monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO IV. De Iacob et Esau . In festo Vincentii martyris habitus. <<<     >>> SERMO VI. De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO V[Emendatus ad cl. r. v. Sirm.] [Note: Alias, 1 ex Sirmondianis.]. De luctatione Iacob cum angelo [In editis deest, cum angelo. Sed in Mss. nonnullis et in Possidii Indiculo, cap. 8, habetur; ipsumque capitulum Genesis, quo Iacobi lucta cum angelo refertur, praelectum esse ante concionem patet ex sectione 6.]. Habitus paulo ante Pascha.

1 [Boni imitandi, mali vero donec ultimo iudicio discretio fiat, tolerandi.] Haec maxime regula disciplinae necessaria est viro christiano, ut verbum Dei audiat, cum est in hoc saeculo, ut attendat eum qui venit saeculum salvare primo per misericordiam, et postea discutere per iudicium [Mss., et postea discretione per iudicium.]. Et ideo Dominus noster Iesus Christus imitandum se nobis praebuit; ut quoniam christiani sumus, aut ipsum imitemur, aut alios qui eum imitati sunt. Sunt enim quidam eorum qui christiani vocantur et non sunt, quos partim digessit Ecclesia, tanquam stercora; ut sunt omnes haereses, et omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de vite praecisis, et paleis quas ante ventilationem de area ventus rapit: sunt autem alii, qui intus mali sunt, et ipsa communione catholica continentur; quos necesse est toleret christianus bonus usque in finem, quia ventilatio messis huius areae non erit nisi dies iudicii. Haec semper cantavimus vobis, et in nomine Christi arbitramur quia haerent pectoribus vestris. Istae lectiones quae vobis leguntur, numquid modo primum vobis leguntur, et non eaedem quotidie repetuntur? Sicut autem lectiones Dei quotidie opus est ut repetantur, ne saeculi mala et spinae nascantur in cordibus vestris, et effocent semen quod ibi seminatum est: sic oportet et sermonem Dei vobis semper repeti, ne obliti dicatis vos non audisse, quod dicimus nos dixisse.
2 [Debita remittenda inimicis. Inimicus sic diligendus, ut tamen corripiatur.] Accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine Dei festinent accipere gratiam Baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quae antea commiserunt, prorsus omnia; et exire inde nihil debentes Domino: quemadmodum servus ille, qui rationem reddebat domino suo, et invenit illum debere decem millia talentorum; sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse debebat, sed quia ille misericors erat, dimisit omnia, et debitorem absolvit. Et tamen, fratres, quomodo nos terruit vehementer idem ipse servus? Quia noluit dimittere conservo suo, vel differre solutionem centum denariorum, replicavit illi dominus decem millia talentorum, quae illi dimiserat [Matth. XVIII, 23-34]. Hi ergo qui exituri sunt de Baptismo nihil debentes, et absoluti omnibus peccatis, caveant ne si quis in illos peccaverit, et noluerint ipsi dimittere, non solum deinceps non illis dimittatur, sed etiam omnia quae dimissa fuerant, replicentur. Nemo ergo dicat: Quis istud facit, aut quis istud fecit? Dicendo sibi istud homines moriuntur. Dilige inimicum tuum, dicit Dominus: et tu, Quis istud facit? Quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. Res in corde est: unde vides quis illud facit? Putas enim quia non dimisit ille qui clamat? Forte enim aliquando clamat aliquis, et iubet caedi hominem, et putas quia non dimisit. Quare? Tu quando caedis filium tuum, tenes odium in corde tuo? Ergo res in corde est: solus Deus videt si dimissum est. Aliquando enim non caedit aliquis, videtur parcere manu, et saevit in corde, et optat male homini intus, et vult eum necari: tenet contra illum malam voluntatem, quamvis nihil illi corporaliter reddere videatur. E contra sunt, qui corporaliter videntur quasi reddere; sed corporalis illa correptio quasi dilectio est [Mss., sed illa quasi corporalis correctio, dilectio est.]: ad bonam vitam vult illum pervenire; et tanto magis vult eum corripi, quanto illum amat. Sic et Deus numquid non nos diligit? non ad hoc nos hortatur, ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus, similes illi simus? Nam sic dixit: Estote autem vos perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos [Matth. V, 48, 45]. Quanta ergo dilectio est in Domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit, et pretio sanguinis eius nos redemit, qui ei inimici eramus, amando ea quae fecit pro eo qui fecit? Cum ergo ista faceremus, misit Deus, sicut Apostolus dicit, Filium suum [Galat. IV, 4]; et eum pro nobis impiis, ab aliis impiis occidendum tradidit. Et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo servatur fidelibus? Ecce quomodo Deus diligit homines. Attendamus, fratres; numquid non illos flagellat? numquid non illos corripit? Si non illos corripit, unde fames? unde aegritudines? unde pestilentiae et morbi? Omnes enim istae correptiones Dei sunt. Sicut ergo ille diligit, et tamen corripit: sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamvis serves affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum correptionis. Quia si negaveris, non tenebis dilectionem: quia ille moritur in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur verum odium.
