monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO VI. De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo . <<<     >>> SERMONIS VIII,. De decem plagis et decem praeceptis, FRAGMENTUM .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO VII[Castigatus est subsidio r. v. Lov.] [Note: Alias, 6 ex Carthusiae Mss. editus.]. De lectione Exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur [Hunc sermonem credimus in Possidii Indiculo, cap. 9, notatum his verbis: «De flamma in rubo, in Exodo, eo quod non comburebatur.» Idemque est cum Tractatu edito in tom. 6, «De eo quod dictum est a Deo ad Moysen, Ego sum qui sum.» Qui Tractatus in Erasmiana quidem editione incerti auctoris esse praenotatur; at in Ulimm. et Lov., Augustino tribuitur. Hic demum, parum abfuit quin per nos in quinta Sermonum classe reponeretur inter dubios.].

1 NUM. 1. Quae advertenda de apparitione in rubo. Cum divina lectio legeretur, magnum miraculum, quod Moysen famulum Dei intentissimum fecerat, etiam nos corde exspectavimus; quia intenti etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis, et rubus non cremabatur. Deinde advertimus sacram Scripturam prius dixisse, quod angelus Domini apparuerit Moysi in rubo [Act. VII, 30]. Deinde Moyses non iam quasi cum angelo, sed tanquam cum Domino loquebatur. Tertio advertimus, quod cum Moyses nomen Dei quaereret, ut haberet quid diceret filiis Israel, interrogantibus quod nomen Dei esset, qui illum ad eos misisset, respondit: Ego sum qui sum. Neque hoc transeunter, sed repetitione commendans adiecit: Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Postremo iam enuntiato nomine suo, adhuc adiunxit: Haec dices eis: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob misit me ad vos. Et hoc mihi nomen est in aeternum [Exod. III]. De his, quod Dominus donat, audite. Magna quidem sunt, tanquam involucra mysteriorum Dei: quae si congruenter et sufficienter conemur evolvere, nec vires, nec tempus sufficient.
2 [Rubus flamma inhaerente non crematus quid significat.] Quod ergo breviter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicuius significatione secreti, in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. Rubus enim spinarum est quoddam genus: nec in laude aliqua poni potuit, quod peccatori terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est, Terra spinas et tribulos pariet tibi [Gen. III, 18]. Neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est flamma non comprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. Si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparebat, vel Dominus; unde etiam cum venit Spiritus sanctus, visae sunt illis linguae divisae velut ignis [Act. II, 3]; comprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. Rubus quem non cremabat, populus qui Deo reluctabatur. Spinosum igitur populum Iudaeorum significabat rubus, quo Moyses mittebatur. Et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Iudaeorum, sicut dixi, legi Dei reluctabatur. Nam si ille populus spinis non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur [Matth. XXVII, 29].
3 [Qui Moysi loquebatur, Christum fuisse, quorumdam opinio.] Quod autem idem ipse, qui loquebatur Moysi, et angelus Domini et Dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. Duae sunt autem sententiae, quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet vera sit, ambae secundum fidem sunt. Quod dixi, quaenam earum vera sit; hoc dixi, quidnam eorum senserit qui scripsit. Nam quando nos inquirentes Scripturas sentimus aliquid, quod scriptor forte non sensit; non tamen hoc sentire debemus, quod abhorret a regula fidei, a regula veritatis [Editi ex Carthusiano Ms. addunt, a regula pietatis]. Ergo ambas sententias propono: sit fortassis et tertia, quae me latet. Ex his autem duabus propositis, eligatis quam volueritis. Aliqui dicunt ideo et angelum Domini dictum et Dominum, quia Christus erat, de quo aperte propheta dicit quod sit magni consilii Angelus [Isai. IX, 6]. Angelus enim officii nomen est, non naturae. Nam angelus graece, qui latine nuntius appellatur. Nuntius ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. Quis neget Christum nuntiasse nobis regnum coelorum? Deinde angelus, id est nuntius, mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiat. Et quis neget Christum missum? qui toties dicit, Non veni facere volutatem meam, sed voluntatem eius qui me misit [Ioan. VI, 38]; ipse proprie missus. Nam Siloe, illa piscina, interpretatur Missus. Ideo cui oculos luto inunxit, inde lavare faciem iussit [Id. IX, 7]. Nullius enim visus aperitur, nisi eius qui a Christo mundatur. Ergo idem angelus, idem Dominus.
