remeavit ad manum. Sunt ergo virgae magorum populi impiorum victi Christi nomine; cum in eius corpus transferuntur, tanquam a serpente Moysi devorantur: donec redeat regnum Dei ad manum Dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quae debeatis desiderare: audite quae debeatis vitare. |
2 | Primum praeceptum in Lege de colendo uno Deo, Non erunt, inquit, tibi dii alii praeter me [Id. XX, 3]. Prima plaga Aegyptiorum, aqua conversa in sanguinem [Id. VII, 20]. Compara primum praeceptum primae plagae; Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudine intellige aquae, ex qua generantur omnia. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est ergo conversio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum est insipiens cor eorum? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis [Rom. I, 21-23]. Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum. Nam Deus incommutabilis manet. Neque enim quia et Apostolus dixit, Commutaverunt, ideo mutatus est Deus. |
3 | Secundum praeceptum, Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum [Exod. XX, 7]. Qui enim accipit nomen Domini Dei sui in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Dei nostri Iesu Christi veritas est: ipse enim dixit, Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6]. Veritas ergo mundat, vanitas inquinat. Et quoniam qui loquitur veritatem, de Deo loquitur, qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur [Id. VIII, 44]: veritatem loqui, est rationabiliter loqui; vanitatem autem loqui, est strepere potius, quam loqui: merito, quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis; loquitur autem veritas, perstrepit vanitas: huic praecepto secundo contrariam videte secundam plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia [Exod. VIII, 6]. Habes expressam significatam vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis, non accipientes in vanum nomen Domini Dei sui, loqui sapientiam inter perfectos [I Cor. II, 6], etiam inter imperfectos . Non quidem loqui quod capere non possunt; non tamen recedere a veritate, et pergere in vanitatem. Quamvis enim imperfecti non capiunt si quid paulo excelsius fuerit disputatum de Verbo Dei Deo apud Deum, per quod facta sunt omnia [Ioan. I, 1-3], possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tanquam inter parvulos Christi, Iesum Christum, et hunc crucifixum [I Cor. I, 23]; non tamen illa est veritas et ista vanitas. Vanitas autem esset, si Christum mortem non implevisse, sed finxisse diceremus; si vulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non verum, sed simulatum de vulneribus emanasse; si falsas eum cicatrices, tanquam post falsa vulnera, demonstrasse. Cum vero ista omnia vera dicimus, facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus; quamvis de sublimi illius et de incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude: strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur haerentes veritati Veritatem per quam facta sunt omnia, Veritatem Verbum carnem factum et habitantem in nobis; Veritatem Christum natum de Deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; Veritatem accepta forma servi natum ex virgine Maria, passum, crucifixum resurgentem, ascendentem: ubique Veritatem, et quam perfecti capiant, et quam parvulus capere potest ; Veritatem, et in pane, et in lacte; in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem traiicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed voces non inanes; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 45]. Si autem et ranas vis e contrario intelligere, illum versum Psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum [Psal. XI, 3]. |
4 | Tertium praeceptum, Memento diem sabbati sanctificare eum [Exod. XX, 8]. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est, quietem. Super quem, inquit, requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]. Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu sancto, rixarum amatores; calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritualem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem Spiritus Dei: Esto, inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas [Eccli. V, 13]. Quid intellecturus sum? Deum dicentem, Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per corruptionem volitantibus phantasmatibus et compungentibus te: non sit. Ita enim Deum intellecturus es dicentem tibi, Vacate, et videte quoniam ego sum Deus [Psal. XLV, 11]. Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionum tuarum corruptione caecatus, exigis videre quod non potes. Attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio. Sciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo [Exod. VIII, 17]: muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt; sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tenete praeceptum, cavete plagam. |
5 | Quartum praeceptum est, Honora patrem tuum, et matrem tuam [Id. XX, 12]. Huic contraria quarta Aegyptiorum plaga κυνομυῖα est [Id. VIII, 24]. Quid est κυνομυῖα? Canina musca: graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere. Nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur. Merito ergo et catuli canum caeci nascuntur. |