3 [Luctandum, ut Christi charitatem et patientiam imitatione prosequamur.] Nemo ergo dicat: Quis istud potest? Contendite hoc implere in cordibus vestris; tenete [Victorinus Ms. omittit, tenete. Forte legendum, tenete Christum; ut infra, n. 6.], ut diligatis. Luctamini, et vincetis. Christus enim ibi vincit. Contra quid luctamini? Contra peccatum luctamini, contra verba hominum male dicentium: Ergo non te vindicas? ergo remanebis indefensus, et non illi ostendis? o si mecum haberet! Luctamini, et vincite. Si enim vellet Christus iubere terrae, quando a Iudaeis tanta passus est, ut aperta sorberet persecutores eius, non posset? Si ergo qui habuit potestatem, sic eos pertulit, quousque levaretur in crucem, et pendens in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]; tu, serve redempte sanguine crucifixi Domini tui, non imitaberis Salvatorem tuum? Quid enim illi opus erat tanta pati, cui licebat et non pati? Nam sic dixit, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam, et iterum sumam eam [Ioan. X, 18]. Et sic fecit. Quid enim factum est, fratres? Pendebat in cruce, quomodo [Forte, quod modo.] Competentibus legimus: at ubi vidit completas in se omnes Scripturas, ut illi darent etiam acetum, Perfectum est, ait: et inclinavit caput, et emisit spiritum; quasi ad hoc staret, ut impleretur [Mss. habent, quasi ad hoc adhortaretur ut impleretur.]. Cum vellet ergo, animam suam posuit. Et ideo ille Deus erat, illi homines, qui iuxta illum erant crucifixi. Ille citius moritur, illi tardius. Et cum iussum esset ut corpora deponerentur de cruce propter sabbatum, ut sepelirentur, invenerunt illos latrones viventes, et eis crura fregerunt; Dominum autem iam defunctum, et tamen unus ipsorum lancea percussit latus eius, et profluxit sanguis et aqua [Ioan. XIX, 30-34]. Ecce pretium tuum. Quid enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt fideles? Spiritus, sanguis, et aqua. Spiritus quem emisit, et sanguis et aqua quae de latere profluxerunt. De ipso sanguine et aqua significatur nata Ecclesia. Et quando exivit sanguis et aqua de latere? Cum iam dormiret Christus in cruce: quia Adam in Paradiso somnum accepit, et sic illi de latere Eva producta est. Ecce ergo pretium tuum. Imitare humilitatem et vestigia Domini tui, et noli dicere, Quis istud facit? Est circa te forte et qui non facit. Sed in illa turba si tu feceris, sic tibi computabitur, quomodo si invenias in area unum granum, et paleas infinitas. Difficile invenis duo grana simul iuncta: sed inter grana palea commixta est. Sic inter eos qui servire volunt Deo, strepitus et multitudo est malorum hominum circumdans illos undique; quia quocumque se verterint, non inveniunt nisi malos suasores. Esto ergo ut granum, et noli curare de palea. Veniet tempus ut separetur. Ideo cantavimus, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Ecclesia illud dicit gemens inter peccatores. Putatis, fratres, quia ad hoc vult se discerni Ecclesia, ut ab haeresibus tanquam sarmentis praecisis separetur? Iam ab ipsis separata est. Numquid ita dicit Ecclesia, Iudica me, Deus, et discerne causam meam, ut a parte Donati, aut ab Arianis, vel a Manichaeis segregetur? Non se rogat discerni, nisi ab his qui ei mixti sunt, quos oportet ut toleret usque in finem. Sed hoc dicit, Iudica me, Deus, et discerne causam meam: id est, ne cum ipsis iudicer et perdar in die iudicii. Nam nunc dictum est, Dimitte zizania crescere [Matth. XIII, 30]: et tolerantur modo mali a bonis, in die iudicii separandi.
