Augustinus, In Ioannis Evangelium CXXIV, TRACTATUS CXXIV Ab eo loco, Et cum hoc dixisset, dicit ei: Sequere me, etc., usque in finem Evangelii. [Ioan. XXI,19-25. ]
1 | Non parva quaestio est, cur apostolo Petro, quando se tertio manifestavit discipulis, dixerit Dominus, Sequere me; de apostolo autem Ioanne, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Huic quaestioni, quantum Dominus ipse donaverit, sive pertractandae, sive solvendae sermonem novissimum huius operis impendimus. Cum ergo praenuntiasset Dominus Petro, qua morte clarificaturus esset Deum, dicit ei: Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus, sequentem: qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: Domine, hic autem quid? Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus, Non moritur; sed, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? Ecce quousque in hoc Evangelio extenditur quaestio, quae sua profunditate non mediocriter mentem scrutantis exercet. Cur enim dicitur Petro, Sequere me, nec dicitur caeteris qui simul aderant? Et profecto eum sicut magistrum discipuli sequebantur. Sed si ad passionem intelligendum est, numquid solus pro christiana veritate passus est Petrus? Nonne ibi erat in illis septem alius filius Zebedaei frater Ioannis, qui post eius ascensionem, ab Herode manifestatur occisus [Act. XII, 2]? Verum aliquis dixerit, quoniam Iacobus non est crucifixus, merito dictum esse Petro, Sequere me, qui non solum mortem, sed etiam mortem crucis, sicut Christus, expertus est. Sit hoc, si nihil aliud quod sit convenientius potuerit inveniri. Cur ergo de Ioanne dictum est, Sic eum volo manere donec veniam; quid ad te? et repetitum est, Tu me sequere; tanquam ille ideo non sequeretur, quoniam eum manere voluit donec veniat? Quis facile aliud dictum esse credat, quam quod fratres crediderant qui tunc erant, eo quod scilicet non esset discipulus ille moriturus, sed donec Iesus veniret, ista maneret in vita? Sed hanc opinionem Ioannes ipse abstulit, non hoc dixisse Dominum aperta contradictione declarans. Cur enim subiungeret, Non dixit Iesus, Non moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat inhaereret? |
2 | Sed cui placet, adhuc resistat; et dicat verum esse quod ait Ioannes, non dixisse Dominum quod discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum esse talibus verbis, qualia eum dixisse narravit; et asserat apostolum Ioannem vivere, atque in illo sepulcro eius quod est apud Ephesum, dormire eum potius quam mortuum iacere contendat. Assumat in argumentum, quod illic terra sensim scatere, et quasi ebullire perhibetur; atque hoc eius anhelitu fieri, sive constanter sive pertinaciter asseveret. Non enim possunt deesse qui credant, si non desunt qui etiam Moysen asserant vivere; quia scriptum est eius sepulcrum non inveniri [Deut. XXXIV, 6], et apparuit cum Domino in monte, ubi et Elias fuit [Matth. XVII, 3], quem mortuum legimus non esse, sed raptum [IV Reg. II, 11]. Quasi Moysi corpus non potuerit alicubi sic abscondi, ut prorsus homines lateret ubi esset, atque inde ad horam divinitus excitari, quando cum Christo Elias et ipse sunt visi: sicut ad horam multa sanctorum corpora surrexerunt, quando passus est Christus, et post eius resurrectionem apparuerunt multis in sancta, sicut scriptum est, civitate [Matth. XXVII, 52, 53]. Sed tamen, ut dicere coeperam, si quidam Moysen mortuum negant, quem Scriptura ipsa, ubi sepulcrum eius nusquam inveniri legimus, mortuum tamen esse sine ulla ambiguitate testatur; quanto magis Ioannes ex istorum occasione verborum ubi Dominus ait, Sic eum volo manere donec venio, creditur vivus dormire sub terra? Quem tradunt etiam (quod in quibusdam Scripturis quamvis apocryphis reperitur), quando sibi fieri iussit sepulcrum, incolumem fuisse praesentem; eoque effosso et diligentissime praeparato, ibi se tanquam in lectulo collocasse, statimque eum esse defunctum: ut autem isti putant, qui haec verba Domini sic intelligunt, non defunctum, sed defuncto similem cubuisse; et cum mortuus putaretur, sepultum fuisse dormientem; et donec Christus veniat sic manere, suamque vitam scaturigine pulveris indicare: qui pulvis creditur, ut ab imo ad superficiem tumuli ascendat, flatu quiescentis impelli. Huic opinioni supervacaneum existimo reluctari. Viderint enim qui locum sciunt, utrum hoc ibi faciat vel patiatur terra quod dicitur; quia et revera non a levibus hominibus id audivimus. |