4 [In ea opinione cavendum Arianorum argumentum.] Sed hic occurrit aliquid praecavendum. Non enim desunt haeretici qui dicant, Patris et Filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius eiusdemque substantiae. Catholica autem fides credit Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unius substantiae Trinitatem, inseparabiliter, aequaliter, non commixtione confusam, non distinctione separatam. Illi ergo qui persuadere moliuntur Filium non esse eiusdem substantiae cuius est Pater, argumentantur ex hoc quod Filius visus est patribus: Pater, inquiunt, non est visus; invisibilis autem et visibilis diversa natura est. Et ideo, inquiunt, de Patre dictum est, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest [I Tim. VI, 16]. Ut ille qui visus est non solum Moysi, sed etiam Abrahae; non solum Abrahae, sed etiam ipsi Adam et caeteris patribus, non Deus Pater, sed Filius potius credatur, ut intelligatur creatura. Catholica non hoc dicit. Sed quid dicit? Deus Pater, Deus Filius; incommutabilis Pater, incommutabilis Filius; aeternus Pater, coaeternus Filius; invisibilis Pater, invisibilis Filius. Nam si dixeris Patrem invisibilem, Filium visibilem; distinxisti, imo vero separasti substantias. Quomodo gratiam invenisti, qui fidem perdidisti? Solvitur ergo ista quaestio sic: Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, natura propria invisibilis est: apparuit autem quando voluit, cui voluit; non ut est, sed ut voluit cui serviunt omnia. Si enim anima tua cum sit invisibilis in corpore tuo, ut appareat profert vocem, et vox in qua apparet anima tua cum loqueris, non est substantia animae tuae; aliud est illa, aliud est vox; et tamen apparet, et in ea re quae ipsa non est: sic et Deus si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. Non sunt haec Deus, sed indicant Deum. Hoc retento, securi credimus potuisse dici Filium qui apparuit Moysi, et Dominum et angelum Domini.
5 [Aliorum sententia, angelum Moysi apparuisse, non Christum.] Qui vero existimant vere eum angelum Domini fuisse, non Christum, sed angelum missum; necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit Dominus. Quomodo enim ab eis qui Christum fuisse diccunt, exigitur quare dictus sit angelus; sic ab eis qui angelum dicunt, exigitur quare dictus sit Dominus. Sed illi qui Christum dicunt fuisse, iam commemoravi, quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus, quia propheta aperte dixit Dominum Christum magni consilii Angelum. Illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit Dominus. Respondent et ipsi: Sicut in Scripturis propheta loquitur, et dicitur quia Dominus loquitur; non quia Dominus est propheta, sed quia Dominus est in propheta; sic et cum per angelum dignatur Dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus propter se ipsum, et Dominus propter habitantem Deum. Certe enim Paulus homo erat, et Christus Deus; et ait tamen ipse Paulus, An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus (I [I. Cor. XIII, 3]? Dixit et propheta, Audiam quid loquetur in me Dominus Deus [Psal. LXXXIV, 9]. Qui loquitur in homine, loquitur in angelo. Ideo apparuit Moysi angelus Domini, et dixit, Ego sum qui sum [Editi ex Carthusiano Ms., et dicitur ei, Domine. Et dicit, Ego sum qui sum.]. Habitatoris vox est, non templi.