4 [Iacob et Esau figurae populi Christiani et Iudaici.] Et ideo Iacob ille, qui modo lectus est, populum significat christianum: ipse est enim minor filius; quia populus Iudaeorum Esau est. De Iacob quidem nata est gens Iudaeorum, sed in figura magis Esau Iudaei intelliguntur: quia populus maior reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. Cum etiam in utero luctarentur, et taedium mater pateretur, quia impellebantur viscera eius, ait: Quid mihi sic? Melius mihi erat sterilitas, quam ut hoc paterer. Dictum est ei a Domino, quod duo populi in utero eius confligerent, et duae gentes, et quia maior serviet minori [Galat. XXV, 22, 23]. Quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorem; putabat autem se benedicere maiorem. Personam Legis ferebat Isaac. Videtur Lex data Iudaeis: et ipsum regnum datum est Christianis. Attendite quia Lex videtur regnum promittere. Iudaeis dicitur, Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti iustitiam [Matth. XXI, 43]. Auferetur ab Esau, et dabitur Iacob. Hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata: ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis; et sic illum benedixit pater, palpans brachia ipsius, et inveniens hirsutum. Sed illi capilli [Forte, pili.] et peccata portabantur a Iacob, non haerebant in Iacob. Sic ergo et Ecclesia Dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem; sicut et Dominus Iesus Christus aliena portavit. Et benedixit minorem pater. Et quomodo benedixit? Mysterium sanctum, quales futuri erant [Mss., quales viri erant.]. Volunt enim oculos acutos Scripturae. Benedixit filium suum minorem: et videtur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. Venit ille qui ierat ad venationem, apportans quod pater iusserat, et dicit: Pater, manduca, sicut voluisti. Dixit Isaac: Quis es tu? Et ille: Ego sum Esau filius tuus maior. Et dicit: Ergo tu es Esau? Quis est autem iam qui attulit mihi escam, et manducavi, et benedixi illum, et benedictus est [Gen. XXVII, 31-40]? O irasci deceptori! o irasci fallaci! Imo dic: Quare me decepit? quare me fefellit? tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. Nonne clamat haec res in mysterio facta, ut maior serviat minori? Accipit ergo talem et ipse benedictionem. Sed subiunxit: Eris servus fratris tui. Cum ille diceret, Numquid finitae sunt benedictiones? benedic et me; ait, Cum illum talem feci, tibi quid habeo dare? Et dixit: Benedic et me, pater. Et extorsit, et accepit benedictionem prope similem, a rore coeli et fertilitate terrae omnem abundantiam. Et subiecit statim, Et servies fratri tuo. Et erit tibi sic, cum solveris iugum eius a cervice tua. Quid est illud quod dictum est, Et erit tibi sic, cum solveris iugum eius a cervice tua; nisi quia ostendit illos, quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores, ut in potestate haberent, et in libero arbitrio, mutari et fratri coniungi [Sic nostri omnes Mss. At editi, mutare se et fratri coniungi.]?