6 | Quintum praeceptum est, Non moechaberis [Id. XX, 14]. Quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum [Id. IX, 6]. Comparemus: da hominem moechari meditantem, coniugio non contentum suo: appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis. Etenim concumbere et generare, etiam pecorum est; ratiocinari, intelligere, humanum est. Ideo ratio quae praesidet in mente, motus inferiores carnis, tanquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad feminas et ad concubitum, nisi certis temporibus: neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et refrenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit; tibi praecepta continentiae, tanquam in bestias inferiores lora, concessit. Tenes tu quod pecus non potest; et ideo speras tu quod pecus non potest. Laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus: sed gaudebis semper in aeternitate ad quam non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur: et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omnia laxare. Quod si contempseris te, et in te imaginem Dei in qua fecit te, neglexeris, victus cupiditate insinuatarum rerum, tanquam amisso homine eris pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem, Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum [Psal. XXXI, 9]. Sed forte eligis tibi esse pecus, et libera vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. Attende plagam: si pecus esse non times, saltem mori time . |
7 | Sextum praeceptum, Non occides (Exodi XX, 13). Sexta plaga, pustulae in corpore et vesicae bullientes et scaturientes, et incendia vulnerum ex favilla fornacis [Id. IX, 10]. Tales sunt animae homicidales; ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. Ardent homines ira, ardent et gratia: sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent, et sanum non est: fervet, sed non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire, fervet; et qui vult occidere, fervet: ille praecepto, iste morbo; ille bonis operibus, iste saniosis ulceribus. Si possemus videre animas homicidarum, plus plangeremus, quam putrescentia corpora ulceratorum. |
8 | Sequitur, Non furaberis, [Id. XX, 15], praeceptum septimum: et plaga septima, grando in fructibus [Id. IX, 23, 25]. Quod contra praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. Verbi gratia, qui furatur, acquirit vestem; sed coelesti iudicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum: lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, charissimi. Aut vere putatis , ea quae patiuntur homines, dormiente Deo pati? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri, et quasi ad divinam providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille psalmus: Laudate Dominum de terra (cum laudes dictae essent de coelo), dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius [Psal. CXLVIII, 7 ] [et 8]. Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, iusto Dei iudicio intrinsecus grandinantur. O si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent; etsi in furto suo invenirent quod in aviditatem ventris mitterent, maior fames esset hominis interioris, maior fames, et periculosior plaga, et gravior mors. Multi mortui ambulant, et multi facinorosi de vanis divitiis exsultant. Denique servum Dei Scriptura intus locupletem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives [I Petr. III, 4]? Non ante homines dives, sed ante Deum dives; et ubi Deus videt, ibi dives. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus videt, grandinaris? |
9 | Octavum praeceptum, Falsum testimonium non dices [Exod. XX, 16]. Octava plaga, locusta [Id. X, 13], animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Denique admonens homines Dei Apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini [Galat. V, 15]. |
10 | Nonum praeceptum, Non concupisces uxorem proximi tui [Exod. XX, 17]. Nona plaga, densae tenebrae [Id. X, 22]. Etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae . Moechus est enim qui non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. Iamvero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare, vere densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic volet pati. Ad alienam paratior est omnis homo: hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! Vere excaecantur furore horribili. Furor enim indomitus est, conculcare viri uxorem. |
11 | Decimum praeceptum, Non concupisces ullam rem proximi tui; non pecus, non possessionem, non subiugium , non aliquid omnino proximi tui concupisces [Exod. XX, 17]. Huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum [Id. XII, 29]. In qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit: fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus: nisi qui omnes res quas habet haeredibus servat, reprehenditur. Hic autem clamat, qui rem proximi concupiscit, et qui furto aufert, et qui furatur aliquid proximi, non potest nisi rem proximi furari. Sed de furto superius iam praeceptum est; ubi intelligas et rapinam. Non enim de furto praeciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo maioris poenae est violenter eripere. Auferre ergo nolenti sive occulte, sive palam, habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi iustam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam iuste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam iustum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi? Quid apud te facit homo? Dimissum est mihi: haereditate consecutus sum; testamentum lego. Nihil videtur iustius ista voce avaritiae. Tu laudas quasi iure possidentem: Deus damnat iniuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri. Non vis ut habeat haeredes. In haeredibus autem nihil charius primogenito. Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi iure non debebatur, quasi iuris umbra perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos. Moriuntur enim homines, sive ante parentes suos, sive post parentes suos, morituri moriuntur: illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei, novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales, sed inter hos tibi primogenita est fides. Quisquis rem alienam occulte concupiscis, interius fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non charitate, sed fraude; veluti amans eum a quo te cupis fieri haeredem, amando eum mori quaeris, et ut in re eius te videas possessorem, illi invides successorem. |