6 [Difficultas in ea sententia diluitur.] Nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat; quid facimus, quando Abrahae tres apparuerunt? quid hic dicimus? Tres apparuerunt, et Abraham tanquam ad unum loquens dixit, Domine. Quid dicimus? quare tres? An ipsa Trinitas erat? Quare ergo Dominus? Quia Trinitas unus Dominus, non sunt tres domini: et Trinitas unus Deus, non tres [Editi ex Carthusiano Ms. addunt, dii.]; una substantia, tres personae. Neque enim Pater Filius est, aut Filius Pater est, aut Spiritus sanctus vel Pater vel Filius est. Sed Pater non est nisi Filii; Filius non est nisi Patris; Spiritus et Patris et Filii. Quamvis in illis tribus aliqui dicunt, quod unus ibi excellebat, quem Dominum appellabat Abraham, quando apparuerat cum duobus, tanquam Christus cum Angelis suis. Sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Lot, et ipse agnoscit in eis divinitatem; et cum duos videat, Dominum appellat [Gen. XVIII, ] [et XIX]? Et ille in tribus Dominum, et in duobus ille Dominum. Ne separemus ergo Trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quod melius intelligimus, quia patres nostri Dominum in Angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intelligebant; non portantibus, sed insidenti gloriam dabant. Quam sententiam confirmat non solum Epistola quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur, Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus (Hebr. II, 2 [loquebatur enim de veteri Testamento, commendavit quod ibi Angeli loquebantur; sed Deus in Angelis suis honorabatur, et per Angelos interior habitator audiebatur]?; sed etiam in Actibus Apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Iudaeos, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Dura cervice, spinae non crematae. Vos semper resistitis Spiritui sancto. Ideo rubus non cremabatur, quia flammae Spiritus ab spinis peccatorum resistebatur [Editi ex Carthusiano Ms., quia spiritui flammae a spinis, etc.]: Vos semper resistitis Spiritui sancto. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? (Et unde agitur) qui accepistis Legem in edictis Angelorum, et non custodistis [Act. VII, 51-53]. Si diceret, Angeli, et non, Angelorum; non deerant illi qui dicerent, Christus est, quia dictus est magni consilii Angelus. Angelus Christus, numquid Angeli Christus? Dicit et apostolus Paulus, quoniam semen Abrahae dispensatum est [Editi ex Carthusiano Ms., dispensatum est a veteri Testamento usque ad novum. Et quomodo dispensatum est? Dispositum inquit, etc.]: Dispositum, inquit, per Angelos in manu Mediatoris [Galat. III, 19].
7 [Dei nomen proprium.] Iam ergo angelus, et in angelo Dominus, dicebat Moysi quaerenti nomen suum, Ego sum qui sum. Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Esse, nomen est incommutabilitatis. Omnia enim quae mutantur, desinunt esse quod erant, et incipiunt esse quod non erant. Esse verum, esse sincerum, esse germanum, non habet nisi qui non mutatur. Ille habet esse cui dicitur, Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es [Psal. CI, 27, 28]. Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Aeternus sum? Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Mutari non possum? Nulla creatura, non coelum, non terra, non Angelus, non Virtus, non Sedes, non Dominationes, non Potestates. Cum ergo sit hoc nomen aeternitatis, plus est quod dignatus est habere nomen misericordiae. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Illud in se, hoc ad nos. Si enim hoc solum esse vellet quod est in se, quid essemus nos? Si intellexit, imo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur, Ego sum qui sum, Qui est, misit me; multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc vidit distare ab hominibus. Qui enim hoc quod est et vere est, digne intellexerit, et qualitercumque lumine veracissimae essentiae, vel strictim, sicut coruscatione afflatus fuerit; longe se videt infra, longe remotissimum, longe dissimillimum: sicut ille ait, Ego dixi in ecstasi mea. Assumpta enim mente vidit nescio quid, quod plus ad illum erat. Hoc erat quod verum erat. Dixi, inquit, in ecstasi mea. Quid? Proiectus sum a facie oculorum tuorum [Psal. XXX, 23]. Cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod videbatur, longe se imparem videret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio videndi quod est, dicebat Deo cum quo loquebatur, Ostende mihi temetipsum [Exod. XXXIII, 13, 18]: quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem, quoniam vidit timentem: tanquam diceret, Quoniam dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me; intellexisti quid sit esse, et desperasti te capere: erige spem, Ego sum Deus Abraham, Isaac et Iacob; sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, sic sum cum ipso esse, ut nolim hominibus deesse. Si quo modo possumus Dominum quaerere et investigare eum qui est, et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, et sumus [Act. XVII, 27, 28]: laudemus ergo ineffabiliter eius essentiam et amemus misericordiam. Amen.
Augustinus HOME

bke16.116v bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO VI. De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo . <<<     >>> SERMONIS VIII,. De decem plagis et decem praeceptis, FRAGMENTUM .
monumenta.ch > Augustinus > 7