3 | Interim cedamus opinioni, quam certis documentis refellere non valemus, ne rursus aliud quod a nobis quaeratur exsurgat, Cur super humatum mortuum ipsa humus quodammodo vivere ac spirare videatur. Sed numquid hinc tanta ista solvitur quaestio, si magno miraculo, qualia potest facere Omnipotens, tamdiu vivum corpus in sopore sub terra est, donec veniat terminus saeculi? Quin imo fit amplior et difficilior, cur discipulo Iesus, quem diligebat prae caeteris, in tantum ut super pectus eius discumbere mereretur, pro magno munere longum in corpore donaverit somnum: cum beatum Petrum per ingentem martyrii gloriam, ab onere ipsius corporis solverit, eique concesserit quod apostolus Paulus se concupisse dixit, et scripsit, Dissolvi et esse cum Christo [Philipp. I, 23]. Si autem quod magis creditur, ideo sanctus Ioannes ait, non dixisse Dominum, Non moritur, ne illis verbis quae dixit, hoc voluisse intelligi putaretur; corpusque eius in sepulcro eius exanime sicut aliorum mortuorum iacet: restat ut si vere ibi fit quod sparsit fama de terra, quae subinde ablata succrescit, aut ideo fiat ut eo modo commendetur pretiosa mors eius, quoniam non eam commendat martyrium (non enim eum pro fide Christi persecutor occidit), aut propter aliquid aliud quod nos latet. Manet tamen quaestio cur dixerit Dominus de homine morituro, Sic eum volo manere donec veniam. |
4 | Illud etiam in his duobus apostolis Petro et Ioanne quem non moveat ad quaerendum, cur Ioannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerit Petrus? Ubicumque enim se commemorat Ioannes, ut nomine suo tacito ipse possit intelligi, hoc addit quod eum diligebat Iesus, quasi solum diligeret, ut hoc signo discerneretur a caeteris, quos utique omnes diligebat: quid ergo, nisi amplius se dilectum, cum hoc diceret, volebat intelligi? quod absit ut mendaciter diceret. Quod autem maius dare potuit Iesus maioris erga eum suae dilectionis indicium, quam ut homo cum caeteris condiscipulis suis socius tantae salutis, solus tamen discubuerit super pectus ipsius Salvatoris? Porro quod apostolus Petrus plus aliis dilexit Christum, possunt quidem documenta multa proferri: sed ut longe in alia non eamus, ipsius tertiae manifestationis Domini paulo superiore lectione, quae istam praecedit, satis evidenter apparet, ubi interrogans eum, dixit, Diligis me plus his? Quod utique sciebat, et tamen interrogabat, ut etiam nos qui legimus Evangelium, amorem Petri erga Dominum, et illo interrogante et isto respondente nossemus. Quod autem in eo quod respondit Petrus, Amo te, non addidit, plus his, hoc respondit quod de seipso sciebat. Non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius videre non poterat. Sed tamen superioribus verbis dicendo, Etiam, Domine, tu scis [Ioan. XXI, 15, 16], satis et ipse declaravit, scientem Dominum interrogasse quod interrogavit. Sciebat igitur Dominus non solum quod diligeret, verum etiam quod plus illis eum diligeret Petrus. Et tamen si proponamus quaerentes, quis duorum sit melior, utrum qui plus, an qui minus diligit Christum; quis dubitabit respondere, eum qui plus diligit esse meliorem? Item si proponamus quis duorum sit melior, utrum quem minus, an quem plus diligit Christus; eum qui plus diligitur a Christo, meliorem procul dubio respondebimus. In illa ergo comparatione quam prius posui, Petrus Ioanni; in hac vero altera, Ioannes anteponitur Petro. Proinde tertiam sic proponimus: quis est duorum discipulorum melior, qui minus quam condiscipulus eius diligit Christum, et plus quam condiscipulus eius diligitur a Christo? an ille quem minus quam condiscipulum eius diligit Christus, cum plus ipse quam suus condiscipulus diligat Christum? Hic plane cunctatur responsio, et augetur quaestio. Quantum autem ipse sapio, meliorem qui plus diligit Christum, feliciorem vero quem plus diligit Christus, facile responderem; si iustitiam Liberatoris nostri minus eum diligentis a quo plus diligitur, et eum plus a quo minus diligitur, quemadmodum defenderem, perviderem. |