12 | Eia, fratres, decursis decem praeceptis et decem plagis, comparantes contemptores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum, cautos vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei; res vestras, inquam, res vestras interioris arcae vestrae, interioris thesauri vestri; res vestras, quas vobis nec fur, nec latro, nec vicinus potens possit auferre; ubi nec tinea, nec rubigo metuenda est: cum quibus dives exit et naufragus. Sic enim eritis populus Dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, vobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus vestris, donec educatur populus de Aegypto quodam exodo suo; quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. |
13 | Sanctificatio nulla divina et vera est, nisi ab Spiritu sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus; cum sit et Pater sanctus et Filius sanctus, nomen tamen proprium hoc Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate persona Spiritus sanctus diceretur. Ipse requiescit super humilem et quietum [Isai. LXVI, 2], tanquam in sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus etiam sancto Spiritui deputatur, hoc Scripturae nostrae satis indicant. Viderint meliora meliores, et maiora maiores; et de isto septenario numero subtilius aliquid et divinius aliquid dicant et explicent: ego tamen, quod in praesenti sat est, illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem inveniri proprie sancto Spiritui deputatam; quia septimo die sonat sanctificatio. Et unde probamus sancto Spiritui deputari septenariam numeri rationem? Dicit Isaias Spiritum Dei venire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, Spiritum timoris Dei [Id. XI, 2, 3]. Si secuti estis, septem res percucurri, tanquam descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: Initium sapientiae timor Dei [Prov. I, 7]. Ita ergo septenarius Spiritus et unus Spiritus, septenaria operatione unus. An aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum commemorat. Habetis in scriptura Tobiae, ubi evidenter dicitur istum diem factum de septimanis [Tob. II, 1, secund. LXX]. Septies enim septem, quadraginta novem in summa redeunt. Sed tanquam ut redeatur ad caput: Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur: ideo ad quadraginta novem additur unum unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo iam sine causa quinquagesimo die post ascensionem Domini venit Spiritus sanctus. Resurrexit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in coelum: ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, in quinquagenario numero tanquam natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus est Dominus cum discipulis suis, quadragesimo die ascendit in coelum, et peractis ibi decem diebus, tanquam decimo praeceptorum signo, venit Spiritus sanctus; quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus sancti. Itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad Spiritum sanctum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati Christi, et oblatrat adversus unitatem Christi, intelligendus est non habere Spiritum sanctum. Contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quibus Apostolus dicit, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II, 14]. Deinde scriptum est et in Epistola Iudae apostoli, Hi sunt qui segregant semetipsos: reprehendens loquebatur: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes [Iudae I, 19]. Quid manifestius? quid evidentius? Merito veniant, etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. Hos autem comparat Apostolus magis Pharaonis (Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem eius abnegantes) (II Timoth. III, 5), qui in signo tertio defecerunt. |
14 | Iam videte quare in tertio signo defecerunt. Mementote eos qui adversantur unitati, non habere Spiritum sanctum. Tria vero illa praecepta prima in Decalogo ad Dei dilectionem pertinere intelliguntur, ut septem caetera intelligantur ad dilectionem proximi pertinere; ut duabus tabulis Legis et decem praeceptis, duo illa tanquam summaria praecepta teneantur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria prima? Primum, Non erunt tibi dii alii praeter me: cui contraria plaga est, aqua conversa in sanguinem, propter quod summum principium Creatoris ad similationem humanae carnis adductum. Secundum praeceptum, Ne accipias nomen Domini Dei tui in vanum, pertinet, quantum arbitror, ad regnum Dei, quod est Filius Dei. Unus enim Deus et unus Dominus noster Iesus Christus per quem omnia. Contra verbum, ranae: videte contra verbum ranas, contra rationem strepitum, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de sabbato, pertinens ad Spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit, quod vobis paulo ante vehementer, quantum potuimus, commendavimus. Huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. Ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum sanctum non habuerunt: facit enim hoc Spiritus sanctus poena. Aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. Denique ut iam evidenter ipsis confitentibus Pharaonis magis agnoscere valeamus, quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei, videamus, quod nomen accepit. Obiicientes Domino convicium Iudaei, cum dixissent, Hic non eiicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum; respondit ille, Si ego in Spiritu Dei eiicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei [Id. XII, 24, 28]: quod alius evangelista sic enarrat, Si ego in digito Dei eiicio daemonia [Luc. XI, 20]. Quod alius evangelista dixit, Spiritus Dei; alius dixit, digitus Dei. Ergo digitus Dei, Spiritus Dei. Ideo Lex data scripta digito Dei, quae Lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis celebrato Pascha a populo Iudaeorum. Implentur quinquaginta dies post occisionem ovis, et datur Lex scripta digito Dei: implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et venit Spiritus sanctus. Gratias Domino, occultanti providenter, aperienti suaviter Iam videte hoc etiam, fratres, Pharaonis magos evidentissime confiteri. Deficientes in tertio signo dixerunt, Digitus Dei est hic, etc. [Exod. VIII, 19]. |