5 [Iudaei Christianorum servi.] Attendite mysterium. Ecce Iudaeus servus est Christiani. Et hoc manifestum est, et implevit orbem terrarum, sicut videtis, Iacob. Et ut noveritis quia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam, et videte quia non sunt impleta in ipsis duobus, Maior serviet minori [Id. XXV, 23]. Ditatus enim legitur Esau multum, et regnare coepit in tota abundantia [Id. XXXVI, 7]. Ille [Forte, iit.] autem Iacob, ut pasceret oves alienas. Et cum coepisset redire, et timere fratrem suum, sicut modo legebatur, mittit munera nescio quanta pecorum, mittit et servum qui dicat, Ecce munera fratris tui [Id. XXXII, 18]. Noluit eum videre, priusquam muneribus placaret; et postea illum acceptis muneribus vidit. Et cum ad eum Iacob venisset, adoravit eum a longe [Id. XXXIII, 3]. Quomodo ergo, Maior serviet minori, quando minor videtur adorare maiorem? Sed ideo ista in historia non sunt impleta, ut intelligantur de futuro dicta. Minor filius accepit primatum, et maior filius perdidit primatum. Ecce Iacob implevit terram, tenuit gentes et regna. Iussit imperator Romanus, iam Christianus, ut ad ipsam Ierusalem non accederent Iudaei [Sirmondus hoc loco putat indicari Constantinum magnum, qui, teste Chrysostomo in 3 adversus Iud. homil., Iudaeos, quod urbem suam contra interdictum instaurare aggressi essent, amputatis auriculis male multatos in diversas regiones sparsit, ut terrori caeteris essent, ne idem in posterum conarentur. Sed profecto Iudaei Severo imperante iam erant patrio solo exclusi, ex Tertulliano in Apolog., cap. 21, et lib. contra Iud., cap. 13. Imo ipsos longe ante Severum Adrianus prohibuerat Ierosolymorum accessu, ex Eusebio, lib. 4 Histor., cap. 6. Itaque hic non singularem hominem, sed eum prae oculis habet Augustinus, qui Romanum imperium gerebat, eo quo loquitur aevo iam christianus.]. Et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes Librorum nostrorum. Quomodo servi, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices, et foris sedent; sic factus est filius maior filio minori [Vid. Enarr. in Psal. 40, n. 14, et in Psal. 56, n. 9.]. Nam aliquando movent [Editi, movent nos. Abest, nos, a Mss.] aliqua in Scripturis; et de Iudaeorum codicibus certi aliquid cognoscitur. Ideo ergo sparsi sunt, ut nobis Libros servent. Maior ergo minori servit. Videte enim cum quanta dignitate sit populus Christianus, et in quanta defectione sit populus Iudaeorum. Quando forte ausi sunt vel modicum movere se contra Christianos, quae illis contigerint audistis in recenti tempore. Ergo modo verum est, Maior serviet minori. Quomodo ergo illa benedictio, Erit tibi a rore coeli et a fertilitate terrae? Quomodo minorem, sic et maiorem benedixit. Sed maiori dictum est, Et eris servus fratris tui. Et erit hoc, cum solveris iugum eius a cervice tua. Quanti sunt qui solverunt iugum a cervice sua, et facti sunt fratres nostri. Quanti Iudaei crediderunt, attendite. Et modo, si quem Iudaeum inveneris, et evangelizaveris illi Dominum Iesum Christum, et crediderit, nonne solvit iugum a cervice sua? Et quanta hoc fecerunt primis temporibus fidei millia? Omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, ex servis facti sunt fratres et cohaeredes.
6 [Lucta Iacob cum angelo.] Non ergo Ecclesia quae dicit, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab Esau se vult discerni, a quo iam discreta est, sed a Christianis malis. Iste enim Iacob, in quo figuratur populus Christianus, audistis quemadmodum luctatus sit cum Domino. Dominus enim illi apparuit, id est, angelus gestans personam Dei: luctatus est cum illo, et volebat illum tenere et comprehendere. Luctabatur ille; praevaluit, et tenuit; cum teneret, non dimisit nisi benedictus. Dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. Luctatur, praevalet; et vult benedici ab eo cui praevaluit. Quid est ergo quod luctatur, et vult tenere? Ait Dominus in Evangelio, Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud [Matth. XI, 12]. Hoc est quod dicebamus iamdudum: Luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum (Supra, n. 3). Tenes enim Christum hic, si inimicum dilexeris. Et quid dicit ipse Dominus, id est, angelus in persona Domini, cum praevaleret, et teneret eum? Tetigit latitudinem femoris eius, et exaruit, et ideo claudicabat Iacob. Dicit ei: Dimitte me, iam enim mane est. Et ille: Non te dimitto, nisi benedixeris me. Et benedixit illum: quomodo? Mutando illi nomen. Non vocaberis Iacob, sed Israel: quoniam praevaluisti cum Deo, praevalebis et cum hominibus [Gen. XXXII, 24-28]. Ista benedictio est. Videte unum hominem: ex parte tangitur, et arescit; et ex parte benedicitur. Ipse unus homo ex parte aruit, et claudicat; et ex parte benedicitur, et viget.