5 | Aggrediar igitur in eius manifesta misericordia, cuius est occulta iustitia, de solvenda quaestione tam ingenti, pro viribus quas ipse donaverit, disputare: hucusque enim proposita est, non exposita. Exponendae vero eius hoc sit exordium; ut meminerimus in hoc corruptibili corpore quod aggravat animam [Sap. IX, 15], vitam nos miseram vivere. Sed qui iam redempti per Mediatorem sumus, et Spiritum sanctum pignus accepimus, beatam vitam in spe habemus, etsi re ipsa nondum tenemus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII, 24, 25]. In malis autem quae quisque patitur, non in bonis quibus fruitur, opus est patientia. Hanc itaque vitam de qua scriptum est, Numquid non tentatio est vita humana super terram [Iob VII, 1]? in qua quotidie clamamus ad Dominum, Libera nos a malo [Matth. VI, 13], cogitur homo tolerare etiam remissis peccatis: quamvis ut in eam veniret miseriam, primum fuerit causa peccatum. Productior est enim poena quam culpa; ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena et quem iam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa. Haec est istorum dierum, quos in hac mortalitate agimus malos, quamvis in ea diligamus videre dies bonos, flenda quidem, sed non reprehendenda conditio. Venit enim de ira Dei iusta, de qua Scriptura loquens, Homo, inquit, natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae [Iob XIV, 1]: cum ira Dei non sit ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla iusti supplicii constitutio. In hac ira sua Deus non continens, sicut scriptum est, miserationes suas [Psal. LXXVI, 10], praeter alia solatia miserorum quae generi humano praebere non cessat, in plenitudine temporis, quo ipse sciebat hoc esse faciendum, misit Filium suum unigenitum [Galat. IV, 4], per quem creavit universa, ut manens Deus fieret homo, et esset mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]: in quem credentes, per lavacrum regenerationis soluto reatu omnium peccatorum, et originalis videlicet quod generatio trahit, contra quam maxime regeneratio est instituta, et caeterorum quae male agendo contracta sunt, liberarentur a damnatione perpetua, et viverent in fide et spe et charitate, peregrinantes in hoc saeculo, atque in eius tentationibus laboriosis et periculosis, consolationibus autem Dei et corporalibus et spiritualibus ambularent ad conspectum eius, viam tenentes, quod eis factus est Christus. Et quia in ipso quoque ambulantes non sunt sine peccatis, quae de huius vitae infirmitate subrepunt, dedit eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adiuvaretur oratio, ubi eos dicere docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Hoc agit Ecclesia spe beata in hac vita aerumnosa: cuius Ecclesiae Petrus apostolus, propter Apostolatus sui primatum, gerebat figurata generalitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus christianus, abundantiore gratia unus idemque primus apostolus: sed quando ei dictum est, Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, universam significabat Ecclesiam, quae in hoc saeculo diversis tentationibus velut imbribus, fluminibus, tempestatibus quatitur, et non cadit, quoniam fundata est super petram, unde Petrus nomen accepit. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra; sicut non Christus a christiano, sed christianus a Christo vocatur. Ideo quippe ait Dominus, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, quia dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi [Id. XVI, 16-19]. Super hanc ergo, inquit, petram quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus [I Cor. X, 4]: super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [Id. III, 11]. Ecclesia ergo quae fundatur in Christo, claves ab eo regni coelorum accepit in Petro, id est potestatem ligandi solvendique peccata. Quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est per significationem Petrus in petra; qua significatione intelligitur Christus petra. Petrus Ecclesia. Haec igitur Ecclesia quam significabat Petrus, quamdiu degit in malis, amando