monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO II. De tentatione Abrahae a Deo .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO I[Recognitus est ad cb. et ad Ulim. Par. Lov. [Note: Alias, de Diversis 14.]]. De eo quod scriptum est [Gen. I, 1] In principio fecit Deus coelum et terram; et [Ioan. I, 1] In principio erat Verbum: contra Manichaeos [A Possidio notatur sermonis huius titulus in Indiculo, cap. 2.]. Manichaeorum in veterem Legem calumniae.

1 Qui meminit debiti sui, sententiaeque apostolicae, qua dictum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis [Rom. XIII, 8], se ipsum debet ad reddendum ipse compellere. Et revera quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat; multo vehementius exigit charitas, quae aufert ab exactione pondus timoris, et verecundiae maius imponit. Memini me fuisse pollicitum Charitati vestrae, adversus Manichaeorum stultas perniciosasque calumnias, quibus Veteri Testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam, quantum Dominus donare dignatur. Advertite igitur, et videte laqueos serpentinos, atque inde subtracta iugo Christi colla supponite. Audent quippe illi huiuscemodi dolos praetendere incautis, ut dicant adversari sibi Scripturas Novi et Veteris Testamenti, ita ut una fide retineri utrumque non possit: et ipsa principia libri Geneseos et Evangelii κατὰ Ioannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex adversa fronte committunt.
2 Moyses enim dicit, inquiunt, In principio fecit Deus coelum et terram, nec nominat Filium, per quem facta sunt omnia: cum Ioannes dicat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoccine contrarium est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qui ea quae non intelligunt, caecitate reprehendere, quam pietate quaerere maluerunt? Quid enim dicturi sunt, cum ipsum principium Filium Dei esse respondero, in quo Deum fecisse coelum et terram, Genesis loquitur? An forte hoc probare non potero, cum de ipso Novo Testamento, cui velint nolint, fracta superbiae cervice subduntur, testes mihi praesto esse cognoscam? Ait enim Dominus incredulis Iudaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit [Ioan. V, 46]. Cur ergo non ipsum Dominum intelligam, in quo principio fecit Deus Pater coelum et terram? Nam, In principio fecit Deus coelum et terram, Moyses utique scripsit, quem de Domino scripsisse, ipsius Domini voce firmatur. An forte non est etiam ipse principium? Neque hinc dubitare oportebit, loquente Evangelio, ubi Iudaei cum a Domino quaesissent quis esset, ipse respondit, Principium, quia [Editi, qui. At vetus Ms. Corb., quia, iuxta graec., hoti.] et loquor vobis [Ioan. VIII, 25]. Ecce in quo principio fecit Deus coelum et terram. Coelum ergo et terram fecit Deus in Filio, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil: ut etiam Evangelio concordante cum Genesi, secundum Testamenti utriusque consensum teneamus haereditatem, litigiosasque calumnias exhaeredatis haereticis relinquamus.
3 Nullo modo autem vestram prudentiam movere debet, quod cum Ioannes evangelista non dixerit, Omnia in ipso facta sunt, sed, Omnia per ipsum facta sunt; non legamus in Genesi, Per principium fecit Deus coelum et terram, sed, In principio fecit Deus coelum et terram. Dicit enim Apostolus, Ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris, in ipso [Ephes. I, 9 ] [et 10]. Quemadmodum itaque hic sic audis quod ait, in ipso, ut intelligas et, per ipsum; sic in eo quod dicit Ioannes, Omnia per ipsum, etiam in ipso intelligere cogeris. Et quemadmodum hic non mihi aufertur intellectus, quo intelligo in ipso facta esse omnia, cum per ipsum legam; sic in Genesi cum legam in ipso factum esse coelum et terram, quis me intelligere prohibet et per ipsum? Nisi forte e duobus Testamentis Manichaei transferunt litem, et eam inter beatissimos testes Novi Testamenti, hoc est, inter Paulum Ioannemque constituunt: quia ille ait, in ipso; ille, Et per ipsum. Sed nos, sicut Paulum et Ioannem contrarios sibi esse non credimus; ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri.
4 Et quoniam [Editi, quomodo. Locum ad Ms. Corb. castigavimus.] sicut isti duo sibi, sic etiam Ioannes consentit ambobus; quia ita dixit, per ipsum, ut in ipso intelligi non prohibeat. Omnia divina scripta inter se pacata consistunt. Sed quemadmodum solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut in contrarium nobis sidera currere videantur; sic isti haeretici, quia in sui erroris nubilo pacem non inveniunt, videtur eis potius divina Scriptura rixari.
5 Fortassis dicant, non de Verbo Dei dictum esse, In principio fecit Deus coelum et terram. Fac esse, non in principio, quod est unicus Filius Dei; sed in principio temporis dictum intelligatur quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram: non quia iam erat tempus, antequam esset ulla creatura (non enim vel tempus esse coaeternum quisquam dixerit Deo, qui est conditor temporum), sed ut cum coelo et terra esse coeperit tempus. Si ergo quisque sic intelligat, cognoscens duntaxat creaturae Creatorisque distantiam, ne coaeternum Deo qui fecit, dicat esse quod fecit; certe vel in illo verbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei [Gen. I, 26, 27]. Quanquam etiamsi non appareret, et sub unitatis appellatione Trinitas intelligentibus insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, Evangelii principium videri debuit prudentibus: non enim videri nisi imprudentibus potuit. Habemus enim talium in Scripturis locutionum innumera exempla. Ipse Dominus loquens ait: Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum eius [Matth. V, 34 ] [et 35]. Numquid propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in coelo? Item dicit Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum [Rom. XI, 33-36]. Etiam hic Filii mentio nominatim non facta est. Unum dicit esse Apostolus Deum et Dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Ioanni evangelistae opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere noluerunt? Quia scilicet imperitis hominibus duo Testamenta persuadere voluerunt esse contraria; ut uno teste utantur, alterum respuant. Hoc enim profitetur error ipsorum. Nam si esset alius, cuius item dementissimus furor ipsum Novum Testamentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere; quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Ioannem, ita ille Paulum et Ioannem, tanquam inimicos rixantesque proponeret? Sicut autem sincerissima et verissima fides commendat Pauli Ioannisque concordiam; et in eo quod beatus Paulus ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum docet intelligi: sic Moysi et Ioannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit, In principio fecit Deus coelum et terram, si principium accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, Deus, nisi Trinitatis unitatem agnoscit; aut principium in quo fecit Deus coelum et terram, ipsum Filium incunctanter amplectitur. Multa sunt alia quae secundum has regulas locutionis divinarum Scripturarum commemorare possimus: sed ne oneremus memoriam Sanctitatis vestrae, ista commemorasse suffecerit. Caetera vos ipsos quaerere, vel cum Scripturae leguntur, advertere, atque inter vos considerare concorditer et pertractare adhortamur. Conversi, etc. [Ms. Corb. non addit, Conversi, etc.]
Augustinus HOME

bke16.116v bnf13367.167

>>> Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO II. De tentatione Abrahae a Deo .
monumenta.ch > Augustinus > 1