7 [Angelus teneri nolens quid significet.] Quid est autem (quantum Dominus suggerit, dicimus, sine praeiudicio melioris intellectus): quid est, Ecce mane iam venit, dimitte me? Hoc est quod Dominus dicit post passionem mulieri, quae volebat illi tenere pedes: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem [Ioan. XX, 17]. Quid est hoc? Nam et cum legeretur ipsa lectio, tractavi inde aliquando, quomodo diceretur, Noli me tangere; nondum ascendi ad Patrem. Quare? Nemo illum tetigit corporaliter, nisi cum ascendit ad Patrem? Adhuc hic erat, palpavit cicatrices discipulus qui non credebat. Quomodo ergo nolebat se tangi, nisi quia hoc figurate dictum est? Illa mulier Ecclesia erat: et hoc est, Noli me tangere, noli me carnaliter tangere; sed qualis sum, aequalis Patri. Noli me tangere: quia non me, sed carnem meam tangis. Dicit enim in evectione profectus sui Paulus, Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus; et, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova; omnia autem ex Deo [II Cor. V, 16-18]. Quid est, Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus? Quia quando eum carnaliter noveramus, non putabamus nisi quia homo erat tantum: at vero postquam gratia eius illuxit nobis, intelleximus Verbum aequale Patri. Tenebat ergo, et luctabatur, quasi eum carnali habitu [In Mss., quasi cum carnali habitu.] Iacob amplecti volens. Ille autem dicebat, Dimitte me; carnaliter: quia ecce iam mane est, ut spiritualiter illumineris: id est, Noli me putare hominem [Sic in Mss. At in editis deerant isthaec verba, carnaliter. quia ecce iam mane est, ut spiritualiter illumineris: id est, Noli me putare hominem. Dimitte.---In B., super hanc vocem, hominem, notatur in margine, subaudi, «tantum.» M.]. Dimitte, quia iam mane est. Mane in luce veritatis intelleximus, et sapientiae, per quam facta sunt omnia. Ipsa perfrueris, cum nox ista transierit, hoc est, iniquitas huius saeculi. Tunc enim fiet mane, cum venerit Dominus, ut ita a nobis videatur, quemadmodum ab Angelis videtur. Quia nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faeiem [I Cor. XIII, 12]. Teneamus ergo hoc, fratres, quod dictum est, Dimitte me, quia iam mane est. Sed ille quid dixit, Non te dimittam, nisi me benedixeris? Quia per carnem nos prius benedicit Dominus. Norunt fideles quid accipiunt; quia per carnem benedicuntur; et sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi vita. Quomodo autem benedicitur? Quia praevaluit Deo, quia tenuit fortiter, et perseveravit, et de manibus non dimisit, quod amisit Adam. Teneamus ergo fideles quod accepimus, ut benedici mereamur.
8 [Iacob et benedictus et claudicans.] Pars arida Iacob Christianos malos significat; ut in ipso Iacob et benedictio sit, et claudicatio. Benedictus est ex parte bene viventium, claudicat ex parte male viventium. Sed adhuc in uno homine est utrumque: erit autem diremptio et discretio postea; quod optat in Psalmo Ecclesia, dicens: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. XLII, 1]. Ita sane, quia dicit Evangelium, Si scandalizaverit te pes tuus, abscinde eum et proiice abs te. Expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum Dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem aeternum [Matth. XVIII, 8]. Isti ergo mali praescindi habent in fine. Modo clauda est Ecclesia, unum pedem fortiter ponit, alterum invalidum habet. Paganos attendite, fratres. Inveniunt aliquando Christianos bonos, servientes Deo, et admirantur, et adducuntur, et credunt. Aliquando attendunt male viventes, et dicunt: Ecce Christiani! Sed isti male viventes ad latitudinem pertinent femoris Iacob tacti, qui aruit [Sic Mss. Editi vero, quia aruerunt.]. Tactus autem Domini, manus est Domini corripiens et vivificans. Ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. Et istos male viventes in Ecclesia ostendit Dominus; quia inde est quod scriptum est in Evangelio, quia cum crevisset herba, apparuerunt zizania: quia cum coeperint homines proficere, tunc incipiunt malos sentire. Haec nota sunt vobis, ex dono Dei efficitur ut cognoscantur. Sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum [Id. XIII, 26, 29, 30]. Veniet autem tempus ut exaudiatur Ecclesia dicens, Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: cum Dominus venerit in claritate sua cum Angelis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: et ponentur iusti ad dexteram, haedi autem ad sinistram: et illis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; illis autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius [Id. XXV, 31-41].
Augustinus HOME

bke16.116v bnf13367.167

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO IV. De Iacob et Esau . In festo Vincentii martyris habitus. <<<     >>> SERMO VI. De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo .
monumenta.ch > Augustinus > 5