et sequendo Christum liberatur a malis. Magis autem sequitur in eis qui certant pro veritate usque ad mortem. Sed universitati dicitur, Sequere me, pro qua universitate passus est Christus: de quo dicit idem Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II, 21]. Ecce propter quod ei dictum est, Sequere me. Est autem alia vita immortalis, quae non est in malis: ibi facie ad faciem videbimus, quod hic per speculum et in aenigmate videtur [I Cor. XIII, 12], quando multum in conspicienda veritate proficitur. Duas itaque vitas sibi divinitus praedicatas et commendatas novit Ecclesia, quarum est una in fide, altera in specie; una in tempore peregrinationis, altera in aeternitate mansionis; una in labore, altera in requie; una in via, altera in patria; una in opere actionis, altera in mercede contemplationis; una declinat a malo et facit bonum, altera nullum habet a quo declinet malum, et magnum habet quo fruatur bonum; una cum hoste pugnat, altera sine hoste regnat; una fortis est in adversis, altera nihil sentit adversi; una carnales libidines frenat, altera spiritualibus delectationibus vacat; una est vincendi cura sollicita, altera victoriae pace secura; una in tentationibus adiuvatur, altera sine ulla tentatione in ipso adiutore laetatur; una subvenit indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena peccata ut sua sibi ignoscantur ignoscit, altera nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi poscat ignosci; una flagellatur malis, ne extollatur in bonis, altera tanta plenitudine gratiae caret omni malo, ut sine ulla tentatione superbiae cohaereat summo bono; una bona et mala discernit, altera quae sola bona sunt cernit: ergo una bona est, sed adhuc misera; altera melior et beata. Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Ioannem. Tota hic agitur ista usque in huius saeculi finem, et illic invenit finem: differtur illa complenda post huius saeculi finem, sed in futuro saeculo non habet finem. Ideo dicitur huic, Sequere me: de illo autem, Sic eum volo manere donec veniam; quid a te? Tu me sequere. Quid enim est hoc? Quantum sapio, quantum capio, quid est hoc, nisi, Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona? Quod apertius ita dici potest: Perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo; inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Sequitur enim Christum, perveniens usque ad mortem pia plenitudo patientiae: manet autem donec veniat Christus, tunc manifestanda plenitudo scientiae. Hic quippe tolerantur mala huius mundi in terra morientium, ibi videbuntur bona Domini in terra viventium. Quod enim ait, Volo eum manere donec veniam, non sic intelligendum est quasi dixerit, remanere vel permanere; sed, exspectare: quoniam quod per eum significatur, non utique nunc, sed cum venerit Christus, implebitur. Quod autem per hunc significatur, cui dictum est, Tu me sequere, nisi nunc agatur, non pervenietur ad illud quod exspectatur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo. At ipse nos minus diligit quales nunc sumus; et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. Ibi vero amplius nos diligit; quoniam quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus: nec ob aliud nos hic diligit, nisi ut sanet et transferat ab his quae non diligit. Hic ergo minus, ubi non vult remaneamus: ibi amplius, quo vult transeamus, et unde non vult pereamus. Amet ergo eum Petrus, ut ab ista mortalitate liberemur: ametur ab eo Ioannes, ut in illa immortalitate servemur. |
6 | Sed ista ratione illud ostenditur, cur amplius Ioannem quam Petrum amaverit Christus, non cur amplius Petrus quam Ioannes amaverit Christum. Neque enim, si plus nos diligit Christus in futuro saeculo, ubi cum illo sine fine vivemus, quam in isto unde eruimur, ut illic semper simus, propterea nos tunc eum minus dilecturi sumus quando meliores erimus; cum meliores utique nisi amplius eum diligendo, nullo modo esse possimus. Cur ergo Ioannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat, in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est, Volo eum manere, id est exspectare, donec veniam, quoniam et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum ipse venerit, habeamus? Nam sicut in Epistola sua idem dicit apostolus, Nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Tunc ergo amplius quod videbimus, diligemus. Ipse autem Dominus illam quae futura est vitam nostram, qualis in nobis futura sit sciens, praedestinatione plus amat, ut ad eam nos amando perducat. Quocirca quoniam universae viae Domini misericordia et veritas [Psal. XXIV, 10], miseriam nostram praesentem novimus, quia sentimus; et ideo misericordiam Domini, quam nobis de miseria liberandis exhiberi volumus, plus amamus, eamque quotidie maxime pro peccatorum remissione poscimus et habemus: hoc per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum; quia minus nos amat Christus miseros quam beatos. Veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nondum novimus nec habemus: haec per Ioannem significata est minus amantem, atque ideo et ad ipsam, et ad eius in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec veniat Dominus exspectantem; sed plus amatum, quia id quod per illum figuratum est, hoc efficit beatum. |
7 | Nemo tamen istos insignes apostolos separet. Et in eo quod significabat Petrus, ambo erant; et in eo quod significabat Ioannes, ambo futuri erant. Significando sequebatur iste, manebat ille: credendo autem ambo mala praesentia huius miseriae tolerabant, ambo futura bona illius beatitudinis exspectabant. Nec ipsi soli, sed universa hoc facit sancta Ecclesia sponsa Christi, ab istis tentationibus eruenda, in illa felicitate servanda. Quas duas vitas Petrus et Ioannes figuraverunt, singuli singulas: verum et in hac temporaliter ambulaverunt ambo per fidem, et illa in aeternum fruentur ambo per speciem. Omnibus igitur sanctis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus, propter huius vitae procellosissimae gubernaculum, ad liganda et solvenda peccata claves regni coelorum primus Apostolorum Petrus accepit: eisdemque omnibus sanctis propter vitae illius secretissimae quietissimum sinum, super pectus Christi Ioannes evangelista discubuit. Quoniam nec iste solus, sed universa Ecclesia ligat solvitque peccata: nec ille in principio Verbum Deum apud Deum, et caetera de Christi divinitate, et de totius divinitatis trinitate atque unitate sublimia, quae in illo regno facie ad faciem contemplanda, nunc autem donec veniat Dominus, in speculo atque in aenigmate contuenda sunt, quae praedicando ructaret, de fonte Dominici pectoris solus bibit; sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro sua cuiusque capacitate omnibus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. Sunt qui senserint, et hi quidem non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Ioannem apostolum propterea plus amatum, quod neque uxorem duxerit, et ab ineunte pueritia castissimus vixerit [Hieron. lib. 1 contra Iovinianum]. Hoc quidem in Scripturis canonicis non evidenter apparet: verumtamen id quoque multum adiuvat congruentiam huiusce sententiae, quod illa vita per eum significata est, ubi non erunt nuptiae. |
8 | Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius. Sunt autem, inquit, et alia multa quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, quae in eo scribi quomodo possent, si scripta non ferret? sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent: quamvis salva rerum fide, plerumque verba excedere videantur fidem. Quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, causa et ratione reddita exponitur: sed quando id quod apertum est vel augetur, vel extenuatur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur; quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc loquendi modum graeco nomine, non solum graecarum, verum etiam latinarum litterarum magistri hyperbolen vocant. Qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis Litteris invenitur: ut est, Posuerunt in coelum os suum [Psal. LXXII, 9]; et, Verticem capilli perambulantium in delictis suis [Psal. LXVII, 22]; et multa huiusmodi, quae Scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. De quibus operosius disputarem, nisi Evangelista terminante Evangelium suum etiam ipse compellerer meum terminare sermonem. |